V. 22 :
Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo
Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium
tabernaculi
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 13. 14. : Hi comedunt adipem, quem iussit lex adoleri, Et coeunt scortis ante domum Domini.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Quo in loco valde notandum est quod puer Samuel dicitur et
magnificatus. Sed et cum magnificatus asseritur, hoc virtutis
suae praeconium non in conspectu hominum, sed in conspectu Domini habere
perhibetur. Cur ergo puer, nisi quia ad perfectionis erat
celsitudinem sublimatus? Puer itaque et magnificatus in
conspectu Domini Samuel dicitur, quia novus ordo praedicatorum, etsi ad
magnae conversationis celsitudinem pervenit, humilitatis suae virtutem
non perdidit. Magnificari quippe ante Deum non prodesset, si
puer esse desisteret, quia amissa humilitate, placere omnipotenti Deo de
conversationis altitudine non valeret. Denique magnificati
jam fuerant, qui in nomine Jesu ab obsessis daemonia ejiciebant; sed
quia pueritiae suae bonum perdiderant, hos veritas arguit, dicens:
Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem
(
Lc, 10, 18). Hinc iterum denuntians, ait:
Nisi conversi eritis, et efficiamini sicut parvuli, non
intrabitis in regnum coelorum
(
Mt, 18, 3). Quia ergo novorum praedicatorum vita et
sublimis est merito, et plana per humilitatem, Samuel apte magnificatus
et puer asseritur. Et quia ex utroque valde accepti Deo sunt,
magnificatus non simpliciter, sed in conspectu Domini fuisse
perhibetur. Sequitur:
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae
faciebant filii sui in universo Israel, et quomodo
dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium
tabernaculi
(
S1, 2, 22).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Heli autem senex erat valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui
universo Israeli, et quomodo dormiebant cum mulieribus,
(
S1, 2, 22) etc. Quanquam simpliciter nonnulli super adulterio intelligi velint,
ut Josephus quoquedicit, mulieribus religionis causa convenientibus contumelias
inferebant. aliis quidem violentias facientes, aliis vero persuadentes
donis. Nihilque eorum vita a tyrannide pessima differebat, quod et nostri
doctoresasserunt: tamen dormisse eos dicunt Hebraei cum mulieribus quae observabant
ad
ostiumtabernaculi eo quod post menstrui tempus aut partus, non impleto secundum
legispraeceptum sacrificio, suadebant eis ad virossuos redire eisque
adcommisceri. Et dormire ideo dicuntur, quia eas dormire cum viris suis
contra legis praeceptumfaciebant. Unde idem Heli post paulum ait:
Liber 1, Caput 2
Non est enim bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum
Domini.
(
S1, 2, 22) Transgressionem ergo populus faciebat, quia sacrificio non rite peractouxoribus
suis jungebatur. Sicut enim extorquebant carnes ab immolante, ita etiam
extorquebant sacrificium abofferente. Et idcirco sicut in offerendis
carnibus faciebant homines detrahere sacrificioDomini, ita quoque nihilominus in
conjungen is uxoribus transgredi faciebantpopulum. Quam intelligentiam si
quis sequi voluerit, suo judicioderelinquimus: nos prioremmagis sequi
decernimus.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 1, Caput 2
Eli autem senex erat valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui
universo Israeli: et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae observabant
ad ostium tabernaculi
(
S1, 2, 22).
Dormisse eos dicunt Hebraei cum mulieribus, eo quod post menstrui tempus aut
partus, non impleto (secundum legis praeceptum) sacrificio, suadebant eas ad
viros suos redire, eisque commisceri.
Et dormire ideo dicuntur: quia eas dormire cum viris suis, contra praeceptum
legis, faciebant: Unde idem Eli post paulum ait:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)