Liber Secundus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
PrécédentSuivant

V. 5 : Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 15
    • Et venit David usque Bahurim. Et ecce egrediebatur inde vir de cognatione Saul nomine Semei, filius Gera, et maledicebat David. Abisai autem dixit: Vadam et amputabo caput ejus, ( S2, 15, 5 et S2, 15, 9) et reliqua, usquequo ait: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? dimittite ut maledicat. ( S2, 15, 10) Hebraeus non habet, dimittite ut maledicat, ( S2, 15, 10) sed tantum « maledicat. » Abisai solus dixerat: Vadam et amputabo caput ejus; ( S2, 15, 9) et David ad Abisai et Joab respondit, dicens: Quid mihi et vobis, filii Sarviae? ( S2, 15, 10) Ac si diceret: Nunquid vultis interficere istum, sicut interfecistisAbner?Dominus enim praecepit ei ut malediceret David. Et quis est qui dicat, quare sic fecerit? Subauditur: Quare sic fecerit, nonDominus, sed Semei. Semei qui maledixit David, ipse est, ut Hebraei dicunt, Nabath, pater Jeroboam,qui filius Jemini dicitur, et in zelo domus Saul maledicebat David. Nomen vero avi ejus Semei fuit, et ipse Semei ex tribu Ephraim filii JosephexstiTit. Unde et idem Semei ad David dixit: « Primus quoque veni hodie de omni tribuJoseph. »