Liber Secundus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 25 : Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 16
    • Venit autem et Sadoc et universi levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus est omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum. Si autem dixerit, Non places, ( S2, 15, 24, S2, 15, 25 et S2, 15, 26) et reliqua. Jam enim quod secundum historiam ista significent inculcavimus. Caeterum quantum ad altiorem intelligentiam pertinet, Sadoc sacerdos, quiinterpretatur justus, qui arcam Domini reportavit in urbem, personam gestavitsanctorum, et eorum videlicet qui tempore passionis Domini, licet corpore in brevi abeo discesserunt, fide tamen et dilectione minime separati sunt.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Portantes arcam foederis Domini, et deposuerunt arcam Dei. ( S2, 15, 24) Quidam idcirco arcam Domini depositam putant, ut David Dominum consuleret. Sed quia tunc ei respondere noluit: idcirco dixisse David ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem, ( S2, 15, 25) scilicet Hierusalem. Alii depositam putant, ut populum transeuntem praestolaretur. Unde est quod sequitur: Ascendit Abiathar, ( S2, 15, 24) hoc est, seorsum stetit in loco eminentiore praestolans, donec omnis populus congregaretur.