Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 12 : porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 129. 130. 131. 132. 133. :

    de culpa filiorum Heli

    Porro duo iuuenes, Ophni Phineesque, parentem

    Spernunt, sacra Dei nec temerare timent;

    Pro quorum culpa dampnatur Heli quia ualde

    Impius in pueris per pia uerba fuit.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens: Ne projicias me a facie tua ( Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens, dilationis suae moram secum reputat, dicens: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ( Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto ( R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait: Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non suscipiam de manu vestra ( Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait: Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio munda ( Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur: Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit ( S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini ministerio noverat, qui dicebat: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei ( Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens: Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria domus Domini ( Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit: Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in ipsum gentes sperabunt ( Es, 11, 10 et Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait: Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes populi ( Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit exspectatio gentium (voir: Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10] . Ante faciem ergo Heli minister Domini Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum praevidit. Et statim de projectis subditur: Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium sacerdotis ad populum ( S1, 2, 12 et S1, 2, 13).
  • Liber 2, Caput 3
    • Magnus vero nobis timor incutitur, quia Heli filiorum culpa damnatur, cujus peccata propria nulla referuntur. Nam bonis subditis bene vivere ad salutem sufficit, praelatis vero propria vita non sufficit. Valde etenim senex est, qui vivere irreprehensibiliter semper studet. Unde etiam scriptum est: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata; cani enim sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata ( Sg, 4, 8). Sed quidam bene vivendo praeeminent, qui auctoritatem quam praelatio exigit nullam habent. Nam etsi ad agenda bona excitare subditos satagunt, tamen contraire delinquentibus per zelum rectitudinis erubescunt. Qui nimirum etsi ad redarguendos eos aliquando exeunt, nocent potius loquendo quam prosunt, quia eorum obstinationem non digna severitate confundunt. Nam idem Heli filiorum scelera, et quomodo ad tabernaculi ostium cum mulieribus dormirent, audivit; qui, velut ab aspera invectione auctoritatis incipiens, res pessimas ab omni populo se audisse perhibuit. Sed qui insequi eas quas exposuit culpas debuit, per subsequentia verba laevigavit, dicens: Nolite, filii. In qua nimirum propinquitatis appellatione quantum a Domini voluntate dissentiat liquet, quia illos filios appellavit quos divinus sermo supra Belial, id est spiritus nequam, filios esse perhibuit, dicens: Porro filii Heli filii Belial ( S1, 2, 12). Cum mulieribus quippe dormire est secure et sine metu futurae vindictae peccare. Mulieres quippe meretrices sunt concupiscentiae saeculares. Quae bene ad tabernaculi ostium observare perhibentur, quia ad introitum regni coelestis tendentibus insidiantur. Qui vero sic mundi concupiscentias sequitur, ut saepe divini metus consideratione terreatur, polluitur quidem cum mulieribus, sed non dormit, quia etsi transgrediendo labitur, in perpetratis tamen facinoribus per securitatem nequaquam requiescit. Dormiens itaque cum mulieribus nomine propinquitatis honorandus non est, quia qui, projecto jam Dei timore, in suis sceleribus obstinati sunt, leviori increpatione arguendi non sunt, ne leve pondus peccati esse putent id in quo corruunt, dum grave eis illud non sonat quod ex auctoritate praedicatur. Sed remissi pastores inter fomenta verborum quaedam proferre solent argumenta rationis. Unde et Heli voce dicitur: Si peccaverit vir in virum, pacari ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo ( S1, 2, 25)?

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Porro filii Heli, et filii Belial, nescientes Dominum neque officium sacerdotum ad populum, sed quicunque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, ( S1, 2, 12, S1, 2, 13 et S1, 2, 14) et reliqua, usquequo ait, Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant omnes sacrificio Domini. ( S1, 2, 17) Hic enim nihil aliud juxta anagogen dicere possumus nisi secundum moralemintelligentiam, quam solers sapientiumdoctrina ethicam vocat, qualiter multi perappetitum gulae, et mucrone concupiscentiae pereunt. Quorum qualitates, ut liquidius lector cognoscere possit, quinque modos, divinarumScripturarum auctoritate freti, describere conabimur, sicut Papa Gregorius etiam suisdictis asseruit. Aliquando namque indigentiae tempora praevenit, aliquando vero tempus nonpraevenit, sed cibos lautiores quaerit. Aliquando quaelibet, quae sumenda sunt, praeparari accuratius expeTit. Aliquandoautem qualitatem ciborum, tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi, mensuramrefectionis excedit. Nonnunquam vero abjectum est quod desiderat, et tamen ipso aestu immensi desideriideterius peccat. Mortis quippe sententiam patris ore Jonathan meruit, qui in gustu mellisconstitutumedendi tempus antecessit. Et Aegypto populus eductus in eremo occubuit, quia, despecto manna, cibos carniumpetiit, quos lautiores putavit. Et prima (sicut hic textus historiae edocet) filiorum Heli culpa suborta est, quodex eorum voto sacerdotis puer, non antiquo more coctas, vellet de sacrificio et carnesaccipere, sed crudas quaereret, quas accuratius exhiberet. Et cum ad Jerusalem dicitur: Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia aquae, ( Ez, 7) aperte ostenditur, quod idcirco salutem perdidit, quia cum superbiae vitiomensuram moderatae refectionis excessit. Et primogenitorum gloriam Esau amisit, quia magno aestu desiderii,vilem cibum, idest lenticulam, concupivit. Quam cum venditis etiam primogenitis praetulit, quo in illam appetitu anhelaret,indicavit. Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sinereatu conscientiae degustamus. Hic quippe (quem diximus) Esau, primatum per lenticulam perdidit, et Elias ineremo virtutem corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis quia non cibum, sed cibi concupiscentiam esse causamdamnationis intellexit, et primum sibi hominem non carne, sed pomo subdidit, etsecundum non carne, sed pane tentavit. Hinc est quod plerumque Adae culpa committitur etiam cum abjecta et viliasumuntur. Neque enim Adam solus, ut a vetito sepomo suspenderet, praeceptum prohibitionisaccepit: nam cum alimenta quaedam saluti nostrae Deus contraria indicat, ab his nosquasi per sententiam vetat. Et cum concupiscentur noxia, attingimus profecto quod aliud quam vetitadegustamus? Ea itaque sumenda sunt, quae naturae necessitas quaerit, et non quaeedendi libido suggerit. Nam si quis voluptatibus gulae ineffrenate deservire studuerit, ad foveam vitiorumgravius prolabitur. Et etiam ab statu rectitudinis cadens, ad mortem animae pertrahitur, et bonum quodvidetur habere amitTit. Quod de his filiis Heli in sequentibus demonstratur, quipropter libidinem gulae ad majus peccatum sui cumulandum pervenerunt, ut dormirent cummulieribus et transgredi facerent populum Domini. Unde non soluma sacerdotio ejecti sunt, sed etiam morte mulctati. Nam sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem Domino ( S1, 2, 19). Tunica haec parva, quam Anna mater, hoc est, gratia formavit et puero tradidit, significat doctrinam facilem qua imbuendi sunt rudes animi credentium, qualibus Paulus dicit: Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. ( 1Co, 3) Perfectorum autem cibus est solidus. Nec non et superhumerale lineum significat castitatem et continentiam cum bonis operibus. Quia quisquis divino ministerio fungi appetit, necesse est ut primum caste continenterque vivat, ac sic in bonis operibus semetipsum exerceat. Porro filii Heli divina sacra temerantes peccabant coram Domino. Unde scriptum est: Filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum ( S1, 2, 12 et S1, 2, 13). Et paulo post: Erat, ergo, inquit, peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines a sacrificio Domini ( S1, 2, 17). Josephus, historicus Judaeorum, de his duobus filiis ita refert; « Heli sacerdoti erant filii duo, Ophni et Phinees, circa homines injuriosi, et circa Divinitatem impii, nullique iniquitati parcebant; et alia quidem munera ab oblaturis propter honorem sibimet sequestrabant, alia vero rapinae modo tollebant. Mulieribus religionis causa venientibus contumelias inferebant: aliis quidem violentias facientes, aliis vero persuadentes donis; nihilque eorum vita a tyrannide pessima differebat. Unde et Heli sacerdos pro eorum iniquitate damnatus est, quod eos peccantes minus severa animadversione plectebat. Et quidem coercuit, et quidem corripuit, sed lenitate et mansuetudine patris, non severitate et auctoritate pontificis. » Qua sententia discant sacerdotes quomodo propter peccata filiorum, id est, propter scelera populi puniantur. Quique etiam, quamvis sancti sint, culpa tamen subditorum eisdem, si non coerceant, reputatur. Extraneus quippe a Deo est, qui non tenet disciplinam, et filios non corrigit ut bene et juste vivant. Qui autem non corripit filios suos, ut emendent quae prave gesserunt, impie est pius, quia indulget vitiis et consensum praebet iniquis in malum suum. Ophni quidem interpretatur insania conversionis; et merito ita nuncupatur, quia differt converti in melius, et longe efficitur a vera conversione ad Dominum quae emendat hominem a vitiis et peccato. Phinees, oris obturatio, sive ori parcens, interpretatur. Duos Phinees sacerdotes legimus in Scriptura (voir: Ex, 6 et Nb, 25) : illum justum, filium Eleazar; et injustum, filium Heli. Sunt autem in sacerdotibus hodie, qui utriusque typum tenent. Sacerdotes igitur qui custodiunt os suum et compescunt a malo et pravo eloquio, secundum Apostolum, quod omnis sermo malus ex ore eorum non procedat (voir: Ep, 4) , hi Phineae filio Eleazari comparantur. Illi autem qui obturatum os habent, sive imperitia, sive vitio, sive conscientia peccatorum, ut proximis suis verbum salutis rite non impendant, ipsi Phineae, filio Heli, comparantur. Quod autem sequitur in verbis Heli: