V. 8 :
Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne
commovear.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 5, Caput 3
Quo in loco trementi corde considerandum est, quam brevissimi temporis
exspectatione neglecta, repulsus sit.
Cum complesset,
(
S1, 13, 10) inquit,
holocaustum, ecce Samuel veniebat.
(
S1, 13, 10) Si ergo eum solo temporis brevissimo intervallo
exspectaret, quo obtulit holocaustum, securus jam regni sui robur
obtinere potuisset. Itaque si tanta poena est, quando
propheta despicitur: quid putamus de pelago illo divinae animadversionis
incurratur, cum ipsa divina praecepta dissipantur? Et quia in
momento transit carnis delectatio, et omnis peccatorum commissio, et
brevis quidem est hora transgressionis, non tamen brevis poena flagitii;
quia dum ad momentum in nobis regnum peccati erigimus, illa regna
perdimus omnium saeculorum. Statim enim post peccatum sermo
propheticus venit, ut increpet: qui adesset, si non peccaremus, ut in
bono roboraret. Polluta quidem conscientia habet jam divinum
eloquium contra se; quae si pollui vitaret, ab eo adjuta, et relevata
proprio vigore subsisteret. Quid enim nobis aliud
spiritualiter designat, quod dicitur:
Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel
veniebat?
(
S1, 13, 10) Et si non obtulisset holocaustum, nihilominus et
Samuel venisset. Sic nimirum et cum tentamur, divina gratia
juxta est, quae sustinentes adjuvet: juxta et divina justitia, quae
deficientes damnet. Unde sacra Scriptura nos exspectare
cohortans, ait:
Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum
tuum cito non deseras.
(
Ec, 10, 4) Hinc propheta testificans, ait:
Dominus auxiliator meus, et ideo non sum confusus.
(
Es, 50, 7) Hinc Psalmista vicina eadem auxilia respiciens, ait:
Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a
dextris est mihi, ne commovear.
(
Ps, 15, 8) Sed jam propheta quid non exspectanti dicat; quid is,
qui exspectare noluit, respondeat, audiamus:
Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti?
(
S1, 13, 11)
Commentaires
Gregorius I (540-604)