Liber Secundus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 23 : Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum.

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Fugiens David Absalon filium suum, nudisque pedibus incedens transgressus est torrentem Cedron, et cunctus populus cum eo, et pervenerunt usque Bahurim. Ecce egressus Semei, filius Gera de cognatione domus Saul, mittens lapides, maledicebat Regem dicens: egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial ( S2, 13, 37, S2, 15, 23, S2, 15, 30, S2, 16, 5, S2, 16, 6 et S2, 16, 7) [mauvais référencement: S2, 16] . Quisquis fidelium divinae gratiae illustratione compungitur, sancto desiderio de imis ad summa evehi, supernae contemplationis penna festinat, haec beati regis David, et aliorum sanctorum praecedentium Patrum gesta, ubi aliquid injuste perpessi sunt, ante mentis oculos ponat, atque in eis se imitatione exercendo proficiat, et quod in praesenti titillat ex vitio, vel praeteritorum malorum memoria reprimat, vel donorum praecedentium consolatione restringat, vel etiam imitatione, ut dictum est, Patrum praecedentium provocetur ad melius. Quod necesse est ut, sicut proposuimus exemplis evidentioribus, approbemus. Ut enim unum de multis loquar, quatenus studiosus lector multa in uno intelligat: quisquis verborum contumeliis pressus cum virtutem patientiae servare non sufficit, David factum ad memoriam reducat: quia cum Semei conviciis urgeretur, et armati proceres ulcisci contenderent, ait: Quid mihi et vobis est, filii Sarviae? Dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim praecepit ei, ut malediceret David. Et quis est qui audeat dicere, quare sic fecit? ( S2, 16, 10) Et paulo post: Dimitte eum, ut maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus afflictionem meam: et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna ( S2, 16, 11 et S2, 16, 12). Quibus profecto verbis indicat, quia perpetrato Bersabee scelere, exsurgentem contra se filium fugiens, reduxit ad animum, malum, quod perpetravit, et contumeliosa verba, non tam convicia, quam adjutoria credidit, quibus se purgari, sibique misereri posse judicavit. Tunc enim illata convicia bene toleramus, cum in secreto mentis ad mala perpetrata recurrimus. Leve quippe videbitur, quod injuria percutimur, dum in actione nostra conspicimus, quia pejus est, quod meremur: sicque fit, ut contumeliis gratia magis quam ira debeatur, quarum interventu Deo judice, poena gravior declinari posse confiditur.