Evangelium Secundum Ioannem

Caput 4

v. 1 :Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quod Iesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Ioannes

v. 2 :(quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius),

v. 3 :reliquit Iudaeam, et abiit iterum in Galilaeam.

v. 4 :Oportebat autem eum transire per Samariam.

v. 5 :Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo.

v. 6 :Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.

v. 7 :Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere.

v. 8 :(Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.)

v. 9 :Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.

v. 10 :Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.

v. 11 :Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?

v. 12 :Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius?

v. 13 :Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:

v. 14 :sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

v. 15 :Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.

v. 16 :Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.

v. 17 :Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;

v. 18 :quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.

v. 19 :Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.

v. 20 :Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Ierosolymis est locus ubi adorare oportet.

v. 21 :Dicit ei Iesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem.

v. 22 :Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.

v. 23 :Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.

v. 24 :Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

v. 25 :Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.

v. 26 :Dicit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum.

v. 27 :Et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum ea?

v. 28 :Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:

v. 29 :Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus?

v. 30 :Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.

v. 31 :Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.

v. 32 :Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

v. 33 :Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?

v. 34 :Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius.

v. 35 :Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem.

v. 36 :Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.

v. 37 :In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.

v. 38 :Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.

v. 39 :Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.

v. 40 :Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.

v. 41 :Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius.

v. 42 :Et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

v. 43 :Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam.

v. 44 :Ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

v. 45 :Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.

v. 46 :Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur Capharnaum.

v. 47 :Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium eius: incipiebat enim mori.

v. 48 :Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

v. 49 :Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.

v. 50 :Dicit ei Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus, et ibat.

v. 51 :Iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret.

v. 52 :Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.

v. 53 :Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus eius tota.

v. 54 :Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.