V. 24 :
nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum
Domini
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 134. 135. 136. 137. : Corripuit tamen hic pueros dulcedine patris,
Non uice pastoris nec grauitate soni:
Sic pastor qui non subiectos corripit, iram
Summi Patris emens, carcere dignus erit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Ecce senex erat Heli, et acuta loquebatur, quia virtus sacri eloquii,
etsi in reproborum corde deficit, tamen coram recte intelligentibus,
Judaeorum culpas subtiliter exquirit. Districte enim
discutiens, dicit: Quare facitis res hujuscemodi, quas ego
audio res pessimas ab omni populo? Sed qui
exquirens interrogat Quare facitis?
profecto ostendit eos impingere noctem haeresis sine discretione
rationis. Ipsos autem fecisse res pessimas, quas audiebat,
dicit, et ipsas res pessimas ab omni populo esse asserit.
Quid est hoc, nisi quia universitas Judaici populi in haeresum profunda
corruerat? Sed ipsius ruinae causa reprobi sacerdotes
erant. Unde et Oseas prophetans, ait:
Causa ruinae populi sacerdotes mali
(
Os, 5, 1). Nam ideo subjectus populus cecidit, quia
ruentes praelatos studuit imitari. Cum ergo dicit:
quas ego audio res pessimas ab omni populo,
ipsae res a populo agi debent intelligi, non referri. Quod
tale est, ac si dicat: Res pessimas, quas fieri ab omni populo audio,
quare facitis? Unde et statim quid dixerit apertius
insinuans, ait:
Nolite, filii; non est bona fama, quam ego audio de
vobis, ut transgredi faciatis populum Domini
(
S1, 2, 24).
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 2
Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum
Domini
(
S1, 2, 24).
Transgressionem ergo populus faciebat: quia, sacrificio non rite peracto,
uxoribus suis jungebatur.
Sicut enim vi extorquebant carnes ab immolante: ita etiam extorquebant
sacrificium ab offerente.
Et idcirco sicut in auferendis carnibus, faciebant homines detrahere
sacrificio Domini, ita quoque nihilominus in conjungendis uxoribus, transgredi
faciebant populum Domini.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)