v. 1 :Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
v. 2 :Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
v. 3 :Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
v. 4 :Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
v. 5 :In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
v. 6 :et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.
v. 7 :In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
v. 8 :Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis:
v. 9 :et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
v. 10 :In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite:
v. 11 :Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
v. 12 :Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
v. 13 :Vae tibi Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent.
v. 14 :Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio, quam vobis.
v. 15 :Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.
v. 16 :Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
v. 17 :Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo.
v. 18 :Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.
v. 19 :Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.
v. 20 :Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.
v. 21 :In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.
v. 22 :Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
v. 23 :Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quae vos videtis.
v. 24 :Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt.
v. 25 :Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?
v. 26 :At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?
v. 27 :Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.
v. 28 :Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.
v. 29 :Ille autem volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus?
v. 30 :Suscipiens autem Iesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
v. 31 :Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit.
v. 32 :Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
v. 33 :Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.
v. 34 :Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit.
v. 35 :Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
v. 36 :Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?
v. 37 :At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter.
v. 38 :Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
v. 39 :et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
v. 40 :Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adiuvet.
v. 41 :Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
v. 42 :porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.