Liber Secundus Samuelis

Caput 11

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
PrécédentSuivant

V. 5 : et reversa est domum suam concepto foetu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 83. 84. :

    Bersabeen secum David dormire coegit,

    Protinus illa domum, sed gravidata redit.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 11
    • Cum haec agerentur, accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae. Viditque mulierem se lavantem ex adverso, super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde. Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier? Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bersabee, filia Eliam, uxor Uriae Ethaei. Missisque David nuntiis, tulit eam. Quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea. Statimque sanctificata est ab immunditia sua: et reversa est domum suam, concepto fetu, ( S2, 11, 2, S2, 11, 3, S2, 11, 4 et S2, 11, 5) etc. (voir: Isid, sl) Nunc et peccatum David, quid in prophetia signaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata, satis ostendunt, quod etiam hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manufortis sive desiderabilis. Bersabee interpretatur puteus satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae illius Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae (voir: Ct, 4) ; et huic puteo septenarii numeri nomen, in Spiritus sancti significatione conjungitur propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit (voir: Ac, 2) . Ad quadraginta autem novem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia. Sufferentes invicem ad dilectionem, studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. ( Ep, 4) Dono itaque spirituali, hoc est, septenario facta est Ecclesia puteus satietatis: quia factus est in ea fons aquae vivae salientis in vitam aeternam, quem qui habuerit, non sitiet in aeternum. ( Jn, 4, et ) [mauvais référencement: Jn, 4] Jam vero qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatio significat? Hujus erant pessimo conjugio deligati omnes, quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga ( Ep, 5) Salvatori primo copuletur. Urias enim interpretatur lux mea Dei; Ethaeus autem abscissus est, sive quia in veritate non stetit; ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 2] sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscissus est; sive quia cadendo, veris viribus perditis, transfigurat se in angelum lucis, ( 1Co, 11) audens Deo dicere: Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit. Quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, ( Ag, 2) quasi in solario deambulans, quia in sole posuit tabernaculum suum, ( Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem: et inchoata cum illa primae conventionis nis notitia, postea ab eo penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Oderimus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David, quantum amandus est: qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et poenitentem istum David: qui tam grave in se vulnus iniquitatis ex humilitatis confessione sanavit. (voir: Greg, sl) Ad hoc ergo in Scriptura sacra virorum talium, id est, David et Petri peccata sunt indita, ut cautela sit minorum ruina majorum. Ad hoc vero utrorumque illic et poenitentia insinuatur et venia, ut spes pereuntium sit recuperatio perditorum. De statu ergo suo David cadente nemo superbiat, de lapsu etiam suo David surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter Scriptura sacra eodem verbo humiles levat. Unam namque rem gestam retulit, et diverso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles vero ad spei fiduciam revocavit. O inaestimabile novi generis medicamentum, quod uno eodemque ordine propositum, et premendo tumentia exsiccat, et sublevando arentia infundit! De majorum nos lapsu terruit; sed de reparatione roboravit. Sic quippe semper, sic nos divinae dispensationis misericordia et superbientes reprimit; et ne ad desperationem corruamus, fovet. Sed quia, exigente causa, David ad medium deducto, tanti facinoris memoriam fecimus, lectoris fortasse animus moveatur, cur omnipotens Deus eos quos in perpetuum elegit, quos ad donorum quoque spiritalium culmen assumit, illaesos a corporalibus vitiis non custodit. Unde quia satis fieri citius credimus, breviter respondeamus. Nonnulli enim per accepta dona virtutum, per impensam gratiam bonorum operum in superbiae vitium cadunt; sed tamen quo ceciderint, non agnoscunt. Proinde contra eos hostis antiquus, qui jam interius dominatur, exterius etiam subire permittitur, ut qui in cogitatione elati sunt, per carnis luxuriam prosternantur. Scimus autem quia aliquando minus est in corporis corruptionem cadere, quam cogitatione tacita ex deliberata elatione peccare. Sed cum minus turpis superbia creditur, minus vitatur. Luxuriam vero eo magis erubescunt homines, quia simul omnes turpem noverunt. Unde fit plerumque ut nonnulli post superbiam in luxuriam corruentes ex aperto casu malum culpae latentis erubescant, et tunc etiam majora corrigant, cum prostrati in minimis gravius confunduntur. Reos enim se inter minora conspiciunt, qui se liberos inter graviora crediderunt. Pia ergo Domini dispensatione laxatus nonnunquam malignus spiritus de culpa ad culpam trahit. Et dum plus percutit, inde eum quem acceperat amittit; atque unde vicisse cernitur, inde superatur. Considerare libet intra munitum gratiae sinum, quanto Deus misericordiae favore nos continet. Ecce qui de virtute se extollit, per vitium ad humilitatem redit. Qui vero acceptis virtutibus extollitur, non gladio, sed, ut ita dixerim, medicamento vulneratur. Quid est virtus, nisi medicamentum? Et quid est vitium, nisi vulnus? Quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur. Nos namque virtutum dona retorquemus in usum vitiorum: ille vitiorum illecebras assumit in arcem virtutum et salutis statum percutit, ut servet; ut qui humilitatem curantis fugimus, ei saltem cadentes haereamus. Sed inter haec sciendum est quod plerique hominum quia in multis corruunt, arctius ligantur. Cumque eos antiquus hostis ex uno vitio percutit ut concidant, ex alio quoque ligat ne surgant. Consideret itaque homo cum quo adversario bellum gerat. Et si jam se in aliquo deliquisse perpendit, saltem ad culpam pertrahi ex culpa pertimescat, ut studiose vitentur vulnera, quibus frequenter interficiet: quia valde rarum est, quod hostis noster electorum saluti etiam vulneribus serviat. Ad erudiendum enim, sicut diximus, electos suos Dominus saepe tentatori subjicit. Sicut post paradisi claustra, post tertii coeli secreta ne revelationis magnitudine Paulus extolli potuisset, ei Satanae angelus datus est (voir: 2Co, 12) . Sed, ut praefati sumus, ipsa hac tentatione disponitur, ut qui elati perire poterant, humiliati a perditione serventur. Secreto ergo dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Quia adversarius noster inde obtemperat nutibus supernae gratiae, unde exercet iram nequissimae voluntatis suae. Potest autem et aliter secundum mysticos sensus haec eadem res accipi, si qua eam puro intellectu rimare voluerit. Cujus autem David in solarium deambulans typum tenet, nisi ejus de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum? ( Ps, 18, 6) [mauvais référencement: Ps, 18] Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quid vero Urias nisi Judaicum populum signat? Cujus nomen interpretatum dicitur lux mei Dei. Judaicus populus quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic David uxorem abstulit, sibique conjungit: quia videlicet manufortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc Judaico populo extraneam demonstravit sibique conjunxit, quia se per illam praedicare declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare: quia incarnatus Dominus veniens Judaico populo praecipit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritaliter mandata legis intelligat; et post tantam duritiam praeceptorum fontem baptismatis inveniens ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset. Ac si Judaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi adhibendo ministerium sacrificii carnalis, intelligit. Hunc tamen Uriam etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat, quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit. ( Jn, 5, 46) [mauvais référencement: Jn, 5] Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur: quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur, dum enim mandata legis retinens implere nititur, ipse nimirum defert judicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius, quid Uria mundius dici potest? Sed rursum per mysterium quid David sacratius? Quid Uria infidelius invenitur, quoniam et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Virtus namque sacri eloquii, sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in ministerio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Factum est, dum resurgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae, vidit mulierem se lavantem, mittensque tulit eam, et dormivit cum ea, quae concepit. Cumque cognovisset David, misit ad Joab dicens: mitte ad me Uriam Aethaeum. Veniens Urias ad David . . . . . . misit epistolam David per Uriam ad Joab, ut poneret Uriam ubi fortissimum praelium erat: fecitque Joab ita: et mortuus est Urias Ethaeus ( S2, 11, 1, S2, 11, 2, S2, 11, 4, S2, 11, 5, S2, 11, 6, S2, 11, 14, S2, 11, 15 et S2, 11, 17) [mauvais référencement: S2, 2, 2] . Plerumque quaedam res per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta in causa facta, damnatio est, in scripto autem prophetia virtutis: quod utrumque citius ostendimus, cum hujus sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda in medium deducimus. Quis namque audiens non solum fidelium, sed etiam infidelium, non omnimode testatur, quod David in solario deambulans, Bersabee Uriae concupivit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet, et pedes lavare: qui protinus respondit dicens: arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea requiescam ( S2, 11, 11)? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debebat, tradidit. Cujus autem David in solario deambulans typum tenet, nisi ejus, de quo scriptum est: in sole posuit tabernaculum suum ( Ps, 18, 6)? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae carnali populo conjunctam spirituali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur: quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritualis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Judaicum populum signat? cujus nomen interpretatum dicitur: lux mea Dei; Judaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur; sed huic David uxorem abstulit, sibique conjunxit, quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor noster apparens, dum de se spiritualiter loqui legem innotuit, per hoc quod juxta litteram tenebatur, hanc a Judaico populo extraneam demonstravit, sibique conjunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet, pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens, Judaico populo praecepit, ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat, ut spiritualiter mandata legis intelligat, ut post tantam duritiem praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non posset: ac si Judaicus populus dicat: ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritualem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, quia praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem, David ad mensam vocat: quia quamvis Judaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritualia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit ( Jn, 5, 46). Legem itaque Judaicus populus tenet, quae ejus divinitatem loquitur, cui idem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Joab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Judaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis detinens, implere renititur, ipse nimirum defert judicium, unde damnetur. Quid ergo per factum istud David, scelestius? Quid Uria mundius dici potest? sed rursus per mysterium quid David sacrius? Quid Uria infidelius invenitur? quando et ille per vitae culpam prophetiae signat innocentiam, et iste per vitae innocentiam in prophetia exprimit culpam? . . . . . Virtus namque sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut in mysterio non contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.