Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 8 : Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Nam quaedam in Scriptura sacra inveniuntur praecepta quae dispensatione quidem Dei praecepta sunt, et non amore Dei. Quae profecto si sacerdos qui excitandus promittitur adimpleret, juxta cor quidem Dei, et non juxta animam, faceret, dum consilium divinae dispensationis, et non amoris praeceptum operibus reddidisset. An non de dispensatione Dei illa mandata ejus fuerant, de quibus loquitur, dicens: Dei eis mandata non bona ( Ez, 20, 25) ? Et cum Pharisaei de dando repudii libello cum ipsa veritate disputarent, audierunt: Ad duritiam vestram dedit vobis legem Moyses ( Mt, 19, 8) . Quia itaque de dispensatione consilii ejus illa fuere, quisquis eisdem praeceptis usus est, juxta cor quidem Domini, et non juxta animam fecit. Nam cordis et animae praeceptum illud est de quo dicitur: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos ( Jn, 15, 12) . Quia hoc quod per consilium praecipit per amplexum charitatis apprehendit. Hinc item dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos ( Lc, 6, 27). Hinc item praecipit, dicens: Quae vultis ut faciant vobis homines, haec facite eis. Haec itaque et hujusmodi cordis et animae Dei praecepta sunt, quia hoc revelatione ostenditur secreti ejus consilii quod in ejus conspectu suscipitur probatione charitatis. Sacerdos ergo fidelis per hoc indicium noscitur. Si videlicet juxta cor et animam ejus operatur, quia profecto tunc vere fidelis est, si non dispensationis ejus licentiam, sed praecepta sequatur amoris. Sed quia non frustra, sed ad lucrum subjectae plebis eligitur, subdit, atque ait: Et aedificabo ei domum fidelem ( S1, 2, 35).