V. 35 :
et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et
aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
In duobus filiis Heli geminum sacerdotii veteris ordinem supra
ostendimus designari. Qui certe una die mortui sunt, quia
simul in Redemptoris morte convenerunt. Bene autem sacerdotum
mors in signum moriturae domus posita memoratur, quia cum pastores
intereunt, necesse est ut ad eumdem interitum grex sequatur.
Et quia ex falsa ratione decepti sunt, in die mori
perhibentur. De cujus falsitate lucis beatus Job loquitur,
dicens:
Sic in tenebris, sicut in luce ambulant
(
Jb, 24, 17). Sed qui vetus expulit, novum sacerdotium
praeparavit. Unde et subditur:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 2
Mortuis namque filiis Heli, fidelem sacerdotem sibi Dominus suscitavit,
quia exstinctis in perfidia praelatis veteris populi, electos ad
exhibendum redemptionis nostrae ministerium ascivit. Qui
nimirum fidelis assumptus dicitur, quia vetus, cui successit, per
infidelitatem fuit reprobatus. Et quia ea fides ejus
sacerdotis laudibus ascribitur, quae per dilectionem operatur, ipsa
dilectionis opera per sequentia verba designantur. Nam
sequitur:
Qui juxta cor meum et animam meam faciat
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 2
Hoc namque ineffabilis divina substantia signari per partes hominis
voluit, quod in se juxta litteram intelligi non oportet.
Dixit itaque: Qui juxta cor meum, et animam meam
faciat. Non quod incorporea et incircumscripta
Dei substantia cor et animam habeat, sed sic loquitur homini ut homo
homini loqui solet, ut per hoc quod ex verbo suo audiens homo cognoscit,
aperte sciat quid etiam velit Deus. Quod profecto dici
simplicius potuisset: Qui faciat voluntatem meam. Et praemia
operis exponit, dicens:
Et aedificabo ei domum fidelem
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 2
Quae namque ista domus alia, nisi aeterna patria
intelligitur? Quam profecto domum Dominus commendans, ait:
In domo patris mei mansiones multae sunt
(
Jn, 14, 2)
. Sed haec domus aedificari nunc dicitur, quia ex piae
vitae actionibus praeparatur. Verumtamen ad eam promerendam
indignum est opus hominis, si non hoc agat gratia misericordis
Dei. Bene itaque, cum domus aedificium ponitur, Dominus ei
eam aedificare pollicetur, quia nimirum vires humanae a tanta operatione
deficiunt, si non divinitus adjuventur. Hinc Paulus ait:
Deus est qui operatur in me velle et perficere
(
Ph, 2, 13). Hinc iterum dicit:
Non est volentis, neque currentis, sed miserentis est
Dei
(
Rm, 2, 16). Hanc domum se aedificare promittebat, cum
diceret:
Vado parare vobis locum, et iterum veniam, et
accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos
sitis
(
Jn, 4, 2 et
Jn, 4, 3). Quia vero vocantem se gratiam ex arbitrii
libertate devote secuturus erat, adjungitur:
Et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 3
Audiant ergo filii Heli quia in una die ambo moriuntur. Qui
enim de accepto pastorali culmine labentis vitae felicitatem diligunt,
intentionem quidem habent gaudii, fructum vero lamenti, propositum in
exsultatione vitae, et perventionem in mortis moerorem. Ad
mortem itaque properant, quoties vane de temporali felicitate
gratulantur. Quod et Apostolus probat, cum apostatantis
viduae meminit, dicens:
Quae autem in deliciis est, vivens mortua est
(
1Ti, 5, 6). In die namque hac mori perhibuit, qui
causam mortis viduae esse delicias ostendit. Sed mors
filiorum minus pessima esset, si ipsa causa mortis alienae non
fieret. Unde et non simpliciter mori, sed in signum moriturae
domus mori praedicuntur, quia cum ii qui de vicino doctorem reprobum
imitantur in eodem praecipitio corruunt, et secutores sequentium in
ruina cumulantur. Hoc itaque de officio suscepti culminis
temporalem felicitatem amantes audiant, et reatus sui magnitudinem
pertimescant. Tanto denique graviori poena digni sunt, quanto
aperte conspiciunt quia de vanitate quam diligunt non soli moriuntur,
quia dum in praetextu mundanae laetitiae mortem ebibunt, potus sui
pestem ad sequentium se multitudinem transmittunt. Quibus
tamen verbis potest doctoribus reprobis praesentis vitae brevitas
intimari. In una quippe die moriuntur, quia cum ad terminum
hujus vitae perveniunt, breve eis omnino fuisse cernitur quod
vixerunt. Unde per quemdam sapientem dicitur:
Gaudium hypocritae ad instar puncti
(
Jb, 20, 5). Hinc iterum de hujus mundi amatoribus
beatus Job loquitur, dicens:
Ducunt in bonis dies suos,
et in puncto ad inferna descendunt
(
Jb, 21, 13). Sed raptis ad poenam reprobis, ad gregis
dominici curam sapientes et electi pastores excitantur. Quare
et subsequenter adjungit:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 3
Fidelem namque sacerdotem sibi Dominus excitat, quia videlicet eum
summus locus ad sui curam exigit qui non solum recte intelligat, sed qui
fideliter ministret. Ministrare autem tunc recte poterit, cum
ministerii sui modum de sacro eloquio recognoscit. Unde et
cum fidelis sacerdos promittitur, juxta cor et animam omnipotentis Dei
facturus esse perhibetur. Quid enim cor et animam Dei, nisi
sacram ejus Scripturam accipimus? Nam corde cogitamus ad
deliberationem, anima vero afficimur ad amorem. Quia ergo in
sacro eloquio consilia omnipotentis Dei agnoscimus, ibique amorem quo
humanum genus dilexit invenimus, ipsum eloquium cor et anima ejus
rationabiliter designant. Illum itaque omnipotens Deus ad
suum ministerium sacerdotem eligit, qui juxta cor ejus et animam facit,
quia profecto non alius tanto ordine dignus est, nisi qui voluntatem
ejus de sacro eloquio didicit, et hoc quod didicit proximorum
utilitatibus per studium charitatis impendit. Sed vigilanter
est adhuc intuendum quod dicitur:
Juxta cor et animam meam
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 3
Nam quaedam in Scriptura sacra inveniuntur praecepta quae dispensatione
quidem Dei praecepta sunt, et non amore Dei. Quae profecto si
sacerdos qui excitandus promittitur adimpleret, juxta cor quidem Dei, et
non juxta animam, faceret, dum consilium divinae dispensationis, et non
amoris praeceptum operibus reddidisset. An non de
dispensatione Dei illa mandata ejus fuerant, de quibus loquitur, dicens:
Dei eis mandata non bona
(
Ez, 20, 25)
? Et cum Pharisaei de dando repudii libello cum ipsa
veritate disputarent, audierunt:
Ad duritiam vestram dedit vobis legem Moyses
(
Mt, 19, 8)
. Quia itaque de dispensatione consilii ejus illa
fuere, quisquis eisdem praeceptis usus est, juxta cor quidem Domini, et
non juxta animam fecit. Nam cordis et animae praeceptum illud
est de quo dicitur:
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos
(
Jn, 15, 12)
. Quia hoc quod per consilium praecipit per amplexum
charitatis apprehendit. Hinc item dicit:
Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt
vos
(
Lc, 6, 27). Hinc item praecipit, dicens: Quae
vultis ut faciant vobis homines, haec facite
eis. Haec itaque et hujusmodi cordis et animae Dei
praecepta sunt, quia hoc revelatione ostenditur secreti ejus consilii
quod in ejus conspectu suscipitur probatione charitatis.
Sacerdos ergo fidelis per hoc indicium noscitur. Si videlicet
juxta cor et animam ejus operatur, quia profecto tunc vere fidelis est,
si non dispensationis ejus licentiam, sed praecepta sequatur
amoris. Sed quia non frustra, sed ad lucrum subjectae plebis
eligitur, subdit, atque ait:
Et aedificabo ei domum fidelem
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 3
Domus namque sacerdotis est amplitudo in qua conversantur populi
subjecti. Quae profecto domus ei fidelis a Domino
aedificatur, quia ad obedientiae studium divina inspiratione
erigitur. Infidelis namque domus est ea subditorum societas
quae boni rectoris quotidie praedicationem suscipit, cui tamen obedire
per studium boni operis non intendit. Infidelis enim domus
esse cognoscitur, quia verbi Dei pecunia quae ei praedicatoris sui
ministerio creditur per negligentiam prodigae vitae dissipatur, et quod
sibi ad negotii lucrum committitur nequaquam in tempore reddendae
rationis invenitur. Bono itaque praedicatori fidelis a Domino
domus construitur cum ad obediendum voci ejus subjectae plebis divinitus
corda praeparantur, ut non solum id quod in ea reconditur de verbi
talento custodiat, sed lucro multiplici cumulatum ad mensam aeternae
susceptionis ducat. Et notandum quia fidelis domus a Domino
aedificari dicitur, ut de bona conversatione subjecti populi praedicator
nequaquam inaniter glorietur. Notandum quoque quia sacerdotem
fidelem sibi Dominus excitat, ut subjectorum corda hoc ipsum, quod
optimo rectore reguntur, tribuere suis meritis non
praesumant. Notandum etiam quod sacerdotem quem excitat
Dominus dicit fidelem sibi, domum autem quam ei aedificat fidelem ipsi
sacerdoti dicit futuram; quia profecto praedicator Deo obedientiam
debet, subjectus praelato. Sed ante subjectum tunc recte
praelatus graditur, si ad omnia dirigenda vitae suae itinera veritas
ipsa videatur. Sequitur ergo:
Et ambulabit coram Christo meo omnibus diebus
(
S1, 2, 35).
Liber 2, Caput 4
Tunc namque se ei revelavit, cum ei secretum sui consilii de repulsione
reprobi praedicatoris aperuit. Quod profecto juxta verbum
Domini factum asseritur, ut hoc quod non valde superius per virum Dei ad
Heli dictum fuerat, etiam secundum historiam impletum esse sentiatur:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum,
et animam meam faciat, et ambulabit coram Christo meo
omnibus diebus
(
S1, 2, 35)
. Et item:
Videbis aemulum tuum
in templo, in universis prosperis Israel
(
S1, 2, 32)
. Quod si juxta spiritalem intelligentiam perscrutamur,
quomodo addit Dominus ut electis appareat, nisi quia qui electos suos de
contemplatione justitiae suae mirabiliter terret, etiam de ostensione
gloriae ineffabiliter demulcet. Qui enim apparendo justus,
corda sanctorum terrore concutit, ut appareat addit, quando cordi
territo dulcedo refunditur suae pietatis. Hinc est enim quod
Moysi non semper in igne apparuit, sed in igne aliquando, aliquando in
nube. In igne quippe terror judicii est. Unde et
de secundo Redemptoris nostri adventu per Psalmistam dicitur:
Ignis ante eum praeibit, et in circuitu ejus tempestas
valida
(
Ps, 49, 3)
. In nube autem protectio miserationis exprimitur, quia
ejusdem protectionis suae blandimentum electis suis promittens Dominus,
ait:
Tunc videbunt Filium hominis venientem in
nube
(
Mc, 13, 26 et
Lc, 21, 27). In igne itaque et nube per deserta
gradientibus Dominus apparet, quia mentes contemplantium se in hac
exsilii peregrinatione, etsi aliquando terret de justitia, pavore
dejectas erigit blandimento protectionis. Dominus itaque
Samueli apparuit, et, ut appareret, addidit, quia qui ab electorum
mentibus in igne terroris aspicitur, in nube etiam dulcedinis
exhibetur. Ignis namque visionem intus viderat, qui nuntiabat
foris, dicens:
Sanctum et terribile nomen ejus
(
Ps, 110, 9) [mauvais référencement: Ps, 110, 10]. In igne item eum visum ostendere cupiens,
ait:
Venite et videte opera Domini, terribilis in consiliis
super filios hominum
(
Ps, 65, 5)
. Sed qui ei in igne apparuit, ut appareret addidit,
quia suavitatem gloriae, et dulcedinis suae, ei etiam de nube
propinavit. Quare et exhilaratus, qui territus fuerat, dixit:
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti timentibus te
(
Ps, 30, 20)
. Hinc item additam apparitionem admirans, ait:
Quam bonus Israel Deus iis qui recto sunt corde
(
Ps, 72, 1).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem secundum cor meum.
(
S1, 2, 35) Quod ait Propheta ad Heli loquens ex persona Dei,
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam
faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis
diebus;
(
S1, 2, 35) sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero
pontifice,debet intelligi. Quia nimirum sicut Samuel defuncto Heli
successit in sacerdotium, nonde stirpeAaron sed de alia Levi familia electus: fuit
enim filius Elcana, filii Jeroham, filiiEliu, filii Thau, filii Suph, filii Elcana,
filii Joel, filii Azariae, filiiSophoniae, filii Taath, filii Aser, filii Asaph, filii
Core, filii Isaar, filii Caath,filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant;
ita
Mediator Dei et hominum, utesset nobis pontifex non de Levi, sed de alia utique tribu,
id est Juda, carnemsumpsit. Aliamque legaliter hostiam ipsam suam carnem
obtulit Patri pro nobis. Aliosque de genere Aaron pontificatus sui reliquit
haeredes filios, videlicetgratiae Novi Testamenti: non tantum ex Judaeis, sed de
universa gentium nationecollectos. Quod vere quasi humano more loquens Deus
dicit: Qui juxta cor meum et animam meamfaciet, de Samuele quidem recte
potestintelligi quod in omnibus ejus voluntati sicuthomo Dei, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore potest etiam accipi altius: quia sicut Filius
unigenituspaternorum in omnibus sit conscius arcanorum, juxta quod de seipso manifeste
testatur,dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor.
(
Jn, 8, 28) [mauvais référencement: Jn, 6] Et:
Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia quae placita sunt ei,
facio semper.
(
Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et
gloriamspei usque in finem, firmam retineamus. Et haec domus ambulabit
coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,cunctis diebus, quia nimirum usque
ad finem saeculi, suorum augmentatione membrorumEcclesia sanctaproficere nunquam
cessabit: alioquin quomodo de Samuele potest accipi,quod aedificata sit ei domus
fidelis quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuelecunctis incederet diebus; cum
legamus in sequentibus quod filii illius aversi de viisejus post avaritiam
declinaverunt et perverterint judicium, nisi forte domus ejus hocloco plebem
Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit? De
qua
scriptum est:
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) Et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalin et Astaroth, et servierunt Domino
soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui omnia quae in corde
meo et quae in anima mea faciat, et aedificabo ei domum
fidelem
(
S1, 2, 35). Ipsa aeterna et superna est Jerusalem. « Et
transibit, inquit, coram « Christo meo omnibus diebus. » « Transibit, »
dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: « Dixi,
domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. » Quod
autem ait, « cum Christo meo transibit, » de ipsa domo utique
intelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus ipse Mediator
atque Salvator. Domus ejus coram illo transibit.
Potest et « transibit » intelligi de morte ad vitam, omnibus
diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas.
Quod ait Deus: « Qui omnia, quae in corde meo et quae in
anima mea faciat, « non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor
animae, sed ita hoc de Deo tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et
pes et alia corporis membra. De Samuele quidem recte potest
accipi, quod in omnibus ejus voluntati, sicut homo, Deo paruerit.
De Domino autem Salvatore, quod, sicut Filius unigenitus,
paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse
manifeste testatur dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor, et qui me misit mecum est, non reliquit me solum, quia
ego quae placita sunt ei facio semper.
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29) [mauvais référencement: Jn, 8] Cui domum fidelem aedificat Pater.
Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in
finem firmam retineamus.
(
He, 3) Alioquin, quomodo de Samuele potest accipi quod aedificata sit ei
domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele, cunctis
diebus incederet, cum legamus in sequentibus quod filii illius aversi de
viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? nisi
forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quia cunctis
diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de quo scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum;
(
S1, 7, 2) et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim, et Astaroth, et
servierunt Domino soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero subditur:
Beda (672-735)
Liber 1, Caput 1
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum
(
S1, 2, 35), etc.
Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam
meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo
meo cunctis diebus
(
S1, 2, 35), sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero
pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit
in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus:
Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii
Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana,
filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir,
filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii
Israel
(
Ch1, 6, 19,
Ch1, 6, 20,
Ch1, 6, 21,
Ch1, 6, 22 et
Ch1, 6, 23), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis
pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem
sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri
pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes,
filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione
collectos.
Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit:
Qui juxta cor meum et animam meam faciat
(
S1, 2, 35); de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati
sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut Filius
unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse
manifeste testatur, dicens:
Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec
loquor.
Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego
quae placita sunt ei, facio semper
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29) . Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si
fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus.
Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice,
cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione
membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit.
Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus
fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus
incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus
post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus
hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus
Domino servierit.
De qua scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum
(
S1, 7, 2). Et paulo post:
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt
Domino soli
(
S1, 7, 4). Quod vero subditur:
Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut
oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36); et in praesenti tempore aliquantulum solet impleri, et in fine mundi
perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non
tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et
cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel
salvus fiet
(
Rm, 25,
Rm, 11, 25 et
Rm, 11, 26) [mauvais référencement: Rm, 2]
Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse
dicitur in domo.
Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti
Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem
quidem verbo, sed virtute praecipuam.
Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae
spiritualis auro saepe designari.
Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium
victimarum, dicatque:
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
(
S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait:
Vos autem genus electum, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9).
Quod autem addit:
Ut comedam buccellam panis
(
S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos
ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 51).
Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris
Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad
comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium
Christianorum.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 4
Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram
gessithuic succedendo Samuel.
De sacerdote fideli.
Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram
gessithuic succedendo Samuel.
Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero
sacerdotedicuntur:
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et
animam meam faciat
(
S1, 2, 35).
Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero
pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli
successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia
electus.
Fuit
enim, ut jam supra meminimus,
filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii
Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii
Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore,
filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel
(
Ch1, 6, 19,
Ch1, 6, 20,
Ch1, 6, 21,
Ch1, 6, 22 et
Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant.
Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed
dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam
legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios
quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet
gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos.
Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit:
Qui juxta cor meum et animam meam faciat
(
S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus
voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut
Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum,
juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater,
haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me
solum, quia quae placita sunt ei, facio semper
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29).
In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in
anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum
sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur,
sicut manus, pes, etalia corporis membra.
Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad
imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur
Deo,
Sub umbra alarum tuarum protege me
(
Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis,
sed translatis rerum vocabulis istadici.
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo
meo cunctis diebus
(
S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait:
Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in
finem firmam retineamus
(
He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo
pontifice.
Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de
domo Aaron:
Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30).
Quod autem ait:
Coram Christo meo ambulabit
(
S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui
est Christus mediator atquesalvator.
Domus ergo ejus coram illo ambulabit.
Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus
diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista
mortalitas.
Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus
fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus
incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis
ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte
domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus
sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est:
Et requievit omnis domus Israel post Dominum
(
S1, 7, 2); et paulo post:
Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt
Domino soli
(
S1, 7, 4).
Quod vero adjungitur:
Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua,
veniat, ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo
usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam
nunc usque non desunt.
Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui
supererit domus tuae, decidet in gladio virorum.
Quomodo ergo hic vere dici potuit:
Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro
eo
(
S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi
quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius
totius sacerdotii secundum ordinem Aaron.
Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius
prophetadixit, Reliquiae salvae fient
(voir:
Es, 10, 22)
; unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae
factae sunt
(
Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum
est,
Qui remanserit in domo tua
(
S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa
gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen
credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus
adjunxit:
Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae
fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet,
Psalmistatestante ubi canitur,
Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum,
probatum terrae purgatum
(
Ps, 11, 7).
Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem
sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem
corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est
mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus
Petrus,
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9).
In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est,
de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro
mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem
Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 2
Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit
Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in
Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in
sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et
portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis
filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae
praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut
comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit
Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui
ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me.
Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me,
erunt ignobiles.
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui:
ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis
prosperis Israel
(voir:
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31 et
S1, 2, 32)
.
Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in
Domino Jesu Christo exstitit adumbrata.
Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut
Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret
quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat.
Nam cum diceret,
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in
conspectu meo usque in sempiternum
(
S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus,
Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui
autem contemnunt me, erunt ignobiles
(
S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt.
Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron.
Nam et illud quod ibi sequitur,
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem
(
S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur.
Quod vero adjungitur:
Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque
ad adventum Christi homines remanserunt.
De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur.
De quibus alius propheta dixit:
Reliquiae salvae fient
(
Rm, 9, 27).
Unde et Apostolus:
Sic ergo
, inquit,
et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 15).
De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est,
Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo
(
S1, 2, 36).
Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente
primi venerunt et crediderunt.
Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his
quod hic homo Dei locutus est.
Quod vero continuo secutus adjunxit,
Et offert nummum argenteum, et tortam panis
(
S1, 2, 36).
Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit
credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista
testante, ubi canitur:
Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum.
probatum terrae, purgatum septuplum
(
Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit,
Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam
buccellam panis
(
S1, 2, 36).
Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille
sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus.
Cui plebi dicit apostolus Petrus:
Plebs sancta, regale sacerdotium
(
1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9]
.
In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis.
Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo
dicit Sacerdos ipse:
Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita
(
Jn, 6, 52).
Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 2
1.
Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem.
(
S1, 2, 35)
2.
Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
(
S1, 3, 19)
3.
Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis
(
S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet:
quinquaginta millia plebis
.)
4.
Ex qua die mansit area
(
S1, 7, 2) (Vulgatus addit:
Domini
)
in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus
(
S1, 7, 2) etc.
5. Quod ait Jonathan ad David:
Si vixero, facies mihi misericordiam
(
S1, 20, 14) etc.
6.
Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo.
(
R3, 8, 65)
7.
In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico.
(
R3, 16, 34) (At Vulgatus habet:
Hiel de Bethel.
)
8.
Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo
universi populi, qui sequitur me.
(
R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet
pugillis.
)
9.
Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis.
(
R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
10. Quod ait Abigail ad David:
Si enim surrexerit homo aliquando persequens te,
(
S1, 25, 29) etc.
11.
Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum.
(
S2, 1, 18)
12.
Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo.
(
S2, 8, 2)
13.
Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus.
(
S2, 23, 8) (Vulgatus habet
est
.)
14.
Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna.
(
S2, 23, 20)
15. De templo,
quod habebat triginta cubitos in altitudinem.
(
R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon
habebat centum viginti
(
Ch2, 3, 4).
16.
Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae
(
R3, 6, 8).
17.
Texitque domum laqueariis cedrinis
(
R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur:
texit quoque.
).
18.
Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium,
(
R3, 8, 8) etc. (At legendum
eminerent,
uti habet communis lectio.)
19.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium.
(
R4, 11, 12).
20.
Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam.
(
R4, 12, 15).
21.
Ipse percussit Edom in valle Salinarum.
(
R4, 14, 7).
22.
Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath.
(
R4, 14, 25) .
23.
Et unaquaeque gens fabricata est deum suum.
(
R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in
exemplari ad me misso legitur
domum suam
.)
24.
Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi
(
R4, 18, 34) etc. (Vulgata
Arphad
.)
25.
Ascendit umbra decem lineis.
(
R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata:
Vis, ut ascendat,
etc.
nisi vis
indicari versic. 11.
jam descenderat,
(
R4, 20, 11) etc.)
26.
Quae habitabat Jerusalem in secunda.
(
R4, 22, 14).
27.
Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon.
(
R4, 23, 10).
28.
Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli.
(
R4, 23, 11).
29.
Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis
offensionis,
(
R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15]
etc.
30.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes
(
R4, 24, 14) etc.
Liber 1, Caput 1
Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem
nomen
tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta:
Sic enim
scriptum est.
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte
revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum
ex omni
Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum,
et
portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel?
Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur
in
templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii
Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus
tua, et
domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit
Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem
contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium
domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum,
in templo
in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen
non
auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat
anima
tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem
erit tibi
signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur
ambo, et
suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat.
(
S1, 2, 27,
S1, 2, 28,
S1, 2, 29,
S1, 2, 30,
S1, 2, 31,
S1, 2, 32,
S1, 2, 33,
S1, 2, 34 et
S1, 2, 35)
Liber 1, Caput 1
Quod autem sequitur, ad illum etiam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessit, huic
succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote
dicuntur.
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat.
(
S1, 2, 35)
Liber 1, Caput 1
Sub figura Samuelis, de Domino Salvatore summo videlicet, ac vero pontifice debet
intelligi:
qui nimirum, sicut Samuel, defuncto Heli, successit in sacerdotium, non de stirpe
Aaron, sed
de alia Levi familia electus. Fuit enim (ut jam supra meminimus) filius Helchana,
filii
Hieroboam, filii Helihel, filii Thau, filii Sut, filii Helchana, filii Johel, filii
Azariae,
filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar,
filii
Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Ita mediator Dei, et hominum,
ut
esset nobis Pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est Juda, carnis originem
sumpsit: aliam, quam legalem hostiam, id est ipsam carnem suam obtulit patri pro nobis:
alios,
quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae
Novi
Testamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero, quasi humano more loquens,
Deus
dicit :
qui juxta cor meum, et animam meam faciat,
(
S1, 2, 35) de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo
Deo
paruerit, sed rectius accipitur de Domino, ac Salvatore, quod sicut Filius unigenitus
paternorum sit in omnibus conscius arcanorum: juxta quod de se ipse manifeste testatur,
dicens
:
Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me pater, haec loquor. Et qui me misit,
mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper.
(
Jn, 8, 28 et
Jn, 8, 29)
Liber 1, Caput 1
Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus.
(
S1, 2, 35) Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait :
quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam
retineamus.
(
He, 3, 6) Et haec domus
ambulabit coram Christo ejus,
(
S1, 2, 35) ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius
dixerat de domo Aaron :
Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo,
usque in sempiternum.
(
S1, 2, 30) Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum
est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus
ergo ejus
coram illo ambulabit. Potest et
ambulabit
(
S1, 2, 35) intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi
hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata
sit ei domus
fidelis, quae coram Christo Domini (id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet,
cum
legamus in sequentibus (Cap. 8. v. 3), quod filii illius ( adversi ) aversi
de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum
ejus
hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino
servierit, de qua scriptum est :
Et requievit omnis Israel post Dominum.
(
S1, 7, 2) [mauvais référencement: S1, 7]
Et paulo post
abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli.
(
S1, 7, 4) Quod vero adjungitur:
Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro
eo,
(
S1, 2, 36) non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum
Jesu
Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa
domo Heli
hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio
virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit,
et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo?
(
S1, 2, 36) Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi
voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron.
Ergo si de
illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit,
reliquiae salvae fient,
(
Rm, 9, 27,
Es, 10, 21 et
Es, 10, 22) unde et Apostolus:
Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae
sunt
(
Rm, 11, 5), quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est,
qui remanserit in domo tua
(
S1, 2, 36): profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi
crediderunt
(voir:
Ac, 2, 41)
. Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic
iste
homo Dei continuo secutus adjunxit:
Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam
partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(
S1, 2, 36) Quid per nummum argenteum, nisi oris
confessio
(
Rm, 10, 10) designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni
solet: Psalmista testante, ubi canitur:
Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum
septuplum.
(
Ps, 11, 7) Sed quid dicit iste qui venit?
dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
(
S1, 2, 36) Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos
est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus
:
Plebs sancta, regale sacerdotium.
(
1P, 2, 9) In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum
sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse:
(Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita.
(
Jn, 6, 52) Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron
(voir:
He, 5, 6 et
He, 7, 11)
, sed secundum ordinem Melchisedech.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Beda (672-735)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis