Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 27 : venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 138. 139. :

    Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi

    Quis dolor expectet se puerosque suos.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Sed subtiliter est intuendum quod dicitur: Placebat tam Deo quam hominibus. Hominibus placet doctor cum se subditis venerabilem et bonis moribus ornatum praebet: Deo autem placet cum de bona conversatione inaniter gloriari refugit, et solius Dei laudem promereri concupiscit. Dicit ergo: Placebat tam Deo quam hominibus, quia nonnulli praedicatores praetextum sanctitatis praeferunt, quam non habent. Hi ergo, quia etsi hominibus placent, Deo displicent, in typo novi et electi praedicatoris de Samuele nunc dicitur: Placebat tam Deo quam hominibus. Venerabiles quidem se exhibent subditis, et Deo offerunt puritatem intentionis. Hominibus quidem placere studuerat, qui dicebat: Christi bonus odor sumus in omni loco ( 2Co, 2, 15) , Et item: Omnia omnibus factus sum, ut omnes facerem salvos ( 1Co, 9, 22) . Hominibus etiam placere auditores suos docebat, dicens: Sine offensione estote Judaeis et gentibus, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis ( 1Co, 10, 32 et 1Co, 10, 33). Sed qui se hominibus placuisse insinuaverat, puritatem cordis commendat, dicens: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae ( 2Co, 1, 12). PLACEBAT tam Deo quam hominibus. Qui novus ordo praedicatorum venerabilem se suis auditoribus ad imitationem foris praebuit, et intus acceptum Deo per innocentiam voluntatis. Sequitur: Venit vir Dei ad Heli ( S1, 2, 27).
  • Liber 2, Caput 2
    • Quid per hunc virum Dei, nisi sanctorum apostolorum ille coetus venerandus exprimitur? Qui certe vir Dei dicitur, pro excellentia sanctitatis, quia culmen ordinis, quod in universi orbis praelatione conscenderat, aequali sublimitate virtutis disponebat. Qui profecto ad Heli tunc venit, quando ad annuntiandam repulsionem Synagogae ejus pontificibus accessit. Sequitur: Et ait ad eum: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me, et dedi domui patris tui cuncta de sacrificiis filiorum Israel ( S1, 2, 27 et S1, 2, 28)?

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit enim quidam propheta Domini ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto? ( S1, 2, 27) Domum principis sui Aaron dicit de cujus stirpe successit in sacerdotium. Cui se revelatum Dominus dicit quando ait in Aegypto: Vade in occursum Moysi in desertum. ( Ex, 4) Hic primum revelatus fuit ei Dominus, atque ad obedientiam destinavit, et posteanon solum ipse, sed etiam omnes tribus in sacerdotem elegerunt. Unde dicitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33 et S1, 2, 34), etc. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii. Ut non sit , inquit, senex in domo tua ( S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli. ( R3, 2, 27) Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 3
    • Post haec evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujusquidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo sinedubitatione esse propheta: sic enim scriptum est: Christum Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tantamanifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa; quamquamenim esset de tali tribu Samuel quae constituta fuerat a Domino ut serviretaltari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata undefierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae perChristum Jesum futura erat, adumbrata est, et ad vetus Testamentum propriepertinebat, figurate vero ad novum, prophetia facti etiam ipsa non verbi, idscilicet facto significans quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est perprophetam: nam fuerunt postea sacerdotes regnante David ex genere Aaron, sicutSadoch et Abiathar, et alii deinceps antequam tempus veniret quo ista quae desacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christumoportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videbat esse completa,quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullumsacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus ut de semineAaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum, quod et hic commemoratum est,illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel, Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ( S1, 2, 30); quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximopatre dicere; sed illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujusprogenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem ( S1, 2, 27 et S1, 2, 28). Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute? Unde cum liberati essent,quis electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto locodixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmusimpletum. Vigilet fides, praesto sunt tres, cernuntur, tenentur, et videre nolentiumoculis ingeruntur. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32). Ecce dies qui praenuntiati sunt jam venerunt; nullus sacerdos secundumordinem Aaron; et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificiumChristianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum essesubtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequiturpertinet: Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii domui hujus quo signosignificatum est mutandum sacerdotium domus Aaron: mors quippe filiorum hujussignificavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui: ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel (voir: S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31 et S1, 2, 32) . Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat. Nam cum diceret, Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus, Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ( S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt. Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. Nam et illud quod ibi sequitur, Suscitabo mihi sacerdotem fidelem ( S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur. Quod vero adjungitur: Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Christi homines remanserunt. De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient ( Rm, 9, 27). Unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 15). De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est, Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36). Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente primi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjunxit, Et offert nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum. probatum terrae, purgatum septuplum ( Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9] . In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo dicit Sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 52). Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Eli, et dixit ad eum: Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis? et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem ( S1, 2, 27 et S1, 2, 28), et caetera. Hunc virum Dei, Judaei Phinees dicunt: quem et Eliam autumant. Revelatus vero Dominus fuisse dicitur domui patris ejus, id est, Aaron: in eo loco ubi ait: Dixit enim Dominus ad Aaron. Vade in occursum Moysi in deserto ( Ex, 4, 27) , et caetera. Et in hoc loco primum Dominus ei revelatus dicitur. In sacerdotem vero electus est ex omnibus tribubus Israel: sicut habes in Elle Smoth et in Vajecra. Quod vero ait: Venit vir Dei ad Eli, et caetera quae sequuntur, ante tempus Elcanae dicta fuisse arbitrantur: sed hic ob gloriam Samuelis interposita dicuntur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta: Sic enim scriptum est. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omni Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum, in templo in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur ambo, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat. ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33, S1, 2, 34 et S1, 2, 35)
  • Liber 1, Caput 1
    • Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata est mutatio, in Samuele fuisse completa: quanquam enim esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes. Ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum: prophetia facti etiam ipsa, non verbi; id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam. Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron: sicut Sadoch (voir: S2, 15 et S2, 15, 24) , et Abiathar (voir: S1, 22, 20 et S2, 15, 24) [mauvais référencement: S1, 22, 6 , S1, 9, 30 et S1, 7] regnante David, et alii deinceps antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem fideli nunc oculo haec intuens non videat esse completa? Quoniam quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta (Cap. 2. v. 30.). Haec dicit Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: absit hoc a me: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Quod enim nominat domum patris ejus, non de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequentur, superiora demonstrant ubi ait (voir: Ex, 4, 28) [mauvais référencement: Ex, 4, 28, 1] : Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis , et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem. ( S1, 2, 27) Quis pater fuit hujus in Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe, isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, presto sunt res: cernuntur, tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis prosperis in Israel. ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32) [mauvais référencement: Num, 25, 13, etc.] Ecce dies, qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos secundum ordinem Aaron: et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur, pertinet: Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint: hoc autem erit tibi signum, quod eventurum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees: in die uno morientur ambo. ( S1, 2, 33 et S1, 2, 34) Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum est, mutandum sacrificium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.