Liber Secundus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 33 : Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 129. 130. :

    Ierusalem David pede nudo flensque reliquit,

    Sed remanet Cusai David amicus ibi.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 16
    • Et dixit David ad Chusai Arachitem: Si veneris mecum, eris mihi oneri, ( S2, 15, 33) etc. Nam et iste etiam Chusai amicus David, qui interpretatur festinans, quiet ab eo in Hierusalem revertens, consilium Achitopheldissipavit, personam gestaviteorum qui occulte erant ex populo Judaeorum discipuli Domini, sicut fuit Nicodemus etJoseph ab Arimathaea, vel caeteri hujusmodi. Potest etiam significare credentes ex gentibus, qui licet cum Absalom aliquandofuisse visi sunt, tamen pravis ejus operibus non erant communicantes, nec Achitopheliniquis suggestionibus unquam consentientes: sed cum David fideliterpermanserunt. Interpretatur autem Chusai Aethiops, Arachites longitudo mea.Hinc quoque in propheta scriptum est: Mutavit Aethiops pellem suam; ( Jr, 13) et illud: « Aethiopia, inquit, festinet manus dare Deo. » Quia gentilis populuspostquam se nigredine peccatorum exuit, nunquam a tergo Domini recessit: et qui eratlonge, factus est prope insanguine Christi.