V. 6 :
Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 3
Quia vero per egregium Doctorem dicitur:
Omnes eamdem escam manducaverunt, et omnes eumdem
spiritalem potum biberunt (bibebant de spiritali consequente eos
petra, petra autem erat Christus)
(
1Co, 10, 3 et
1Co, 10, 4), potest rationabiliter colligi quia illi manducaverunt, et non
sunt saturati, isti manducaverunt, et saturati sunt. Quod
nimirum contra Synagogam a sancta Ecclesia recte dicitur, ut ii qui sunt
sub gratia mira celsitudine praeeminere sub lege positis
designentur. Quid enim illis fuit se pro panibus locare, nisi
sacramenta venturi Redemptoris in Scriptura sacra perquirere?
Quorum profecto unusquisque manducavit, et saturatus non est, quia
futuram summi unigeniti Incarnationem credidit, sed praesentem non
vidit. Manducare quidem ei fuit, divinam Incarnationem in
mentis desiderio dulciter retinere, et non saturari ei fuit desideratam
ejus praesentiam non videre. Sed infirmi, qui robore
accingendi erant, saturitatis suae praeconia ab eo quo saturabantur pane
audiebant:
Beati oculi qui vident quae vos
videtis. Amen dico vobis quia multi reges et
prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non
viderunt, et audire quae vos auditis, et non
audierunt
(
Mt, 13, 16 et
Mt, 13, 17). Qui enim videre volebant, jam intimae delectationis
panem per desiderium manducabant; sed quia videre non poterant, habebant
gaudium desiderii, sed non habebant per fruitionem
saturitatis. Nam etsi Scriptura dicat:
Quia panem omnem suavitatem habentem et omnem dulcedinem,
Deus eis dedit
(
Sg, 16, 20), sic dicitur ab eis accipi, sicut nosci, sicut, per fidem notus
ab eis, per charitatis desiderium poterat concupisci.
Synagogae igitur in primis patribus glorianti, ii accincti robore
praeferuntur, ut dum novum culmen electorum conspicitur praecelsum,
nequaquam inaniter ultra glorietur. Et quia a discubitu
sanctae Ecclesiae cibus vitae nunquam tollitur, tam futura quam
praeterita insinuans, ait:
Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat
filios infirmata est.
(
S1, 2, 6)
Liber 1, Caput 3
Quae est sterilis, nisi sancta Ecclesia, ut supra latius in Annae typo
jam diximus? Quid est ergo famelicos saturari, donec sterilis
pariat, nisi usque in mundi finem panem vitae possidere? Quod
et ipse repromittit, dicens:
Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi
(
Mt, 28, 20). Non enim sunt nisi famelici quos sancta Ecclesia
parit. Ergo donec parit, famelici saturantur, quia usque in
mundi finem Deo filios generat, qui dum venisse in carne Redemptorem
credunt, panem vitae, quem desiderant, comedunt, et plenitudine
replentur. Sed donec sterilis plurimos parit, ea quae multos
habebat filios infirmatur. Infirmari Synagogae est
institutione legis veteris parere non posse. Quae enim fidem
viri prioris perdidit, diabolo jam et non Deo parit. Bene
autem dicitur: Quae multos habebat filios, quia dum in veritate
Scripturarum subjectum sibi populum antiquitus erudiret venturi
Redemptoris adventum concupiscere, de complexu coelestis sponsi filios
pariebat. Nunc autem quae habebat filios infirmata est, et
filios non habet. Scripturas quidem suis auditoribus exhibet,
sed quia Redemptorem negat, Deo filios nunquam generat.
Infirmari ergo dicitur, cui spiritualis fecunditas negatur.
Et quia tam Synagogae repulsio quam electio gentilitatis
incomprehensibili Dei judicio facta est, sequitur:
Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad
inferos, et reducit; Dominus pauperem facit, et ditat;
humiliat et sublevat. Suscitat de pulvere egenum,
et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus,
et solium gloriae teneat.
(
S1, 2, 6,
S1, 2, 7 et
S1, 2, 8)
Liber 2, Caput 1
Quae itaque hujus appellatione sterilis signatur, nisi ea de qua Paulus
loquitur, dicens:
Quae sursum est Jerusalem libera est, quae mater
nostra est
(
Ga, 4,
et
)? Unde et paulo post Isaiae vaticinium ei
coaptavit, dicens:
Scriptum est enim: Laetare sterilis quae non paris;
erumpe et clama, quae non parturis, quia multi filii
desertae magis quam ei quae habet virum
(
Es, 54, 1). Sed quomodo Jerusalem sterilis, beatorum
scilicet angelorum sancta societas, intelligitur, cum juxta vocis suae
significatum de aeterna pacis visione perenni gaudio sit
fecunda? Sed si mater est electorum hominum, sterilis
profecto erat quando humanum genus in Adam perierat. Velut
enim parturire non potuit, cum eum in quo fecunditatis suae extendere
sinum debuit lapsi spiritus suasionibus amisit. Tandiu
accinguntur infirmi donec sterilis pariat, quia angelorum humilium
valido ministerio eo usque indigemus, donec quotquot ad vitam
praedestinati sunt de humano genere, usque in mundi finem
colligantur.
Mittet namque Filius hominis angelos suos, et
colligent electos suos a quatuor ventis
(
Mt, 24, 31 et
Mc, 13, 27). Ad eos namque colligendos tunc mittendi sunt, in
quorum salute quotidie mittuntur, quia ad regnum non colligent, nisi
quibus per robur accinctionis suae nunc adjutorium praebent.
Usque etiam in mundi finem famelici saturantur. Sed et bene
plurimos haec sterilis parere dicitur, quia non omnes homines, sed
electi solummodo ad aeterna gaudia perducuntur. Apte igitur
etiam parere dicitur, quia angelorum ministerio docemur superna petere,
ut ad eorum valeamus bona pervenire. Sed cum haec sterilis
parit, ea quae multos habebat filios infirmatur, quia quo pleniora lucra
electorum per angelorum ministeria superna regna percipiunt, hujus
Babyloniae filii minuuntur. Velut enim infirma in partu suo
est, quae inordinato amore rerum transeuntium, ut solet, filios gignere
nequaquam potest. Ubique enim jam coelestia regna praedicant,
quae profecto dum fidelium mentes audita diligunt, dum ea etiam bonis
moribus inquirunt, velut in partu suo Babylonia stringitur, quia mater
nostra Jerusalem eos per orbem Deo parturit, quos illa lasso perditionis
utero parere gehennae consuevit. Quorum tamen accinctorum
robur non ipsis, sed ei a quo accinguntur ascribitur. Apte
itaque subditur:
Dominus mortificat, et vivificat.
(
S1, 2, 6)
Liber 2, Caput 1
In quibus profecto verbis etiam ordo notandus est. Prius
quippe mortificare dicitur, deinde vivificare, quia nisi saeculum amare
desistimus, Deo per amorem vivere non valemus, Joanne attestante, qui
ait:
Qui diligit mundum, non est charitas Patris in eo
(
1Jn, 2, 15). Unde et is qui se mortificatum et
vivificatum, qui se prostratum et erectum meminerat, loquebatur, dicens:
Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo
(
Ga, 4, 14). Vivebat, sed non mundi vita, quia dicebat:
Vivo jam, non ego, vivit vero in me
Christus
(
Ga, 2, 20). Non ergo accinctorum aliquis, sed Dominus mortificat
et vivificat. Mortificatum quippe et vivificatum esse est
praesentia nulla concupiscere, et aeterna desiderare. Cui
itaque de his muneribus referendae sint gratiae exponit, dicens:
Dominus mortificat et vivificat
(
S1, 2, 6). Unde et saepe jam nominatus gentium
praedicator dicit:
Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui
incrementum dat Deus
(
1Co, 3, 7). Sed quo ordine omnipotens Deus ista in
electis operetur, exponit, dicens:
Ducit ad inferos, et reducit.
(
S1, 2, 6)
Liber 2, Caput 1
Ut mortificet quippe, ducit ad inferos; et ut vivificet, reducit ab
inferis. Omnipotenti etenim Deo ad inferos ducere est
peccatorum corda aeternorum cruciatuum consideratione
terrere. Ei quoque ab inferis reducere est territas
poenitentium atque commissa lugentium mentes, spe vitae indeficientis
attollere. Tunc quippe peccare desinimus cum, superna gratia
mollitis cordibus, futura tormenta formidamus. Et ab inferis
reducimur cum, interno visitati solatio, ad spem veniae de poenitentiae
lamento respiramus. Apte itaque Dominus ducere ad inferos et
reducere dicitur, quia humana duritia in hominis solius praedicatione,
nec terrore concutitur, nec amore sublevatur. Nam si doctorum
esset mortificare quotquot eorum praedicatio tangeret, peccare
desinerent; et si eorum esset vivificare, quicunque ab eis coelestia
audirent, ad ea nos protinus omni conatu perquirenda intimi affectus sui
amor accenderet. Nunc autem, cum saepe peccatoribus aeterna
supplicia minentur, cum ea quae possunt eis coelestia bona praedicent,
et nec supplicia metuant, nec laeta concupiscant, clamemus Annae vocibus
in laudibus Dei, et ei etiam illud, quod per eos quidam proficiunt
imputantes, dicamus:
Dominus mortificat et vivificat
(
S1, 2, 6). Dominus itaque ducit ad inferos, et
reducit, quia illi possunt futura tormenta metuere, illi superna gaudia
diligere, in quibus per eas voces quas foris homo loquitur intus Dei
pietas operatur. Est autem in quo sese quisque cognoscat, si
jam ad inferos ductus et reductus sit, si mundo obiit, coelis vivit; nam
si electus est, proficit. De eodem vero profectu subdit:
Dominus pauperem facit et ditat.
(
S1, 2, 7)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit.
(
S1, 2, 6) Mortificat multam in filiis Synagogam scilicet, vivificat sterilem,
Ecclesiamgentium. Quamvis possit commodius intelligi eosdem vivificare,
quos mortificaverit, idemrepetit dicendo:
Deducit ad inferos et reducit.
(
S1, 2, 6) Hoc est quod Apostolus ait:
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
(
Col, 5) Et iterum:
Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite,
(
Col, 5) et reliqua. Sed nunquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Sed
hoc in capite Ecclesiae, idest Christo, cujus membra sunt fideles, absque ulla
controversia potest accipi, cumquo vitam nostram Apostolus dixit
absconditam. Ipse descendit ad inferos, et non est anima ejus in inferno
derelicta, sed citoresurrexit a mortuis et reduxit eo Pater ad semetipsum
(voir:
Ps, 15)
. De quo inferendo dicitur.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Dominus mortificat et vivificat
(
S1, 2, 6). Mortificat illam quae multa erat in filiis, et vivificat hanc
sterilem quae peperit septem, quamvis commodius possit intelligi eosdem
vivificare quos mortificaverit. Id enim velut repetivit
addendo:
Liber 1, Caput 2
Deducit ad inferos, et reducit
(
S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus:
Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt, quaerite, ubi
Christus est, in dextera Dei sedens,
(
Col, 3) salubriter mortificantur utique a Domino, quibus adjungit:
Quae sursum sunt, sapite, non quae super terram,
(
Col, 3) ut ipsi sint illi qui esurientes transierunt terram.
Mortui enim estis,
(
Col, 3) inquit; quoniam salubriter mortificat Deus. Deinde
sequitur: « Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. » Ecce
quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem
deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium,
in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro, cum quo vitam
nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam
qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum,
(
Rm, 8) isto modo itaque mortificavit, et quia resuscitavit a mortuis,
eumdem rursus vivificavit. Et quia in Propheta vox ejus
agnoscitur:
Non derelinques animam meam in inferno,
(
Ps, 15, 10) [mauvais référencement: Ps, 15] eumdem deduxit ad inferos et reduxit. Hac ejus
paupertate ditati sumus.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 2
etc.
Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi
filiogratulantis? Tantum mens hominum a luce veritatis aversa est, ut
non sentiatsupergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui
rebus ipsis, quaejam coeperant etiam in hac terrena peregrinatione
compleri, convenientermovetur, nonne intendit et aspicit et cognoscit
per hanc mulierem, cujus etiamnomen, id est, Anna, gratia ejus
interpretatur, ipsam religionemChristianam, ipsam civitatem Dei cujus
rex est et conditor Christus, ipsampostremo Dei gratiam prophetico
spiritu sic locutam; a qua superbi alienanturut cadant, qua humiles
implentur ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit:nisi forte
quisquam dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed
Deumtantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti
laudationelaudasse.
Quid ergo sibi vult quod ait:
Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt
virtute, pleni panibus minorati sunt, et esurientes
transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa
in filiis infirmata est?
(
S1, 2, 4) Numquid septem ipsa pepererat? Quamvis sterilis
fuerit,unicum habebat quando ista dicebat; sed nec postea septem
peperit, sive sex,quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares et
duas feminas.
Deinde illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit,
Dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi
sui; unde dicebat,si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia
Christi civitas legis magni gratiaplena, prole fecunda dicat, quod tanto
ante de se prophetatum per os hujus piaematris agnoscit.
Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in
Deo meo. Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non
in se, sedin Domino Deo suo.
Dilatatum est super inimicos meos os meum
(
S1, 2, 1).
Quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec
inpraeconibus alligatis.
Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur,
senexamplectens parvulum, agnoscens magnum: Nunc dimittis,
inquit,
Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi
mei salutare tuum
(
Lc, 2, 29 et
Lc, 2, 30).
Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutare tuum. Quoniam non
est sanctus ut est Dominus, et non est justus sicut Deus
noster.
Tamquam sanctus et sanctificans, justus et justificans.
Non est sanctus praeter te, quia nemo fit nisi abs te. Denique
sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui
excelsa.
Neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum
Dominus.
Ipse vos scit, et ubi nemo scit;
quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit; seipsum
seducit
(
Ga, 6, 3).
Haec dicuntur adversariis civitatis Dei, ad Babyloniam pertinentibus de
suavirtute praesumentibus in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus
sunt etiamcarnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae,
qui, ut dicit Apostolus,
Ignorantes Dei justitiam
(
Rm, 10, 3), id est, quam dat Deus homini, quisolus est justus atque
justificans;
et suam volentes constituere
(
Rm, 10, 3), idest, velut a se sibi paratam, non ab illo impartitam,
justitiae Dei non sunt subjecti
(
Rm, 10, 3): utique quia superbi, de suo putantes, non deDei, placere se Deo:
qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbitrorconscientiarum, ibi
videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt, si hominumsunt, et ab
illo non sunt.
Et praeparans, inquit, adinventiones suas.
Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant?
Hasquippe adinventiones exsequitur, dicens: Arcus potentium
infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute.
Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi
videntur,ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia divina
possint impleremandata; et praecinguntur virtute, quorum in
terra vox est: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Pleni
panibus, inquit, minorati sunt esurientes transierunt
terram.
Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id
est,Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei? Sed in eo populo
ancillae filiiminorati sunt, quod verbo minus, bene tamen expressum est,
quod ex majoreminores facti sunt, quia et in ipsis panibus, id est,
divinis verbis, quaeIsraelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt,
terrena sapiunt.
Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum
Testamentumad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram
transierunt, quia in eis nonterrena, sed coelestia sapuerunt.
Et hoc velut quaereretur causa cur factum sit.
Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est.
Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium,
quoest universae Ecclesiae significata perfectio.
Propter quod et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias; eo modo
seostendens ad unius plenitudinem scribere; et in Proverbiis Salomonis
hoc anteapraefigurans,
Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas
septem
(
Pr, 9, 1); sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequamiste
fetus, quem cernimus, oriretur.
Cernimus etiam quae multa in filiis erat nunc infirmatam terrenam
Hierusalem,quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus
erat: nunc veroquoniam ibi littera est, et spiritus non est amissa
virtute infirmata est.
Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et
reducit
(
S1, 2, 6).
Mortificavit illam quae multa erat in filiis, et vivificavit hanc
sterilem,quae peperit septem; quamvis commodius possit intelligi eosdem
vivificare quosmortificaverit: id enim velut repetivit, addendo,
Deducit ad inferos, et reducit; quibus enim dicit
apostolus:
Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens
(
Co, 2, 20 et
Co, 3, 1); salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit,
Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi
sint illi,qui esurientes transierunt terram: mortui enim estis,
inquit.
Ecce quo modo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur:
Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
(
Co, 3, 3).
Ecce quo modo eosdem ipsos vivificat Deus.
Sed numquid eosdem deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine
controversia fidelium, in illo potius videmus impletum capite scilicet
nostro,cum quo vitam nostram Apostolus dixit absconditam in Deo
(voir:
Co, 3)
;nam
qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit eum
(
Rm, 8, 32), isto modo utique mortificavit eum; et quia resuscitavit
amortuis, eumdem rursus vivificavit; et quia in prophetia vox ejus
agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno, eumdem
deduxit ad inferos,et reduxit.
Hac ejus paupertate ditati sumus.
Dominus
enim
pauperes facit et ditat
(
S1, 2, 7) [mauvais référencement: Jb, 4]
.
Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus:
Humiliat et exaltat
(
S1, 2, 7).
Utique superbos humiliat, et humiles exaltat: quod enim alibi legitur:
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam
(
Jb, 4, 6), hoc totumhabet sermo hujus, cujus nomen interpretatur, gratia
ejus.
Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem, de nullo
meliusquam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum
dives esset: ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est,
ditaremur
(voir:
2Co, 8)
: ipsum enim de terra suscitavit, tam cito ut caro ejus nonvideret
corruptionem.
Nec illud ab illo alienabo quod additum est, Et de stercore erigit
inopem.
Inops quippe, idem qui pauper, stercus vero, unde erectus est,
rectissimeintelliguntur Judaei persecutores; in quorum numero cum se
dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum: Quae mihi fuerunt,
inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum
detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum
lucrifacerem.
De terra ergo suscitatus est ille, supra omnes divites pauper; et de
illostercore erectus supra omnes opulentos, ille inops.
Et sedeat cum principibus populi
(
S1, 2, 8).
Quibus ait,
Sedebitis super duodecim sedes
(
Mt, 19, 28), sed sedem gloriae danseis haereditatem. Dixerant potentes illi,
Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te
(
Mt, 19, 27).
Hoc votum potentissimi voverunt.
Sed unde hoc eis nisi ab illo de quo continuo dictum est, Dans
votum voventi.
Alioquid ex illis exi potentibus, quorum arcus infirmatus est.
Dans,inquit, votum voventi.
Non enim quisquam Domino quid rectum voveret, nisi quia ab illo
acciperetquod voveret.
Sequitur: Et benedixit dans annos justi.
Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est,
Et anni tui non deficient
(
Ps, 101, 28): ibi enim stant anni, hic autem transeunt, immo pereunt; anteenim
quam veniant, non sunt; cum enim venerint, non erunt, quia cum suo
fineveniunt.
Horum autem duorum, id est, Dans volum voventi, et benedixit annos
justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus.
Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore
primumillud efficitur. Quia non in virtute potens est vir
(voir:
Jr, 9)
.
Dominus enim infirmum facit adversarium suum, illum scilicet qui
hominivoventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit.
Potest ex ambiguo Graeco intelligi, et adversarium suum: cum enim
Dominuspossidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat,
ipsius fit, etvincetur a nobis, sed non in viribus nostris, quia non
in virtute sua potens est vir.
Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus; ut
vincatur asanctis quos Dominus Sanctus sanctorum efficit sanctos.
Ac per hoc
non glorietur prudens in prudentia sua, et non
glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in
divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere
et scire Deum, et facere judicium et justitiam in medio
terrae
(
Jr, 9, 22 et
Jr, 9, 23).
Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit
etiamhoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum:
Quid enim habes
, ait Apostolus:
quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi
non acceperis?
(
1Co, 4, 7) id est, quasi a te ipsotibi sit unde gloriaris.
Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit: recte autem vivit,
quiobtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod
referturpraeceptum, charitas est corde puro, et conscientia bona, et
fide nonficta.
Porro ista
charitas
, sicut Joannes apostolus testatur,
ex Deo est
(
1Jn, 4, 7).
Facere igitur judicium et justitiam ex Deo est.
Sed quid est in medio terrae? Neque enim non debent facere
judiciumet justitiam qui habitant in extremis terrae? Quis hoc dixerit?
Cur ergoadditum est, In medio terrae? Quod si non adderetur, et
tantummododiceretur, Facere judicium et justitiam, magis hoc
praeceptum adhomines utrosque pertineret, et mediterraneos et
maritimos.
Sed, ne quisquam putaret, post finem vitae, quae in hoc agitur
corpore,superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam, dum esset
in carne, nonfecit, et sic divinum evadi posse judicium, in medio terrae
mihi videturdictum, cum quisque vivit in corpore: in hac quippe vita,
suam terram quisquecircumfert, quam moriente homine recipit terra,
consurgenti utique redditura:proinde in medio terrae, id est, cum anima
nostra isto terreno clauditurcorpore, faciendum est judicium atque
justitiam, quod nobis prosit in posterum,quando recipit quisque secundum
ea quae per corpus gessit, sive bonum, sivemalum.
Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore:
nequeenim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet,
neque id ullismembris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id
motu corporis nongessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit
et corpus.
Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in psalmo
legitur:
Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in
medio terrae
(
Ps, 73, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster, qui est antesaecula,
quia per ipsum facta sunt saecula; operatus est salutem in medioterrae,
cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore.
Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quo modo
gloriaridebeat, qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino, propter
retributionemquae in die judicii futura est: Dominus ascendit,
inquit, in coelos, et intonuit; ipse judicabit extrema terrae, quia
justus est.Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium:
ascendit enim in coelum DominusChristus, et inde venturus est ad vivos
et mortuos judicandos.
Nam quis ascendit
, sicut dicit Apostolus,
nisi qui descendit in inferiores partes terrae? Qui
descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut
adimpleret omnia
(
Ep, 4, 9 et
Ep, 4, 10).
Per nubes ergo suas tonuit, quia Spiritu sancto cum
ascendissetimplevit.
De quibus hoc illi Hierusalem, hoc est, ingratae vineae comminatus est
apudIsaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem.
Sic autem dictum est.
Ipse judicabit extrema terrae
(voir:
Es, 5)
, ac si diceretur, etiam extremahominis; non enim alias partes non
judicabit qui omnes homines proculdubiojudicabit.
Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam
nonjudicabuntur, quae in melius vel in deterius medio terrae
commutantur, sed inquibus extremis inventus fuerit qui
judicabitur.
Propter quod dictum est,
Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
(
Mt, 10, 22): Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam inmedio
terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae.
Et dat, inquit, virtutem regibus nostris, ut non
eosjudicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant,
et inillo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant.
Et exaltavit cornu Christi sui.
Quomodo Christus exaltavit cornu Christi sui? de quo enim supra dictum
est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus
Christus,ipse, sicut hic dicitur, Exaltabit cornu Christi
sui.
Quis ergo est Christus Christi? An cornu exaltabit uniuscujusque
fidelis sui,sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait:
Exaltatum est cornu meum in Deo meo?
(
S1, 2, 1) Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte Christos
possumusdicere: quod tamen totum cum suo corpus: unus est
Christus.
Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque
laudati.
In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii; et nunc
impleta,quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet
sacerdotium inChristo, sterilis quippe peperit septem.
Hoc canticum juxta Septuaginta interpretum translationem inserere
compulsisumus, ut a beato Augustino positum est: pro eo quod in ipsa
translationeampliorem et veriorem continet historiam.
Interea Samuel erat ministrans in templo Dei, accinctus ephot
(voir:
S1, 2, 18)
. Porro filii Heli divina sacrificia temerantes peccabant
coramDomino, et deridebant per eos multi sacrificia Domini.
Unde Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos
peccantesminus severa animadversione plectebat.
Equidem coercuit, equidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine
patris, nonseveritate et auctoritate pontificis.
Qua sententia discant sacerdotes quomodo filiorum etiam propter
scelerapuniantur quique, et quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum
eisdem, si noncoerceant, imputatur.
Isidorus Hispalensis
565-636
Liber 1, Caput 32
Deus mortificat, et vivificat
(
S1, 2, 6).
Mortificat me, cum essem mortuus peccato, et tunc vivificat me, cum me facit
vivere Deo.
Verus David, servans oves patris sui, apprehendit leonem, et
interfecit.
Titulus psalmi est: Ipsi David, quando filius persequebatur eum
(voir:
Ps, 142, 1)
.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit.
(
S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa
erat in filiis,
(
S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit
septem
(
S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim
velut addendo repetivit:
Deducit ad inferos, et reducit
(
S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus :
si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera
Dei sedens;
(
Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit :
quae sursum sunt sapite, non quae super terram
(
Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram
Mortui enim estis,
(
Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur:
Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
(
Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos,
et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum,
capite
scilicet nostro: cum quo
vitam nostram
in Deo, Apostolus dixit
absconditam
. Nam qui
proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,
(
Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum
vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur :
non derelinques animam meam in inferno,
(
Ps, 15, 10) eumdem
deduxit ad inferos, et reduxit
(
Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus:
Dominus enim pauperes facit et ditat
(
S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus,
humiliat, et exaltat:
(
S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur :
Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam,
(
Jc, 4, 6 et
Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero
quod adjungitur:
suscitat a terra pauperem:
(
S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives
esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra
suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo,
quod
additum est:
Et de stercore erigit inopem.
(
S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime
intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus:
Ecclesiam persecutus sum
(
1Co, 15, 9 et
Ph, 5, 6):
quae mihi fuerunt,
(
Ph, 3, 7) inquit,
lucra, haec propter Christum damna esse duxi:
(
Ph, 3, 7 et
Ph, 3, 8) nec solum
detrimenta,
verum etiam
stercora
existimavi esse,
ut Christum lucrifacerem
(
Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus
est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait
:
sedebitis super duodecim sedes
(
Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi :
Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te
(
Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo
dictum est?
Dans votum vovendi:
(
S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum
infirmatus est arcus
(
S1, 2, 4).
Dans
, inquit,
votum vovendi;
non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod
voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet
sine fine vivat, cui dictum est :
Et anni tui non deficient:
(
Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non
sunt:
cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est
dans votum vovendi, et benedixit annos justi,
unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur,
nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua
potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui
homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo
graeco
intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto
adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris,
quia
non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Isidorus Hispalensis 565-636
Theutmirus; Claudius Taurinensis