Evangelium secundum Matthaeum

PrécédentSuivant

V. 18 : Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 10
    • Fecitque in templo fenestras obliquas ( R3, 6, 4). Fenestrae templi doctores sunt docti, et spiritales quique in Ecclesia,quibus mente excedentibus Deo, arcana secretorum coelestium specialius caeterisvidere conceditur, qui dum ea quae in occulto vident, publice fidelibuspandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetraliareplent. Unde bene eaedem fenestrae obliquae, id est, intus latiores et forisangustiores fuisse perhibentur, quia nimirum necesse est ut quisquis jubarsupernae contemplationis vel ad momentum percepit, mox sinum cordis ampliuscastigando, dilatet, atque ad majora capessenda solerti exercitationepraeparet. Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templivocantur (voir: Mt, 4) . Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum in pinnacula templi, unde ad populumconcionaretur, levatum esse audivimus. Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut in his sedentes tabulatis adcircumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam in Scripturisinvenimus. Patet ergo ratio sacramenti, quia tabulata haec tria, totidem fideliumgradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum designant; distinctosquidem altitudine professionis, sed societate fidei et veritatis omnes ad domumDomini pertinentes, eique fixa mente inhaerentes; ubi pulchre dicitur quiatabulatum quod super erat quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex,tertium septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, quia nimirum altior professio virtutis altiorem debet viam tenere vivendi. Nam quicumque, abrenuntiato vinculo conjugali, virginitatem suam Domino consecraverunt, mores simul oportet virginitati condignos ostendant, abstineant ab otiosis eloquiis, ira, rixa, detractione, habitu impudico, comessationibus,potationibus, contentione et aemulatione; et econtrario vigiliis sanctis, orationibus, lectionibus divinis et psalmis, doctrinae et eleemosynis, caeterisque sanctis fructibus operam impendant; ut qui futurae statum vitae inprofessione tenent, in qua non nubent, nec nubentur, sed sunt sicut angeli in coelo ( Mt, 22, 30); hujus quoque statum, quantum mortalibuspossibile est, in praesenti contendant imitari. At vero infimum tabulatum amplioris erat latitudinis, quia non Deus conjugatis, Vade et vende quae habes, et da pauperibus; sed si vis , inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices ( Mt, 19, 17 et Mt, 19, 18), etc. Medium inter hos locum tenent continentes, qui quantum virginibus inferiores,tantum eminentiores conjugatis; quorum postea gloriosissimam primitivam inHierosolymis aedificabat Ecclesiam, scribente beato Luca, quia multitudinis credentium erat cor unum, et anima una ( Ac, 4, 32), etc. Quorum maximam partem eos reliquisse complexus, testatur historia sanctiStephani, ubi feminas eadem religione pellentes non conjuges, sed viduasappellat eorum. Singula autem tabulata in circuitu habebant latera, id est, luricas, ne quisin eisdem tabulatis consistens, sive residens posset ad inferiora decidere,quod Oziae regi contigisse legimus in Samaria. Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nosmunimina designant. De quibus psalmista, Immittet , inquit, angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos ( Ps, 33, 8). Ascendit quidem in coenaculum Ozias rex Samariae, qui se a domo Davidseparaverat, sed per cancellos decidit, quia etsi haeretici sive schismaticialiquam bonae actionis arcem conscendere videntur, tamen compagem unitatisEcclesiae non habent, quasi patentibus et non solidis laterum praesidiis,semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino destituti auxilio suaepertinaciae fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa, declaratur cum subditur: Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi ( R3, 6, 6). Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae erantlongitudinis, ut capita carum forinsecus prominerent, in infimo quidem ordinecubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, atque in eisdem capitibusearum tabulata componerentur, nequaquam muris templi infixa, sed juxta murostrabibus, quae de muris exierant, superposita. Quid itaque per trabes domus quae tabulata portabant, nisi praedicatores sunttypice designati? qui dum ipsi sublimem atque honorabilem in Ecclesia Dei locumtenent, infirmiores quosque ac fragiles suis praedicationibus ab infirmorumappetitu sustollunt, atque ad coelestia desideranda ac speranda suspendunt,suis etiam intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant. Legimus autem in libro Paralipomenon quod trabes templi, sicut et caeteraejus interiora, fuerint auro vestitae. Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes, quae intus intemplo aureis essent laminis vestitae; quae vero foris patebant, hae minimedeauratae ipsam cedri speciem formamque cunctis ostenderent. In qua tamen imposita sibimet tabulata gestabant. Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum, quae nobis in terrisinnotescere potuit, designat; quod intus in templo deauratum fulgebat,claritatem illam, qua in coelesti patria in aspectu sui Creatoris justigaudent, figurare denuntiat. Quae nimirum claritas trabium aurearum illis solummodo, qui templum intrabant, patebat, quia quam sit magna multitudo dulcedinis Dei, quam abscondit timentibus se (voir: Ps, 30) , et perfecit sperantibus in se, solinorunt illi qui regnum coeleste meruerunt intrare. Et tamen cum nos vitam, passiones, doctrinas sanctorum cernentes, sive inScripturis legentes, ad benefaciendum exemplo eorum excitamur, quasi incapitibus trabium foris apparentium a terra sublevamur: quia quamvis internamsanctorum gloriam perspicere necdum valeamus, ex eo tamen quod exterius viderevaluimus, sublimibus Ecclesiae membris fideliter adhaeremus. Possumus haec etiam de sanctis in hac vita adhuc positis intelligere, quorumpuritatem dilectionis, qua in secreto cordis coram Domino refulgent, inspicerenequimus; attamen ex eis quae loquendo, vel agendo, vel patiendo forisostendunt, auxilium nostrae salutis invenimus. Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur ( R3, 6, 7). Haec ad illam Ecclesiae partem quae post hujus saeculi labores et certaminaad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent; ibi etenim nemo aliquid coinquinatum faciet, vel abominationem et mendacium, (voir: Ap, 21, 27) sicut in Apocalypsi scripsit Joannes. Malleus et securis et omne ferramentum non auditur, quia hic tundimuradversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic locis juxta meritumcongruis disponamur, et castigatione cessante, solo amoris glutino quo adinvicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur; hic enim foris tundimur, utillic sine reprehensione inveniamur. Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta; in domoautem Dei nulli istus audiuntur, quia in aeterna patria omnes jam percussionumstrepitus conticescunt. Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit; nequaquamsecuris incidit, quia receptos interius nulla foris sententia severitatisprojicit. Nequaquam ibi ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra jamflagella sentiuntur. Lapides ergo extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini absquemallei sonitu ponerentur, quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, utintus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur:quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio resecet, et tunc solanos in aedificatione concordia charitatis liget: ut hic diversis adversitatibusextra contusus atque expiatus homo erroribus meritorum, ita jam ibi purus purumvideat Deum, quo ornamentis ipsius civitatis mereatur affigi, post transitumhabens locum sibi solummodo a Domino praeparatum.