V. 8 :
Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus
per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
Tabulatumquod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis: et medium
tabulatum, sex cubitorum latitudinis: et tertium tabulatum, septem habens
cubitos latitudinis.
(
R3, 6, 5 et
R3, 6, 6) Haec tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula
templivocantur. Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum, in pinnaculum
templi, unde ad populumconcionaretur, levatum esse legimus. Utrum autem
moris fuerit doctoribus, ut his sedentes tabulatis ad circumstanteminferius turbam
fecerint sermonem, nusquam scriptum invenimus. Patet vero ratio sacramenti,
quia tabulata haec tria totidem fidelium gradus,conjugatorum videlicet, continentium
et virginum designant, distinctos quidemaltitudine professionis, sed societate fidei
et veritatis ejusdem,omnes ad domumDomini pertinentes, eique fixa mente
inhaerentes. Ubi pulchre dicitur, quia tabulatum quod subter erat quinque
cubitos habebatlatitudinis, medium sex, tertium septem. Supernum ergo
tabulatum erat caeteris angustius, medium superno latius, sedinfirmo erat factum
angustius. Quia nimirum altior professio virtutis arctiorem debet vitam
tenere vivendi. Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est
turriculas, ne facilequis in eisdem tabulatis consistens sive residens, posset ad
inferiora decidere: quodOchoziae regi contigisse in Samaria legimus. Quae
nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga nosmunimina
designant. De quibus Psalmista:
Immittet, inquit, angelum Dominus, in circuitu timentium eum, eteripiet
eos.
(
Ps, 33, 8) [mauvais référencement: Ps, 33] Ascendit quidem in coenaculum Ochozias rex Samariae, qui se a domo
Davidseparaverat, sed per cancellos decidit. Quia et si haeretici, sive
schismatici, aliquam bonae actionis arcem conscenderevidentur, quia tunc compagem
Ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus etnon solitis laterum praesidiis,
semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divinodestituti auxilio, suae pertinaciae
fastu intereunt. Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sunt
affixa, declaratur cumsubditur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Et aedificavit super parietem templi tabulata per
gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi,
et fecit latera in circuitu. Tabulatum, quod
super erat, quinque cubitos habebat latitudinis; et medium
tabulatum sex cubitos latitudinis; et tertium tabulatum
septem habens cubitos latitudinis.
(
R3, 6, 5 et
R3, 6, 6) Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tenta tur a diabolo,
pinnacula templi vocantur
(voir:
Mt, 4)
. Sed et Jacobum, fratrem Domini, apostolum in
pinnaculum templi, unde ad populum concionaretur, levatum esse legimus.
Utrum autem moris fuerit doctoribus ut in his sedentes tabulatis, ad
circumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam scriptum
invenimus, patet vero sacramenti ratio, quod tabulata haec tria totidem
fidelium gradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum
designant: distinctos quidem altitudine professionis, sed societate
fidei et veritatis ejusdem omnes ad domum Domini pertinentes, eique fixa
mente inhaerentes. Ubi pulchre dicitur quia tabulatum quod
supererat, quinque cubitos habebat latitudinis, medium sex, tertium
septem. Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius,
medium supremo latius, sed infimo erat factum angustius, quia nimirum
altior professio virtutis arctiorem debet viam tenere vivendi.
Singula autem tabulata habebant in circuitu latera, id est
loriculas, ne facile quis in eisdem tabulatis consistens sive residens,
posset ad inferiora decidere, quod Achaziae regi contigisse in Samaria
legimus
(voir:
R4, 1)
. Quae nimirum latera, non incongrue quotidiana divinae
protectionis erga nos munimina designant. De quibus
Psalmista:
Immittet, inquit, angelum Dominus in circuitu timentium eum,
et eripiet eos.
(
Ps, 33, 8) [mauvais référencement: Ps, 33] Ascendit quidem in coenaculum Achazias rex Samariae, qui se a
domo David separaverat, sed per cancellos cecidit, quia etsi haeretici,
sive schismatici aliquam bonae actionis arcem conscendere videntur, quia
tamen compagem ecclesiasticae unitatis non habent, quasi patentibus et
non solidis laterum praesidiis semper ad vitiorum infima relabuntur, dum
divino destituti auxilio, suae pertinaciae fastu intereunt.
Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint
affixa, declaratur cum subditur:
Auctor incertus
Liber 3, Caput 10
Fecitque in templo fenestras obliquas
(
R3, 6, 4).
Fenestrae templi doctores sunt docti, et spiritales quique in
Ecclesia,quibus mente excedentibus Deo, arcana secretorum coelestium
specialius caeterisvidere conceditur, qui dum ea quae in occulto vident,
publice fidelibuspandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta
templi penetraliareplent.
Unde bene eaedem fenestrae obliquae, id est, intus latiores et
forisangustiores fuisse perhibentur, quia nimirum necesse est ut
quisquis jubarsupernae contemplationis vel ad momentum percepit, mox
sinum cordis ampliuscastigando, dilatet, atque ad majora capessenda
solerti exercitationepraeparet.
Haec tabulata in Evangelio, ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula
templivocantur
(voir:
Mt, 4)
.
Sed et Jacobum fratrem Domini apostolum in pinnacula templi, unde ad
populumconcionaretur, levatum esse audivimus.
Utrum autem moris fuerit doctoribus, ut in his sedentes tabulatis
adcircumstantem inferius turbam fecerint sermonem, nusquam in
Scripturisinvenimus.
Patet ergo ratio sacramenti, quia tabulata haec tria, totidem
fideliumgradus, conjugatorum videlicet, continentium et virginum
designant; distinctosquidem altitudine professionis, sed societate fidei
et veritatis omnes ad domumDomini pertinentes, eique fixa mente
inhaerentes; ubi pulchre dicitur quiatabulatum quod super erat quinque
cubitos habebat latitudinis, medium sex,tertium septem.
Supremum ergo tabulatum erat caeteris angustius, quia nimirum altior
professio virtutis altiorem debet viam tenere vivendi.
Nam quicumque, abrenuntiato vinculo conjugali, virginitatem suam Domino
consecraverunt, mores simul oportet virginitati condignos ostendant,
abstineant ab otiosis eloquiis, ira, rixa, detractione, habitu impudico,
comessationibus,potationibus, contentione et aemulatione; et econtrario
vigiliis sanctis, orationibus, lectionibus divinis et psalmis, doctrinae
et eleemosynis, caeterisque sanctis fructibus operam impendant; ut qui
futurae statum vitae inprofessione tenent, in qua
non nubent, nec nubentur, sed sunt sicut angeli in
coelo
(
Mt, 22, 30); hujus quoque statum, quantum mortalibuspossibile est, in
praesenti contendant imitari.
At vero infimum tabulatum amplioris erat latitudinis, quia non Deus
conjugatis, Vade et vende quae habes, et da pauperibus; sed
si vis
, inquit,
ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium
facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum
testimonium dices
(
Mt, 19, 17 et
Mt, 19, 18), etc.
Medium inter hos locum tenent continentes, qui quantum virginibus
inferiores,tantum eminentiores conjugatis; quorum postea gloriosissimam
primitivam inHierosolymis aedificabat Ecclesiam, scribente beato Luca,
quia
multitudinis credentium erat cor unum, et anima una
(
Ac, 4, 32), etc.
Quorum maximam partem eos reliquisse complexus, testatur historia
sanctiStephani, ubi feminas eadem religione pellentes non conjuges, sed
viduasappellat eorum.
Singula autem tabulata in circuitu habebant latera, id est, luricas, ne
quisin eisdem tabulatis consistens, sive residens posset ad inferiora
decidere,quod Oziae regi contigisse legimus in Samaria.
Quae nimirum latera non incongrue quotidiana divinae protectionis erga
nosmunimina designant.
De quibus psalmista,
Immittet
, inquit,
angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet
eos
(
Ps, 33, 8).
Ascendit quidem in coenaculum Ozias rex Samariae, qui se a domo
Davidseparaverat, sed per cancellos decidit, quia etsi haeretici sive
schismaticialiquam bonae actionis arcem conscendere videntur, tamen
compagem unitatisEcclesiae non habent, quasi patentibus et non solidis
laterum praesidiis,semper ad vitiorum infima relabuntur, dum divino
destituti auxilio suaepertinaciae fastu intereunt.
Qua autem arte praefata tabulata parietibus templi sint affixa,
declaratur cum subditur:
Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non
haererent muris templi
(
R3, 6, 6).
Trabes ergo quae intrinsecus domum muniebant et ornabant, tantae
erantlongitudinis, ut capita carum forinsecus prominerent, in infimo
quidem ordinecubitorum septem, in medio sex, in supremo quinque, atque
in eisdem capitibusearum tabulata componerentur, nequaquam muris templi
infixa, sed juxta murostrabibus, quae de muris exierant,
superposita.
Quid itaque per trabes domus quae tabulata portabant, nisi
praedicatores sunttypice designati? qui dum ipsi sublimem atque
honorabilem in Ecclesia Dei locumtenent, infirmiores quosque ac fragiles
suis praedicationibus ab infirmorumappetitu sustollunt, atque ad
coelestia desideranda ac speranda suspendunt,suis etiam
intercessionibus, ut in coeptis persistant, adjuvant.
Legimus autem in libro Paralipomenon quod trabes templi, sicut et
caeteraejus interiora, fuerint auro vestitae.
Quod ita factum esse non dubium est, ut illae trabium partes, quae
intus intemplo aureis essent laminis vestitae; quae vero foris patebant,
hae minimedeauratae ipsam cedri speciem formamque cunctis
ostenderent.
In qua tamen imposita sibimet tabulata gestabant.
Quod ergo extrinsecus eminebat trabium, vitam sanctorum, quae nobis in
terrisinnotescere potuit, designat; quod intus in templo deauratum
fulgebat,claritatem illam, qua in coelesti patria in aspectu sui
Creatoris justigaudent, figurare denuntiat.
Quae nimirum claritas trabium aurearum illis solummodo, qui templum
intrabant, patebat, quia quam sit magna multitudo dulcedinis Dei, quam
abscondit timentibus se
(voir:
Ps, 30)
, et perfecit sperantibus in se, solinorunt illi qui regnum
coeleste meruerunt intrare.
Et tamen cum nos vitam, passiones, doctrinas sanctorum cernentes, sive
inScripturis legentes, ad benefaciendum exemplo eorum excitamur, quasi
incapitibus trabium foris apparentium a terra sublevamur: quia quamvis
internamsanctorum gloriam perspicere necdum valeamus, ex eo tamen quod
exterius viderevaluimus, sublimibus Ecclesiae membris fideliter
adhaeremus.
Possumus haec etiam de sanctis in hac vita adhuc positis intelligere,
quorumpuritatem dilectionis, qua in secreto cordis coram Domino
refulgent, inspicerenequimus; attamen ex eis quae loquendo, vel agendo,
vel patiendo forisostendunt, auxilium nostrae salutis invenimus.
Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque
perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne
ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur
(
R3, 6, 7).
Haec ad illam Ecclesiae partem quae post hujus saeculi labores et
certaminaad aeterna praemia meruit introduci, proprie pertinent; ibi
etenim nemo aliquid coinquinatum faciet, vel abominationem et
mendacium,
(voir:
Ap, 21, 27)
sicut in Apocalypsi scripsit Joannes.
Malleus et securis et omne ferramentum non auditur, quia hic
tundimuradversitatibus, et disciplina veritatis exercemur, ut illic
locis juxta meritumcongruis disponamur, et castigatione cessante, solo
amoris glutino quo adinvicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur;
hic enim foris tundimur, utillic sine reprehensione inveniamur.
Hic malleus, hic securis, hic omnia tunsionum resonant ferramenta; in
domoautem Dei nulli istus audiuntur, quia in aeterna patria omnes jam
percussionumstrepitus conticescunt.
Nequaquam ibi malleus percutit, quia nulla animadversio affligit;
nequaquamsecuris incidit, quia receptos interius nulla foris sententia
severitatisprojicit.
Nequaquam ibi ferramenta perstrepunt, quia nec quaelibet minima ultra
jamflagella sentiuntur.
Lapides ergo extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini
absquemallei sonitu ponerentur, quia videlicet nunc foris per flagella
tundimur, utintus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione
disponamur:quatenus quidquid in nobis est superfluum modo percussio
resecet, et tunc solanos in aedificatione concordia charitatis liget: ut
hic diversis adversitatibusextra contusus atque expiatus homo erroribus
meritorum, ita jam ibi purus purumvideat Deum, quo ornamentis ipsius
civitatis mereatur affigi, post transitumhabens locum sibi solummodo a
Domino praeparatum.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus