V. 2 :
Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 6
Texit quoque cherubim auro, et omnes parietes templi per circuitum sculpsit
variis caelaturiset torno.
Et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes
de pariete et egredientes; sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et
extrinsecus.
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum
quinque, et duo ostia de lignis olivarum.
Et sculpsit in eis picturam cherubim et palmarum species, et anaglypha valde
prominentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas et caetera
auro.
Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos, et duo
ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se
invicem tenens aperiebatur.
Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes, operuitque
omnia laminis aureis operequadro ad regulam.
(
R3, 6, 28,
R3, 6, 29,
R3, 6, 30,
R3, 6, 31,
R3, 6, 32,
R3, 6, 33,
R3, 6, 34 et
R3, 6, 35) Et reliqua.
Texit, inquam, cherubim auro,
(
R3, 6, 28) quia et naturam eorum Conditor immortali claritate sublimavit, et mentem
veradilectionis atque humilitatis luce replevit. Notandum sane quod Moyses,
dum tabernaculum faceret, fecit et duos cherubim aureosquos posuit in propitiatorio
quod erat super arcam. Salomon autem addidit alios duos multo majores quos
in templo poneret, sub quorumalis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et
cherubim prioribus. Sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent
cherubim duo, in templo autemquatuor: ad unam vero eamdemque significationem utrique
pertinent. Sed repetitum est ut typice doceretur, quia multiplicata post
incarnationemdominicam Ecclesia, latius esset degentibus sublimitas coeli civium
pandenda: qui sicConditorem decollato sibi munere beatitudinis collaudant, ut de
nostra quoqueereptione ad eamdem beatitudinem introductione congaudeant.
Extendunt enim alas adinvicem super arcam, cum ad laudem Domini Salvatorisreferunt
bonum omne quod acceperunt. Extendunt alteras alas ad parietes oraculi, cum
sanctos etiam homines secum viderelaetantur, eosque quo volunt alarum suarum
summitatibus tangunt, quos consortes atqueimitatores fuisse in hac vita suae puritatis
exsultant. Duos autem aeque parietes alis suis tangunt, quia fideles
utriusque populi, Judaeiscilicet et gentilis, possessores secum habent aulae
coelestis: non quod in illapatria distinctio localis inter utrumque populum, sedquia
major fiat festivitasinternae beatitudinis, de consortio adunatae in Deo
fraternitatis. Extendunt ergo cherubim ad utrumque parietem oraculi alas
suas, quia laetantes incoelesti patria justos utriusque plebis, visione quoque suae
gloriae ad laudem suiCreatoris excitant. Non solum de illorum quos secum
intus habent hominum justorum felicitate laetanturagmina coelestia, verum etiam nostri
qui foris adhuc positi de profundis ad Dominumclamamus, curam gerunt
sedulam. Unde bene de eisdem cherubim in libro Paralipomenon scriptum
est:
Ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad
exteriorem domum.
(
Ch2, 3) Quia nos ab hujus aerumna peregrinationis ereptos, ad suum desiderant
pervenireconsortium. Sic ergo pedibus stant erectis: sic alas suas auro
tectas ad oraculi parietesextendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem,
quia sicut angeli suamperpetuo innocentiam conservant, sic de animarum sanctarum in
coelis beatitudinecongaudent, ut eis quoque quos in terris adhuc peregrinari
conspiciunt electis opemferre non desinant: donec et illos ad coelestem patriam
introduCant. Omnes enim suntadministratorii spiritus in ministerium missi, propter
eos
qui haereditatem capiuntsalutis. Possunt etiam per duo cherubim duo
Testamenta figurari. Qui nimirum cherubim in oraculo sunt facti; quia in
consilio divinae provisionisnobis utique inaccessibili atque incomprehensibili, ante
saecula dispositum estquandoet qualiter, quibusve auctoribus, sacrae Scripturae
conderentur. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae
tribuunt, juvante flammacharitatis Dei, qui per Spiritum sanctum diffunditur in
cordibus nostris. Decem cubitis sunt alti, quia per observantiam decalogi
legis Deo serviendumpraedicant, quia Deo fideliter servientes, denario remunerandos
esse regniperpetuitate ostendunt. Geminas habent alas, quia Testamentis sui
Conditoris per aspera aeque ut prosperaindefesso suis auditoribus animo gradiendum
esse demonstrant. Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum
ala cherub altera, quia inomni labentium rerum varietate, sancti universos sui
corporis sensus, in obsequium suiConditoris extendunt. Et unum opus erat
induobus cherubim, quia utriusque Testamenti scriptores, unaeademque castitate operis
et charitatis devotione Domino serviebant, una et consonaDomini voce ac fide
praediCant. Alae igitur cherubim interiores super arcam se invicemconstringebant,
quia
Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt. Item alis exterioribus
iste unum parietem, ille alterum contingebant, quia VetusTestamentum proprie antiquo
Dei populo scriptum erat. Novum vero nobis, qui post incarnationem
dominicam ad fidem venimus. Et secundo parieti, hoc est septentrionali
recte comparamur, quibus post frigoraac tenebras idololatriae, lucem veritatis
agnoscere datum. Versas habent facies cherubim ad exteriorem domum, quia
nostri gratia qui adhucforis stamus,neque reipsa, sed spe salvi facti sumus (divini
sunt libri conditi. quia scriptores eorum jam regnantes cum Deo, illum
collaudant in coelis, curamnostrae gerunt salutis, proque nostris erratibus apud ejus
pietateminterpellant).
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et
torno.
(
R3, 6, 29) Omnes parietes templi per circuitum, omnes sanctae Ecclesiae populi
sunt, quibussuper fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis
replevit. Coeptumque fidei aedificium, quotidie nova membrorum suorum
progenie, quasilapidum pretiosorum appositione, superaugmentare non desisTit. Qui
nimirum parietesvariis caelaturis sculpuntur, cum alii datur per Spiritum sermo
sapientiae, alii sermoscientiae secundumeumdem Spiritum, alteri fides in eodem
spiritu, alii gratiacurationum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia,
alii discretiospirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum
(voir:
1Co, 12)
. Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes,
charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas, bonitas, fides,
modestia, continentia
(
Ga, 5) et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturae sunt parietum templi?
quiaornatus sunt mentium populi Dei. Sculpuntur iidem parietes et ad
patiendum, cunctaque promittunt, dicentes ex animoper singula quae occurrunt:
Benedicam Dominum in omni tempore;
(
Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 33] et:
Paratum cor nostrum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallamin gloria mea
Domino.
(
Ps, 107, 2) [mauvais référencement: Ps, 107] Sculpuntur torno, cum intantum virtutibus operam impendunt, ut ab harum
tramitenullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis possint
blandimentisaverti. Quia enim tornatura caeteris artibus velocitate
praecellit, et ipsa sibi regulamqua sine errore opus perficiat servat: apte per hanc
pia sanctorum vita signatur, quaeet parata est semper ad obsequium divinae voluntatis:
et hoc absque diverticuloerrandi complere, longo virtutum didicit usu
exercitata.
Et fecit cherubim in eis et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de
pariete et egredientes.
(
R3, 6, 29) Cherubim namque in parietibus templi fecit Salomon, cum electos suos Dominus
adregulam Scripturarum sanctarum (in quibus est multitudo scientiae) vitam suam
dirigeredonat. Cherubim facit, cum eos in hoc mundo castitatem angelicae
conversationis, promodulo suo docet imitari: quod maxime vigiliis ac laudibus divinis,
dilectione sinceraConditoris et proximi geritur. Palmas facit, cum memoriam
aeternae retributionis eorum mentibus infigit: ut eominus ab arce justitiae labi
queant, quo mercedem justitiae semper ante oculoshabeant. Facit picturas
varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum multifariasvirtutum
operationes fidelibus tribuit. Verbi gratia, viscera misericordiae,
benignitatem, humilitatem, patientiam,modestiam.
Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
(
R3, 6, 30) Intrinsecus et extrinsecus, in oraculo et in ipso templo significat.
Texit ergo Salomonpavimentum domus auro intrinsecus et extrinsecus, quia rexnoster
pacificus et angelos atque animas justorum in coelis perfecte ac plenarie
donodilectionis, a caeterorum mortalium visione secrevit.
Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque
angulorum quinque, et duo ostia de lignis olivarum. » Quod primo dixerat, fecit
ostiola de lignis olivarum, hoc ipsum videtur apertius explicare voluisse cum
adjunxit: et duo ostia de lignis olivarum.
(
R3, 6, 31 et
R3, 6, 32) Unus quippe erat ingressus oraculi, sed idem ingressus duobus
ostiisclaudebatur. Rursumque reseratis eisdem aperiebatur, sicut etiam
templum. Sicut porticus ante templum, unum non amplius habebat
introitum. Certi utique causa mysterii, quia
unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.
(
Ep, 4) Unus in saeculum praesens per baptisma, unus in regnum coeleste per opera
fideiest sperandus introitus. Nam quod unus esset ingressus oraculi,
testatur hoc inferius de arca scriptum:
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum, foris
sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi
usque in praesentem diem.
In arca autem non erat aliud, nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in
ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israel cum
egrederentur de terra Aegypti
(
R3, 8), etc. Ubi patenter (ni fallor) ostenditur quod unus erat ingressus oraculi:
ethic e regione factus arcae, quae in medio ejusdem stabat oraculi.Cujus
ingressus ostiola per significationem multifarie possunt accipi. Nam et
angelicos spiritus quorum ministerio inhabitationem patriae coelestisintroducimur,
aptissime designant. Et apostolorum aeque, apostolicorumque virorum, quibus
claves regni coelorum suntdatae, tenent figuram: qui accepta a Domino potestate
ligandi atque solvendi, etdignos intra regni januam admittunt, et contumaces, impuros
ac superbos,excommunicando, sive anathematizando, ab ingressu vitae perennis
climinant. Sed et opera justitiae, quorum merito ad regum coeleste
pervenitur, recte perostia (per quae in Sancta sanctorum pontifex ingrediebatur)
possunt typice designari:juxta hoc quod in libro Sapientiae scriptum est:
Custoditio autem legum consummatio incorruptionisest: incorruptio autem
facit esse proximum Deo.
Concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum.
(
Sg, 6) Quibus omnibus apte congruit, quod eadem ostiola de lignis fiunt olivarum,
quianimirum et angeli et homines perfecti, fructu misericordiae et operibus lucis,
sese indomo Dei gloriosos exhibent: imo omnes electi per arma lucis et pietatis aditum
sibipatriae coelestis aperiunt. Duo autem sunt ostiola, sive quia Deum ac
proximos diligunt et angeli et omnessancti, neque ullus januam vitae, nisi per geminam
hanc dilectionem poterit intrare:sed utriusque populi fidelibus, et Judaei scilicet
et
gentilis, eadem vitae januareseratur. Postes angulorum quinque, quia non
solum animas electorum aula coeli recipit, sedet corporibus immortaligloria praeditis,
in judicio suas fores aperit.
Et sculpsit in eis picturam cherubim et palmarum species et anaglypha valde
prominentia, et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas et caetera
auro.
(
R3, 6, 32) Anaglypha Graece, quae Latine dicuntur caelaturae: quia virtutum operibus
(quaeper totum orbem Ecclesia in sanctis suis ac perfectis exercet) illi praecipue,
quibusfidelium cura commissa, et claves regni coelorum sunt datae, omni debeant
solertiainsistere, ut quantum gradu praeeminent caeteris, tantum et merito praecellant
bonaeactionis. Habent namque in se picturam cherubim sculptam, cum
angelicam in terris vitam(quantum mortalibus possibile est) et mente imitantur et
opere. Habent palmarumspecies, cum dona supernae retributionis fixa semper
intensionemeditantur. Palma namque manus victricis ornatus est.
Habent anaglypha valde prominentia, cum certissima bonorum operum documenta, etquae
nemo in sinistram partem interpretari ullatenus valeat, cunctis sese
intuentibusostendunt. Et haec omnia sunt auri laminis operta, cum (sicut
saepe dictum et semper dicendumest) caeteris virtutem floribus specialius in magnis
Ecclesiae membris, fulgorsupereminet amoris. His ostiolis etiam velum
fuisse additum Verba dierum narrant:
Fecit quoque velum, inquit, ex hyacintho, purpura, cocco et bysso, et
intexuit ei cherubim,
(
Ch2, 3) quod decoris quidem gratia factum est, ut inter parietes deauratos
etiamholosericum fulgeret. Sed inejusdem mysterii, cujus et ostiola,
congrua significatione, ante arcam atqueingressum oraculi appensum, ut sicut ostiola
congruis horis aperiebantur, licet velumrevelaretur quoties advenirent, quibus in
Sancta sanctorum esset ingrediendum. Hujus ergo veli sedula revelatio,
secundum legem apertionem significat regnicoelestis, quae nobis per incarnationem
Domini et Salvatoris nostri donata est. Unde et baptizato eo, coeli aperti
sunt, ut ostenderetur quia per baptisma quodnobis ipse consecravit, januam patriae
coelestis deberemus ingredi. Et moriente illo in cruce, idem velum scissum
est medium, a summo usque deorsum,ut aperte doceretur, quia figurae legales jam tunc
ad fidem venissent, ac veritasEvangelii arcanaque coelestia et ipse coeli ingressus,
non adhucprophetandus acfiguraliter significandus: sed jamjamque esset proxime omnibus
aperiendus, qui abinitio mundi usque ad id temporis in fide veritatis de mundo
transierunt. Bene idem velum, sub quo in oraculum intrabatur, ex hyacintho,
purpura, cocco etbysso factum esse, ei quoque Cherubim intexti esse
memorantur. Hyacinthus quippe qui coeli colorem imitatur, supernorum
desideriis aptecomparatur. Purpura, quae sanguine conchiliorum conficitur,
et sanguineam ipsam praefertspeciem, non immerito sacramentum Dominicae significat
passionis: quod nos intuericrucem nostram portando debemus. Cocco, quod
rubeo colore flammescit, congrue virtus exprimitur amoris. De quo mirantes
dixere qui cum Domino ambulaverant discipuli,
Nonne cor nostrumardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret
nobis scripturas?
(
Lc, 24, 32) [mauvais référencement: Lc, 24] Byssus quae de terra virenti germine nascitur, et longo artificum
exercitionativum exuit virorem, atque ad albentem perducitur speciem, congrue
castigationemcarnis nostrae insinuat: cujus quasi humorem ingentem exsiccari jubet
Apostolus,dicens:
Mortificate membra vestra quae sunt super terram, fornicationem,
immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum
servitus.
(
Col, 3) Ad quantam vero candoris gratiam hanc velit perduci, alias ostendit, dicens:
Obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra,
hostiam viventem, sanctam, Deo placentem: rationabile obsequium vestrum.
(
Rm, 12) Intexuntur cherubim eidem, quod quatuor eximiis coloribus conficitur,
cumuniversa quae pie agimus, a venenatis daemonum telis, per angelica praesidia,
Dominodonante, protegimus. Intexuntur vero cherubim, cum in bonis quae
agimus, multitudine scientiaeindesinenter utimur, respicientes semper ad eloquia
divina: et ne forte a virtutumcalle aberremus, horum intuitu continuo vestigia nostra
regimus.
Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, et utrumque ostium duplex erat, et se
invicem tenens aperiebatur.
(
R3, 6, 33 et
R3, 6, 34) Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque perveniebatur,introitum
significat regni coelestis, quo ad visionem nostri Conditorissupernorumquecivium nos
introduci speramus ac desideramus: ita introitus in templum, primordianostrae
structurae ad Deum conversionis, quando in praesentem Ecclesiam ingredimur,typice
demonstrat. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad
speciem. Unde apte postes hujus introitus quadrangulati sunt facti, sive
propter quatuorsancti Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur,
seu proptertotidem virtutes principales, prudentiam, fortitudinem, temperantiam,
justitiam,quarum veluti fundamine quodam firmissimo, omnis bonorum actuum
structurainnititur. Prudentia est namque qua discimus quid nos agere,
qualiter vivere deceat. Fortitudo, per quam ea quae agenda didicimus,
implemus. Quas uno versiculo virtutes Prophetabreviter complectitur,
dicens:
Dominus illuminatio mea et salus mea.
(
Ps, 26, 1) [mauvais référencement: Ps, 26] Illuminatio videlicet, ut quae agere debeamus, doceat; salus vero, ut ad
haecnos peragenda confirmet. Temperantia est qua discernimus, ne plus aut
minus justo, prudentiae sivefortitudini operam dare inveniamur; et quia quisquis
prudentia ac fortitudinetemperanter utitur, absque ulla contradictione justus esse
probabitur. VIrtus quartapost prudentiam, fortitudinem, et temperantiam, justitia
sequitur. Duo ostia quae in hoc ingressu facta sunt, dilectio est Dei et
proximi. Quae bene altrinsecus facta esse dicitur, quia ad invicem
respiciunt, adeo ut unasine altera nequaquam possit haberi.
Omnis enim qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus
est.
Et omnis qui diligiteum qui genuit, diligit eum qui natus est ex
eo.
(
1Jn, 5) Et sicut iterum dicitur:
Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest
diligere?
(
1Jn, 4) Unde recte ostium exterius dilectio fraterna, interius est dilectiointelligenda
divina, quia illa prior tempore, haec divinitate sublimior. Et per illam ad
hanc intratur, quia in amore proximi dicitur, qualiter amariConditor
debeat. Notandum sane quod in ingressu oraculi, duo quidem fuisse ostia
dicuntur; sed haecduplicia fuisse non dicuntur. In templi vero, id est
domus prioris introitu, ita erant duo ostia, ut duplexesset utrumque. Quia
nimirum in praesenti Ecclesia, talem nos ingredi ac ducere vitam necesseest,in qua
dilectionem Dei et proximi per fidem et operationem, per patientiam etbenignitatem
servemus. In futura autem vita ubi Deum et proximos in lucae aeternae
beatitudinisvidebimus, eamdem utique dilectionem gemina, absque ullo prorsus labore,
imo in magnamultitudine divinae dulcedinis fruemur. Unde apte introitus
interioris domus, duo quidem ostia: sed haec simpliciahabebat. Non enim ibi
fides necessaria est, ubi ea quae nunc credimus ac speramus omniamanifesta luce
videbimus. Non labor operum necessarius, ubi mercede perpetua eorum quae
hic laboramusdonabimur. Non necessaria patientia, ubi nemo adversi aliquid
irroget. Non munificentia benignitatis, ubi nemo indiget, opus
est. Haec de ostiorum figura pro modulo nostro, sequentespatrum
vestigiadisseruimus. Verum juxta formam ipsius operis, decori gratia
provisum est, ut in uno eodemquetempli ingressu, duo essent ostia. Necesse
etenim erat parietes domus, quae centum viginti cubitos habebant inaltitudine,
nonnullos etiam grossitudinis cubitos habere, in cujus nimirumgrossitudinis extrema
parte ostia erant affixa, ita ut aequale parieti esset ostiumutrumque, et sive intus,
sive foris templum quisque positus ostium inspiceret, unus eiper omnia paries esse
videretur. Similiter et cedrinus paries cum vicenorum in longitudine et
altitudine essetcubitorum, non parvam et ipse debuit habere grossitudinem.
Quapropter et hujus ingressu duo facta sunt ostia, ut videlicet ab utroque latere,hoc
est, et intus et foris aequale parieti ostium pateret:et quo per easdem
picturasostiorum quas et paries habebat, veraciter unus per omnia et continuatim
extentusparies videretur: unum decoris gratia praetendens, aliud ministerii,
dispensationempraefigurans. Quod vero de scriptis templi ostiis
sequitur,
Et sculpsit cherubim et palmas et caelaturas valde eminentes, operuitque
omnia laminis aureis, opere quadro ad regulam:
(
R3, 6, 35) quia nimirum eadem arcana fidei, spei et charitatis, quae sublimes quique
acperfecti sublimiter capiunt, quaeque omnes electi plene divina visione
percipiunt,etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda
traduntur:quatenus sacris initiati mysteriis, quandoque etiam ad capienda ea quae
pie
credidere,perveniant.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 6
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis
caelaturis et torno,
(
R3, 6, 29) etc. Omnes parietes templi per circuitum, omnes sanctae Ecclesiae
populi sunt, quibus super fundamentum Christi locatis totius ambitum
orbis replevit, coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum
suorum progenie, quasi lapidum pretiosorum appositione, superaugmentare
non desisTit. Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur, cum
alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo
scientiae, secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem
Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio
virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera
linguarum, alii interpretatio sermonum;
(
1Co, 12) et ut ad alias veniamus, quas omnes habere valeamus, virtutes,
Charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia, benignitas,
bonitas, fides, modestia, continentia,
(
Ga, 5) et caeteri fructus Spiritus, quid nisi caelaturae sunt parietum
templi, quia ornatus sunt mentium populi Dei? Sculpuntur iidem
parietes et torno, cum prompto pollent animo fideles ad
faciendum cuncta quae Dominus praecipit, ad patiendum cuncta quae
permittit, dicentes ex animo per singula quae occurrunt:
Benedicam Domino in omni tempore.
(
Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 33] Et:
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psalmum
dicam Domino.
(
Ps, 56, 8) [mauvais référencement: Ps, 56] Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut
ab harum tramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis
possint blandimentis averti. Quia enim tornatura caeteris
artibus velocitate praecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore
opus perficiat, servat, apte per hanc pia sanctorum vita signatur, quae
et parata est semper ad obsequium divinae voluntatis, et hoc absque
diverticulo errandi complere longo virtutum didicit usu
exercitata.
Auctor incertus
Liber 3, Caput 16
Et fecit in oraculo duo Cherubin de lignis olivarum decem
cubitos altitudinis
(
R3, 6, 23).
Cherubin, sicut propheta Ezechiel aperte declarat, angelicae
dignitatisvocabulum est; numeroque singulari Cherub dicitur, plurali
Cherubin.
Unde apte in figuris Cherubin, quae erant in oraculo facta,
angelicaministeria, quae Conditori suo in coelis semper assistunt,
possuntintelligi.
Quae recte de lignis olivarum facta esse perhibentur, quia nimirum
virtutesangelicae gratia Spiritus sancti, ne umquam ab amore Dei
arescant, unctaesunt.
Ipsae enim una nobiscum sunt participes illius, de quibus ait in
laudeChristi propheta,
Unxit te Deus tuus oleo laetitiae, prae participibus
tuis
(
Ps, 44, 8).
Recte de lignis olivarum figuraliter sunt facti, quos luce
sapientiaecoelestis, mox ipse qui creavit, implevit.
Unde Cherub appellare voluit, quod Latine multiplicata scientia,
sivescientiae multitudo interpretatur.
Decem autem sunt cubitorum altitudinis, quia denario vitae aeternae
fruuntur,habentes inviolatam in se sui Conditoris imaginem, servata in
perpetuumsanctitate, et justitia, et veritate, quae prima conditione
perceperunt.
Denarius quippe obolis constat, et continere in se nomen regis et
imaginemconsuevit.
Quapropter et figurae regni coelestis aptissime congruit, ubi et
angelisancti in imagine sui Conditoris, ad quam facti sunt, semper
manent; et electi homines imaginem ejus, quam peccando amiserant,
recipiunt.
Scimus enim,
inquit,
Alae cum in sanctorum hominum figura ponuntur, virtutes
significanteorum quibus ad coelestia volare semper, atque in his
conversationemdelectantur habere.
Cum vero in significatione angelorum ponuntur alae, quid apertius
quamgratiam demonstrant perpetuae et indefectivae felicitatis eorum qui
semper incoelestibus in ministerio sui persistunt auctoris? Vel certe
quia levitatespiritalis naturae sunt praediti, ita ut ubicumque
voluerint, statim quasivolando perveniant; et hic cum alis figurati, et
prophetae cum alis suntostensi.
Bene autem dicitur quia quinque cubitorum fuerit alia Cherub una, et
quinquecubitorum ala Cherub altera: quia virtutes angelicae legem Dei,
quae in quinquelibris descripta est, indefessa devotione custodiunt:
diligendo videlicet Deumet Domiminum suum ex omnibus viribus suis,
diligendo et proximos tamquamseipsos: plenitudo enim legis est
charitas.
Proximi autem eorum, et ipsi ad invicem sunt angelici spiritus et
homineselecti, eorum aeque concives.
Unde utraque alia ejusdem esse mensurae perhibetur, quia videlicet
eadem ipsadevotione, qua se alterutrum in Deo diligunt, nostram quoque
ad se ascendentiumsocietatem desiderant; sicque simul alae decem cubitos
complent, cum in geminacharitatis exhibitione angeli de Conditoris
praesentia laetantur.
Decem quoque cubitorum erat Cherub unum, mensura parietis, et
opus unum erat in duobus Cherubin
(
R3, 6, 25).
Duo erant facti Cherubin propter consortium ejusdem, de qua
loquimur,charitatis significandum, quia minus quam inter duos charitas
stare nonpotest.
Unde et Salvator binos ad praedicandum discipulos mittere curavit
(voir:
Lc, 10)
, ut tacite doceret eos, qui verbum fidei praedicarent,
virtutemdilectionis ante omnia opera esse tenendam.
Uniusque mensurae et operis duo Cherubin, quia disparilitas voluntatum,
sivecogitationum, in superna patria nulla est, ubi una omnes eademque
praesentisvisione et gloria illustrantur.
Posuitque Cherubin in medio templi interioris; extendebant
autem alas suas Cherubin, et tangebat ala una parietem, et ala
Cherub secundi tangebat parietem alterum: Alae autem alterae in
medio pariete templi se invicem contingebant
(
R3, 6, 27).
Manifestum est ex his quae praedicta sunt quare Cherubin in medio
templiinterioris sint positi, quorum habitatio est in coelis.
Extendebant autem alas Cherubin, quasi ad volandum, quia spiritus
angelicisemper habent animum ad obsequium divinae voluntatis
praeparatum.
Quod vero ala una tangebat parietem, ad illam charitatis
administrationempertinet, quam nobis exhibent angeli.
Quod alae alterae in medio templi se invicem contingebant, eam
dilectionisgratiam qua se alterutrum complectuntur, exprimit.
Bene autem sequitur,
Texit quoque Cherubin auro
(
R3, 6, 28), quia et naturameorum Conditor immortali claritate sublimavit, et
mentem vera dilectionis atquehumilitatis luce replevit.
Notandum sane quia Moyses dum tabernaculum faceret, fecit et duos
Cherubinaureos, quos posuit in propitiatorio, quod erat super
arcam.
Salomon autem addidit alios duos multo majores, quos in templo poneret,
subquorum alis arcam in medio poneret, cum propitiatorio et Cherubin
prioribus;sicque factum est, ut in tabernaculo quidem essent Cherubin
duo, in temploautem quatuor.
Ad unam vero eamdemque significationem utrique pertinent, sed repetitum
estopus augustius factum per Salomonem, ut typice doceretur,
multiplicata postincarnationem Domini sancta Ecclesia, latius esse
gentibus sublimitatem civiumcoeli pandendam, qui sic Conditorem de
collato sibi munere beatitudiniscollaudant, ut de nostra quoque
ereptione atque ad eamdem beatitudinemintroductione congaudeant;
extendunt enim alas ad invicem super arcam, cum adlaudem Domini
Salvatoris referunt bonum omne quod acceperunt; extendunt alasalteras ad
parietes oraculi, cum sanctos etiam homines secum videre
laetantur,eosque velut alarum suarum summitatibus tangunt, quos
consortes atqueimitatores fuisse in hac vita suae puritatis
exsultant.
Duos autem aeque parietes alis suis tangunt: quia fideles utriusque
populi,Judaei scilicet et gentilis, secum possessores habent aulae
coelestis.
Namque in illa patria distinctio fit localis inter utrumque
populum.
Sed quia major fit festivitas internae beatitudinis de consortio
adunataefraternitatis, extendunt Cherubin ad utrumque parietem oraculi
alas suas, quialaetantes in coelesti patria justos utriusque plebis
visione quoque suaegloriae ad laudem Creatoris excitant; nec solum de
illorum, quos secum intushabent, hominum justorum felicitate laetantur
agmina coelestia, verum etiamnostri, qui foris adhuc positi de profundis
ad Dominum clamamus, curam genuntsedulam.
Unde bene de eisdem Cherubin in libro Paralipomenon scriptum est,
Ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum versae
erant ad exteriorem domum
(
Ch2, 2, 13); stabant etenim erectis pedibus Cherubin, quia avia veritatis, in
qua mox conditi positi sunt, numquam aberraveruntangeli.
Habent facies ad exteriorem domum, quia nos, ab hujus aerumna
peregrinationisereptos, ad suum desiderant pervenire consortium.
Sic ergo pedibus stant rectis, sic alas suas auro tectas ad oraculi
parietesextendunt, ut facies habeant ad domum versas exteriorem, quia
angeli sic suamperpetuo innocentiam conservant, sic de animarum
sanctarum in coelisbeatitudine congaudent, ut eis quoque quos in terris
adhuc peregrinariconspiciunt, electis opem ferre non desinant, donec et
illos ad coelestempatriam introducant; omnes enim sunt administratorii
spiritus in ministeriummissi propter eos qui haereditatem capiunt
salutis.
Possunt etiam per duo Cherubin duo testamenta figurari, qui nimirum
Cherubinin oraculo sunt facti, quia in consilio divinae promissionis
nobis utiqueinaccessibili atque incomprehensibili ante saecula
dispositum est, quando, etqualiter quibusve auctoribus sacra Scriptura
conderetur.
De lignis olivarum sunt facti, quia per viros misericordiae, quorum
pietatinon defuerunt vires, unctione sancti Spiritus illustratos, divini
sunt libriconscripti.
De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt,
juvanteflamma charitatis Dei, quae per Spiritum sanctum diffunditur in
cordibusnostris.
Decem cubitis sunt alti; quia per observantiam decalogi legis, Deo
serviendumpraedicant, et Deo fideliter servientes denario remunerandos
esse regniperpetui ostendunt.
Geminas habent alas, quia Testamenta per aspera aeque et prospera,
indefessoproposito semper ad coelestia tendisse ac pervenisse declarant;
et hoc idemsuis auditoribus faciendum esse demonstrant.
Quinque cubitorum erat ala Cherub una, et quinque cubitorum
ala Cherub altera
(
R3, 6, 24); quia in omni labentium rerum varietate, sancti universoscorporis
sui sensus in obsequium sui Conditoris extendunt: oculos habentessemper
ad Dominum, audire desiderantes vocem laudis ejus, et narrare
universamirabilia ejus, dulcia faucibus suis habentes eloquia illius,
super mel etfavum ori suo, currentes in odore unguentorum ejus; et donec
superest halitusin eis, et spiritus Dei in naribus eorum, non loquentes
labiis iniquitatem, necin lingua sua stultitiam personantes: sicque per
arma justitiae a dextris, et asinistris incedentes, ad perceptionem
coelestis denarii, quem summuspaterfamilias cultoribus suae vineae
repromisit, perveniunt.
Et opus unum erat in duobus Cherubin, quia utriusque Testamenti
scriptoresuna eademque castitate operis et charitatis devotione Deo
servierunt, una etconsona voce ac fide Deum praedicant: quia quae novum
Testamentum de Dominicaincarnatione, passione, resurrectione,
ascensione, gentium vocatione, Judaeorumexpulsione, multimoda Ecclesiae
tribulatione facta narrant, haec eadem vetusTestamentum, si recte
intelligitur, veraciter fienda praedicabat.
Adventum vero Antichristi, finem saeculi, extremi discrimen judicii,
etaeternam bonorum gloriam, poenamque reproborum, concordi utrumque
Testamentumveritate probat.
Alae ergo Cherubin interiores super arcam se invicem contingebant,
quiautraque Testamenta pari de Domino attestatione consentiunt.
Item alis exterioribus, iste unum parietem, ille alterum contingebat,
quiavetus Testamentum proprie antiquo Dei populo scriptum est; novum
vero nobis,qui post incarnationem Dominicam ad fidem venimus.
Et secundo parieti h. e. septentrionali, recte comparamur, quibus post
frigusac tenebras idololatriae, lucem veritatis cognoscere datum est:
nam et siprimitiva Ecclesia maxime de Judaeis effloruit, et omnis Israel
circa finemsaeculi salvandus esse creditur, plurimi fidelium hujus
corporis congreganturad Evangelii suscipiendi sacramenta, quibus etiam
hoc divinitus donatum est, utrevelatis oculis cordis sui, manifeste
cognoscant litteram veteris Testamenti,evangelicae gratiae plenam esse
mysteriis.
Versas habent facies Cherubin ad exteriorem domum, quia nobis qui adhuc
forisstamus, nec re, sed spe salvi facti sumus Divini sunt libri
conditi; quiascriptores eorum jam regnantes cum Domino, illumque
collaudantes in coelis,curam nostrae gerunt salutis, qui pro nostris
erratibus apud ejus pietateminterpellant.
Circumdati sunt auro Cherubin, quia praeclaris scriptorum suorum
operibusconfirmatur auctoritas Testamentorum, manifestata jam per orbem
cognitionedivinarum Scripturarum, sive interna gloria coelestium
agminum: utrumque enimCherub, ut diximus, et angelos videlicet, et
Testamenta designant, cum pluresad fidem converti et bonis abundare
coeperint operibus.
Unde et apte subditur:
Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis
caelaturis et torno
(
R3, 6, 29).
Omnes parietes templi per circuitum omnes sanctae Ecclesiae populi
sunt,quibus super fundamentum Christi locatis, totius ambitum orbis
replevit,coeptumque fidei aedificium quotidie nova membrorum suorum
progenie, quasilapidum pretiosorum appositione superaugmentare non
desistit.
Qui nimirum parietes variis caelaturis sculpuntur:
Cum alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii
sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem
Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio
virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera
linguarum, alii interpretatio sermonum
(
1Co, 12, 8,
1Co, 12, 9 et
1Co, 12, 10).
Et ut ad illas veniamus, quas omnes habere valemus virtutes,
charitas, gaudium, pax, longanimitas, patientia,
benignitas, bonitas, modestia, continentia
(
Ga, 5, 22 et
Ga, 5, 23), et caeteri fructus spiritus, quid nisi caelaturaeparietum templi
quae ornatus sunt mentium populi Dei.
Sculpuntur et iidem parietes torno, cum prompto pollent animo fideles
adfaciendum cuncta quae Dominus praecepit, ad patiendum cuncta quae
permittit,dicentes ex animo per singula quae occurrunt:
Benedicam Dominum in omni tempore
(
Ps, 33, 2) [mauvais référencement: Ps, 62]
.
Et,
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et
psalmum dicam Domino
(
Ps, 56, 8) [mauvais référencement: Ps, 107]
.
Sculpuntur torno, cum in tantum virtutibus operam impendunt, ut ab
harumtramite nullis circumstantium rerum contrarietatibus, nullis
possintblandimentis averti: quia enim tornatura caeteris artibus
velocitatepraecellit, et ipsa sibi regulam, qua sine errore opus
perficiat, servat, apteper hanc pia sanctorum vita signatur, quia et
parata est semper ab obsequiumdivinae voluntatis, et hoc absque
diverticulo errandi complere longo virtutumusu exercitata didicit.
Unde et sancta Ecclesia in Canticis canticorum, Sponsi ac Redemptoris
suivirtutes admirata, dicebat,
Manus ejus tornatiles, aureae plenae hyacinthis
(
Ct, 5, 14).
Tornatiles quippe sunt manus ejus, quia apparens in carne sanitates
etmiracula quaecumque voluit, absque omni morarum tarditate, absque
ullis errorumambagibus, Dei virtus et sapientia perfecit.
Aureae sunt, quia ea quae foris verbo jussit, intus divina plenus
potentiadedit.
Plenae sunt hyacinthis, quia ad gloriam Patris universa quae fecit
retulit;et per opera quae fecit nostros ad quaerenda coelestia sensus
erigit.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus