Liber Secundus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 1 : Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab, et servos suos cum eo, et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Ierusalem.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 75. 76. :

    Regis Hanon fuit urbs celeberrima, nomine Rabba;

    Ut populetur eam dux Ioab accelerat.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 11
    • Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab et servos suos cum eo, ( S2, 11, 1)etc. In Hebraeo italegitur: « Eo tempore quo reges ad bella processerant, misit DavidJoab, » etc. Hos reges dici, qui processerunt contra David in pugnam, scilicet regem Rohob, etIstob, et Soba, et Maacha. Qui utique reges Syriae fuerunt, et pugnare voluerunt (conducti mercede a regeMoab) contra David, a quo triumphati esse leguntur. Et ait Joab Abisai fratri suo: Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi. ( S2, 10, 11) Hoc est quod in Proverbiis Salomon ait: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita, et judicia quasi vectes urbium. ( Pr, 18)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 10
    • Factum est ergo, vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, ( S2, 11, 1) et caetera. In Hebraeo ita legitur: Eo tempore, quo reges ad bella processerant, misit David Joab, etc. ( Hebr, sl) Hos reges dixit, qui processerunt contra David in pugnam, scilicet regem Roob et Istob et Soba, et Maacha, qui utique reges Syriae fuerunt et pugnare voluerunt: conducti mercede a rege Moab contra David, a quo triumphati esse leguntur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 11
    • Factum est ergo, revertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere: misit David Joab et servos suos cum eo ( S2, 11, 1), et caetera. In Hebraeo ita legitur: Eo tempore quo reges ad bella processerant, misit David Joab, et caetera. Hos reges dicit qui processerunt contra David in pugnam, scilicet regem Roob et Istob, et Soba et Maadia, qui utique reges Syriae fuerunt, et pugnare voluerunt conducti mercede a rege Moab contra David, a quo triumphati esse leguntur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Factum est, dum resurgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae, vidit mulierem se lavantem, mittensque tulit eam, et dormivit cum ea, quae concepit. Cumque cognovisset David, misit ad Joab dicens: mitte ad me Uriam Aethaeum. Veniens Urias ad David . . . . . . misit epistolam David per Uriam ad Joab, ut poneret Uriam ubi fortissimum praelium erat: fecitque Joab ita: et mortuus est Urias Ethaeus ( S2, 11, 1, S2, 11, 2, S2, 11, 4, S2, 11, 5, S2, 11, 6, S2, 11, 14, S2, 11, 15 et S2, 11, 17) [mauvais référencement: S2, 2, 2] . Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta in causa facta, damnatio est, in scripto autem prophetia virtutis: quod utrumque citius ostendimus, cum hujus sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda in medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non omnimode testatur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet, et pedes lavare: qui protinus respondit dicens: arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam ( S2, 11, 11)? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debebat, tradidit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus, de quo scriptum est: in sole posuit tabernaculum suum ( Ps, 18, 6)? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur: quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritualis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? cujus nomen interpretatum dicitur: lux mea Dei; Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur; sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens, dum de se spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens, Judaico populo praecepit, ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritualiter mandata legis intelligat, ut post tantam duritiem praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset: ac si Judaicus populus dicat: ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis detinens, implere renititur, ipse nimirum defert judicium, unde damnetur. Quid ergo per factum istud David, scelestius? Quid Uria mundius dici potest? sed rursus per mysterium quid David sacrius? Quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam? . . . . . Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut in mysterio non contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.