Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 2 : (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius),

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Quae namque ista domus alia, nisi aeterna patria intelligitur? Quam profecto domum Dominus commendans, ait: In domo patris mei mansiones multae sunt ( Jn, 14, 2) . Sed haec domus aedificari nunc dicitur, quia ex piae vitae actionibus praeparatur. Verumtamen ad eam promerendam indignum est opus hominis, si non hoc agat gratia misericordis Dei. Bene itaque, cum domus aedificium ponitur, Dominus ei eam aedificare pollicetur, quia nimirum vires humanae a tanta operatione deficiunt, si non divinitus adjuventur. Hinc Paulus ait: Deus est qui operatur in me velle et perficere ( Ph, 2, 13). Hinc iterum dicit: Non est volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ( Rm, 2, 16). Hanc domum se aedificare promittebat, cum diceret: Vado parare vobis locum, et iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis ( Jn, 4, 2 et Jn, 4, 3). Quia vero vocantem se gratiam ex arbitrii libertate devote secuturus erat, adjungitur: Et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35).