Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
PrécédentSuivant

V. 10 : Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Si enim panis in sacro eloquio pro delectatione accipitur, buccella panis est indeficiens delectamentum aeternae vitae. De quo nimirum oblectamento per prophetam dicitur: Gaudium et laetitia invenietur. in ea, gratiarum actio, et vox laudis ( Es, 51, 3). Hinc item jam ad mensam non tortae panis, sed buccellae invitatos convivas intuens, ait: Laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et exsultationem obtinebunt ( Es, 35, 10) . Hinc Psalmista voce correpti poenitentis pronuntians, dicit: Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem ( Ps, 15, 10). Viae etenim vitae sunt afflictiones poenitentiae, quibus nimirum a damnationis suae barathro peccator ad supernam patriam ducitur, dum pro commissis iniquitatibus sponte cruciatur. Unde et cum correptum se esse peccatorem insinuat, praesumit, dicens: Tu es, Domine, qui restituisti haereditatem meam mihi ( Ps, 15, 5) . Et item confidens, ait: Quoniam non derelinques animam meam in inferno ( Ps, 15, 10). Viae namque vitae peccatori notae fiunt quando afflictiones poenitentiae ei divinitus insinuantur, quando videlicet illuminata mente considerat quam vitae amaritudinem singulis praeteritae culpae delectationibus apponat. Qui nimirum cum vultu omnipotentis Dei jucunda laetitia adimpleri gloriatur, quia de manifesta divinae contemplationis satietate reficitur, et qui in laeva vitae praesentis ad tempus poenitendo compungitur, in dextra aeternae vitae usque in finem delectationibus satiatur. Qui ergo tortam panis obtulit, ad buccellae comestionem perducitur, quia qui amore supernae vitae noxias delectationes cruciat, in discubitu aeterni gaudii sibi perpetuam refectionem parat. Sequitur:
  • Liber 3, Caput 1
    • Sed hoc ministerium, quod Domino exhibuit, etiam coram Heli exhibuit, quia subjunxit, dicens: David enim dicit: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ( Ac, 2, 27 et Ps, 15, 10) . Coram Heli itaque Samuel ministrare Domino apte dicitur, quia electi sanctae Ecclesiae praedicatores, dum statum novae fidei praedicando erigerent, quod ratione asserere conati sunt, Patrum veterum auctoritate firmaverunt.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Suscitans de pulvere egenum et de stercore erigens pauperem. ( S1, 2, 8) Pater videlicet de terrae pulvere Filium tam cito suscitavit, juxta quod ipseper Psalmistam postulat, dicens: Resuscita me et retribuameis, ut caro ejus non videret corruptionem, ( Ps, 40, 11) [mauvais référencement: Ps, 40] secundum quod per eumdem Psalmistam dicitur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. ( Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 4] Ipse etiam, sicut supra dictum est, cum pauper apparuisset, atque egenus incarne ut supra paupertate atque humilitate superaret diabolum superbum, qui rexdicitur super omnes filios superbiae, tamen majestas Dei Patris, de stercore eumsublimavit ineffabiliter, et hoc quare? Quaeris quare? Audi quare: Ut sedeat , inquit, cum principibus et solium gloriae teneat. ( S1, 2, 8) [mauvais référencement: Mt, 19] Principes, sancti apostoli intelliguntur, qui sedebunt cum Christo superduodecim sedes. SedDominus solium gloriae retinet non solum videlicet in aequalitate Patris,sedendo ad dexteram majestatis: juxta quod Apostolus dicit: Sedet ad dexteram majestatis in excelsis; ( He, 1) Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomenhaereditavit, verumetiam solium gloriae tenebit secundum quod ipse ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. ( Jn, 5, 22) [mauvais référencement: Jn, 5] Ipse enim in gloria Patris sui venturus est ad judicium, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus, et sedebit in sede gloriae majestatis suae, judicans orbem in aequitate. ( Mt, 16, 27) [mauvais référencement: Mc, 8] Sedebunt etiam et principes super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. ( Mt, 19, 28) [mauvais référencement: Mt, 19] Hinc Isaias dicit: Dominus ad judicium veniet cum senioribuspopuli sui. ( Es, 3) Hinc Salomon ait: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus. ( Pr, 31) Nobilis ergo erit Dominus, vir sanctae Ecclesiae, in portis suae civitatis, quividebatur ignobilis, ante tribunal praesidis. Quia etiam nunc a multis contemnendus putatur, quia ubi saeculi finis advenerit,ubi patriae coelestis ingressum aperuerit electis, jam cunctis parebit sublimis. Et solium gloriae tenebit sine fine, quia regni ejus non erit finis (voir: Lc, 1) . Nam sequitur: Quia ipse dominabitur a mari usque ad mare, ( Ps, 71, 8) [mauvais référencement: Ps, 71] etc. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8) Cardines terrae quatuor climata mundi intelliguntur, videlicet oriens,occidens, septentrio, atque meridies, super quae posuit orbem, quia videlicetubiquedilatavit Ecclesiam suam. Hinc Psalmista ait: Ab ortu solis usque ad occasum, laudabile nomen Domini. ( Ps, 112, 3) [mauvais référencement: Ps, 112] Hinc iterum scriptum est: A finibus terrae audivimus laudes justi. ( Es, 24) Et iterum de sanctis praedicatoribus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . ( Ps, 18, 5) [mauvais référencement: Ps, 28] Quanquam cardines terrae, ut quibusdam placet, ipsi praedicatoresintelligantur, super quorum fidem stabilita est Ecclesia. De quibus scriptum est: Sub quo curvantur, qui portant orbem ( Jb, 19) Ipsi quidem sunt qui alibi columnae dicuntur, sicut scriptum est: Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus, ( Jb, 26) videlicet sancti Ecclesiae praedicatores, super quos fabricae Ecclesiaestructuraconsurgit, sicut alia Scriptura testatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. ( Ap, 3) Nam quisquis in Dei opere, recta intentione firmatur, columna in structurafabricae spiritalis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia positus, etutilitate prosit, et decore. Unde de sanctorum praedicatione subinfertur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Deducit ad inferos, et reducit ( S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus: Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens, ( Col, 3) salubriter mortificantur utique a Domino, quibus adjungit: Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram, ( Col, 3) ut ipsi sint illi qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, ( Col, 3) inquit; quoniam salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: « Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ( Rm, 8) isto modo itaque mortificavit, et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit. Et quia in Propheta vox ejus agnoscitur: Non derelinques animam meam in inferno, ( Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 15] eumdem deduxit ad inferos et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. ( S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa erat in filiis, ( S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem ( S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit ( S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus : si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ( Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit : quae sursum sunt sapite, non quae super terram ( Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram Mortui enim estis, ( Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. ( Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro: cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus dixit absconditam . Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ( Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur : non derelinques animam meam in inferno, ( Ps, 15, 10) eumdem deduxit ad inferos, et reduxit ( Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: ( S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, ( Jc, 4, 6 et Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero quod adjungitur: suscitat a terra pauperem: ( S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. ( S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum ( 1Co, 15, 9 et Ph, 5, 6): quae mihi fuerunt, ( Ph, 3, 7) inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: ( Ph, 3, 7 et Ph, 3, 8) nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem ( Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait : sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est? Dans votum vovendi: ( S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus ( S1, 2, 4). Dans , inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est : Et anni tui non deficient: ( Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt: cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.