Liber Secundus Samuelis

Caput 15

v. 1 :Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum.

v. 2 :Et mane consurgens Absalom, stabat iuxta introitum portae, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum servus tuus.

v. 3 :Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et iusti, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom:

v. 4 :Quis me constituat iudicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et iuste iudicem?

v. 5 :Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.

v. 6 :Faciebatque hoc omni Israel venienti ad iudicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel.

v. 7 :Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron.

v. 8 :Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino.

v. 9 :Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.

v. 10 : Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnavit Absalom in Hebron.

v. 11 : Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.

v. 12 : Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est coniuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.

v. 13 : Venit igitur nuntius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom.

v. 14 : Et ait David servis suis qui erant cum eo in Ierusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.

v. 15 : Dixeruntque servi regis ad eum: Omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.

v. 16 : Egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis: et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.

v. 17 : Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo:

v. 18 : et universi servi eius ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem.

v. 19 : Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.

v. 20 : Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.

v. 21 : Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.

v. 22 : Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.

v. 23 : Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum.

v. 24 : Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei: et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.

v. 25 : Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.

v. 26 : Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum: faciat quod bonum est coram se.

v. 27 : Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Ionathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.

v. 28 : Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.

v. 29 : Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Ierusalem, et manserunt ibi.

v. 30 : Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite: sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.

v. 31 : Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel.

v. 32 : Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.

v. 33 : Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:

v. 34 : si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel.

v. 35 : Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.

v. 36 : Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Ionathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.

v. 37 : Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem.