Liber Secundus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 7 : Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 14
    • Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam, et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron. ( S2, 15, 7) Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore quo Saul Nobe civitatem cumsacerdotibus octoginta quinque propter David interemit,et idcirco hic idemquadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eoquod Abimelech sacerdotem fefellerit, et propter eum sacerdotum caedes factafuerit. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur, postquatuor, non post quadraginta annos: in vetustioribus vero codicibus, et in Hebraicaveritate, non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si vero quis contentiosus eosdem quatuor annos astruere voluerit, ab eo temporequo Absalom Amnon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron, ( S2, 15, 7) perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet: cum utiqueAmnon interfecto, Absalom ingressus apudTholomai regem tribus annis, et in Hierusaleminde revocatus, non viso patre duobus moratus annis fuerit, et sexto anno faciempatris viderit, et contra eum perduellionem praeparavit. Votum namque se vovisse mentiendo dixit, id est, orationem facturus in loco quorequiescunt Abraham, Isaac et Jacob.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 15
    • Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron, etc. ( S2, 15, 7) Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore, quo Saul Nobe civitatem cum sacerdotibus octoginta quinque propter David interemit (voir: S1, 22) . Et idcirco hic idem quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellit, et propter eum tot sacerdotum caedes factae fuerint. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur: Post quatuor; non: post quadraginta annos. In veracioribus vero codicibus, et in Hebraica veritate, non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si quis vero contentiosus eosdem quatuor annos astruere voluerit, ab eo tempore quo Absalom Ammon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit: Vadam et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron ( S2, 15, 7), perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet, cum utique Absalom, interfecto Ammon, in Gessur apud Tolmai regem tribus annis, et in Jerusalem, inde revocatus non viso patre, duobus moratus fuerit annis, et sexto anno faciem patris viderit, et contra eum perduellionem praeparaverit. Votum namque se vovisse mentiendo dixit, id est orationem facturum in loco, quo requiescunt Abraham, Isaac, et Jacob. Venit autem Sadoch et universi levitae cum eo portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate ( S2, 15, 24). Ideo arcam Dei deposuisse dicuntur, ut Dominus ab Abiathar sacerdote consuleretur, quo versus David ire deberet. Ascendisse autem Abiathar dicitur: id est, orasse. Et quia oraculum divinum non ei responsum est, idcirco in subsequentibus dixit David ut reportaretur arca Dei in urbem.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 15
    • Post quadraginta autem annos dixit Absalom ad regem: Vadam et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron ( S2, 15, 7). Quadragesimus agebatur annus ex eo tempore quo Saul Nobe civitatem cum sacerdotibus octoginta quinque propter David interemit. Et idcirco hic idem quadragesimus annus ponitur, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Ahimelech sacerdotem fefellerit, et propter eum tot sacerdotum caedes facta fuerit. Cave, lector, plerosque mendosos codices, in quibus scriptum invenitur, post quatuor, non post quadraginta annos ( S2, 15, 7). In veracioribus vero codicibus; et in Hebraica veritate non quatuor, sed quadraginta scribuntur anni. Si vero contentiosus quis, eosdem quatuor annos astruere voluerit ab eo tempore quo Absalom Amnon fratrem suum interfecit, usque ad illud tempus quo patri dixit: Vadam, et reddam vota mea, quae vovi Domino in Hebron ( S2, 15, 7): perspicue se errare, si diligenter perscrutatus fuerit, inveniet: cum utique Absalom, interfecto Amnon, in Gessur apud Tholmai regem tribus annis, et in Jerusalem inde revocatus, non viso patre, duobus moratus fuerit annis, et sexto anno faciem patris viderit, et contra eum perduellionem praeparaverit. Votum namque se vovisse mentiendo dixit, id est, orationem facturum in loco quo requiescunt Abraham, Isaac et Jacob.