Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 12 : Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 4
    • Quid vero est, quod segetes, et vinearum reditus addecimari, et eunuchis famulis regis dari ea perhibentur? Sed segetes electorum addecimantur, quando excellentiora eorum opera colligimus, ut ea, ad exemplum fidelium producamus. Unus denique solus fuit, qui in se omnium virtutum plenitudinem habuit, cui se omnis plenitudo divinitatis corporaliter infudit (voir: Col, 1, 19) . Nos autem, quia de plenitudine ejus omnes accepimus, dona gratiarum per partes divisas possidemus. Hinc Paulus ait: Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alteri fides in eodem spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum ( 1Co, 12, 8) . Denario vero numero, quia perfectus est, virtutes addecimamus, cum singulorum dona electorum colligimus, quae minores imitentur. Nam de Moyse scriptum est: Quia erat mitissimus super omnes homines terrae ( Nb, 12, 3) . De Abraham quoque dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam ( Gn, 15, 6) . Cum ergo mansuetudinem cum fide imitari volumus, necesse est ut de exemplo Moysi et Abrahae ad refectionem mentis nostrae, velut electarum segetum, cibi decimentur. Sic sic nimirum castitatem Joseph (voir: Gn, 39, 8) , sic Job patientiam (voir: Jb, 1, 21) , sic zelum Phinees (voir: Nb, 25, 7) ad exemplum nostrum praedicatores proferunt: quia dum perfectorum virtutes ostendunt, velut electarum messium decimas congregant, quas bene proficientibus apponant. Unde et bene eunuchis et famulis eaedem frugum decimae dari praedicuntur. Eunuchi quippe sunt, qui animi virtute, omnia in se libidinis fomenta contriverunt. De quibus nimirum in Evangelio Dominus dicit: Sunt eunuchi, qui castraverunt se propter regnum coelorum ( Mt, 19, 12) . Famuli sunt, qui adhuc studiis vitae activae sub aliena cura inserviunt, et ad altitudinem charitatis liberi adhuc exire non possunt. Qui et apud Moysen sex annis servire dominis suis debere inveniuntur (voir: Ex, 21, 2) , ut septimo liberi egrediantur: quia nimirum prius debent perfecti esse in opere, ut ordinate in summa contemplatione exire valeant. Eunuchis ergo famulis doctor messium decimas tribuit, quando ii, qui in candore castitatis obediunt sibi, opera majorum electa sequuntur. Vinearum etiam decimas tribuit, cum eis, quam mira charitate Patres nostri Deum et proximum dilexerunt, ostendit; ut et ipsi etiam ejusdem charitatis abundantia repleri studeant, ac velut ebrii, praeteritorumque obliti, sola futura diligant, atque ad illa ferventer currere non omittant.