Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 13 : Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 2, Caput 2
    • Nunc et peccatum David quid in prophetia signaverit, quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt, quid etiam hoc factum praefiguraverit. David, ut diximus, interpretatur manu fortis, sive desiderabilis. Bethsabee puteus satietatis, sive puteus septimus. Quamlibet autem harum nominis ejus interpretationem in id quod dicere intendimus assumamus, satis congruit. Nam in Cantico canticorum sponsa, quae illi Ecclesia est, vocatur puteus aquae vivae (voir: Ct, 4, 15) ; et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur, propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit. Ad quadraginta novem autem, quod est septies septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententia: Sufferentes invicem ad dilectionem, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. Dono itaque spirituali, hoc est septenario, facta est Ecclesia puteus satietatis, quia factus est in ea fons aquae salientis in vitam aeternam: quem qui habuerit, non sitiet in aeternum (voir: Jn, 4, 13 et Jn, 4, 14) . Jam vero qui fuerit maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis ejus interpretatione significatur? Hujus erant pessimo conjugio delegati, omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine macula et ruga, salvatori proprio completur. Urias namque interpretatur, lux mea Dei, Etheus autem Abscissus, sive quod in veritate non stetit, sed a luce superna quam de Deo habebat, superbiae merito abscissus est: sive quod cadendo veris viribus perditis, transfigurat se in angelum lucis, audens dicere Deo, Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit. Quod scelus ejus etiam per prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo. Verumtamen ille desiderabilis omnibus gentibus, quasi in solarium deambulans: quia in sole posuit tabernaculum suum, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus saeculi, et domum luteam spirituali contemplatione transcendentem atque calcantem; et inchoata cum illa primae conventionis notitia, postea ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubio copulavit. Odiamus ergo peccatum, sed prophetiam non exstinguamus. Amemus illum David, quantum amandus est qui nos a diabolo per misericordiam liberavit. Amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis, poenitentiae et humilitatis confessione sanavit. Sed fortasse quis dicat: Si David imaginem Christi gerebat, quomodo multas uxores et concubinas habuisse scribitur, cum has res Christus et horrescat et damnet? Hoc enim pro figura fiebat. Multae enim uxores David multarum gentium et nationum imaginem indicabant, quae per fidem Christi consortio jungerentur: concubinae vero ejus significant haereticorum ecclesias, quae sub Christi nominis titulo manere se gloriantur: sed quia propter carnalia lucra sectantur Christum, non conjuges, sed concubinae vocantur. Denique nunc reges si plures habeant uxores, vel concubinas, crimen est, quia jam transierunt figurae, pro quibus uxorum vel concubinarum venia concedebatur. At nunc quia figurae transierunt, venia nulla datur.