Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 19 : Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quid est cornu Annae, nisi potestas sanctae Ecclesiae? Quod profecto cornu tunc mirabiliter se extulit, cum Dei Filius per assumptam humanitatem naturae nostrae participem se fecit. In eo igitur cornu sanctae Ecclesiae exaltatum est, in quo humana natura jam splendet supra angelos elevata. Sed in hoc quod hunc Deum suum et salutarem sancta Ecclesia singulariter asserit, Synagogae repulsionem latenter ostendit. In Deo igitur salutari nostro exaltatum est cornu nostrum, quia sublimitas Ecclesiasticae potestatis in humanitate nobis erecta est Redemptoris. Unde et de eodem Redemptore per Zachariam dicitur: Erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suorum ( Lc, 1, 69 et Lc, 1, 70), quia exaltatum cornu suum refert, latenter indicat, quia ante cornu habuerat quod exaltatum non erat. Sancta quippe Ecclesia ante Redemptoris adventum cornu habuit, quia in patriarchis et prophetis tam recte vivendi ordinem quam delinquentes corrigendi potestatem divinitus accepit. Sed tamen cornu exaltatum non habuit, quia etsi vivere juste poterat, tamen ad Paradisi gaudia sine Redemptoris praesentia redire non poterat. Nunc autem sanctae Ecclesiae cornu exaltatum est, qui jam mundi Redemptorem venientem recepimus, per cujus gratiam non solum recte possumus vivere, sed et ad paradisi gaudia transire, quia ille jam pro nobis mortuus resurrexit, in cujus morte mors obiit, et paradisus se ejus fidelibus reseravit. Exaltatum est ergo cornu nostrum in Deo nostro, quia, effusa jam gratia sancti Spiritus in electorum multitudinem impressam Redemptoris imaginem videmus, dum qui terrena omnia despiciunt carnis voluptates fugiunt, propria derelinquunt, tanto altiori potestate radiant, quanto haec tanta virtutis insignia in veterum multitudine sancta Ecclesia non habebat. Exaltatum est cornu nostrum in Deo salutari nostro, quia quotquot eum recipimus, dedit nobis potestatem filios Dei fieri (voir: Jn, 1, 12) . Hoc cornu exaltare volebat Salutaris noster, cum dicebat: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici ( Lc, 10, 19). Hinc item asserens ait: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis ( Mt, 16, 19). Hinc iterum repromittit, dicens: Sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel ( Mt, 19, 28). Dicat ergo Anna: Exaltatum est cornu meum in Deo meo ( S1, 2, 1), ut videlicet sanctae Ecclesiae gloria designetur, quae singulare culmen potestatis obtinet de praesentia Redemptoris. Et quia jam in toto mundo distenditur, quae quondam intra Judaeam persecutionibus angebatur, sequitur: Dilatatum est os meum super inimicos meos. ( S1, 2, 1)
  • Liber 3, Caput 5
    • Bene autem, qui Philisthaeos caedunt, de Masphath egressi perhibentur. In Masphath etenim, quae speculatio dicitur, morantur, qui in divinarum rerum contemplatione persistunt. Sed ad caedendos Philisthaeos exeunt, cum ex arcano internae meditationis consulti venientes, comprimunt vires adversae dominationis. Intus enim latenter ordinant, qualiter foris in apparato opere, hostium cuneos irrumpant. Tanto quidem graviores pugnas eis procedentes exhibent, quanto, dum interna cogitant, apud se quietiores latent. Et quia maligni spiritus ab electis Dei semper comprimendi sunt, usque ad locum subter Bethchar Philisthiim percussi fuisse memorantur. Bethchar quippe, domus agni interpretatur. Hunc agnum nobis Isaias insinuans, ait: Tanquam agnus ad occisionem ducetur, et tanquam ovis coram tondente se, sine voce ( Es, 53, 7). Quae igitur fuit domus agni, nisi illa sublimis, et singulariter munita conversatio Redemptoris, quae dum culpa caruit, cunctis nequam spiritibus inaccessibilis exstitit? Ad Bethchar, id est domum agni pervenire nemo potest: quia quisquis multum proficit, sanctitate Redemptoris inferior est. Unde et praedicator egregius ejusdem Redemptoris laudibus insistens, dicit: Talis decebat, ut nobis esset pontifex sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus, qui non habet necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre ( He, 7, 26 et He, 7, 27) . Quis est ergo locus subter Bethchar, ad quem usque Philisthiim caedere, et persequi debemus? Sed si Bethchar perfectionem signat Dominicae conversationis, locum subter Bethchar, communem Sanctorum summam exprimit sanctitatis. Qui et eidem Redemptori se obediendo humiliant, et ejus gloriae per studium vitae innocentis appropinquant. Locus enim, qui subter Bethchar situs ostenditur, eidem loco cui subest, et inferior esse cognoscitur, et vicinus: quia sancti viri, quo Deo per vitae altitudinem vicini sunt, eo et humiliori cogitatione subjecti. Dum ergo novitiorum fidelium triumphus sub Israelitarum gestis ostenditur, usque ad locum sub domo agni caesi alienigenae dicuntur: quia profecto per indesinentem conatum certaminis, contendere debemus ad arcem perfectionis: ubi jam tanto simus hostibus nostris terribiliores, quanto Redemptori nostro viciniores. Ibi enim jam quaedam securitas est, quae perturbari hostium pavore non potest. Talibus namque concessae virtutis dona insinuans Dominus, ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et omnem virtutem inimici ( Lc, 10, 19). Unde et is, qui ad locum domui agni vicinum pervenerat, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi, tribulatio, an augustia, an fames ( Rm, 8, 35) , an caetera talia? Potest etiam domus agni coelestem patriam designare. Unde et Joannes dicit: Vidi supra montem Sion agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis ( Ap, 14, 1). Quis est igitur locus, qui est sub domo agni, nisi terminus temporalis vitae, ex quo ad supernae patriae gaudia assumuntur electi? Qui enim usque ad statutum nobis terminum ducimur, quem praeterire vivendo non possumus, velut ad locum venimus, unde alio transferamur. Sed terminus vitae electi viri sub domo agni situs ostenditur: quia unde per angustias mortalitatis demergitur, inde ad vitae indeficientis gaudia sublevatur. Nam et agnus ipse, qui in citharoedorum citharizantium et cantantium domum suam laetus inhabitat, antequam ad hujus domus laetitiam duceretur, sub domo fuit. Hinc namque est, quod immolationis suae tempore dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem ( Mt, 26, 38 et Mc, 14, 34). Electi ergo uniuscujusque finis dum loco ostenditur, subter Bethchar, id est domo agni esse memoratur; quia sancti viri cum per mortis poenam temporalia deserunt, de vicino praeeminentem sibi supernam patriam conscendunt. Nam Paulus, confidenter asserens, dicit: Scimus, quia si terrestris domus nostra dissolvatur, habemus habitaculum ex Deo, non manufactum in coelo ( 2Co, 5, 1) . Igitur usque ad locum, qui est subter domo agni, Philisthaeos caedimus, si quandiu in hac vita sumus, de malignis spiritibus triumphamus. Sequitur: Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et Sen; et vocavit nomen ejus Lapis Adjutorii, dixitque; Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ( S1, 7, 12).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 5
    • Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt templum, ( S2, 5, 8) id est, non intrabit quilibet domum claudorum et caecorum, quandiu caecus etclaudus intro fuerit. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, tetigisset domatum fistulas; et caecos et claudos odientes animam David. ( S2, 5, 8) In Hebraeo ita habetur: « Et dixit David in die illa. Qui percusserit Jebusaeum, et tetigerit fistulas domus, erit primus. » Et inParalipomenon: Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis erit princeps et dux, ( Ch1, 11) id est, qui tantae fuerit audaciae, et fortitudinis, ut ad murum civitatisusque veniat, et hasta sua fistulam quae in muro est tangat, ipse princeps. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps. Hinc Josephus aperte describit: Exsurgens, inquit, David cum omnibus, venit inHierosolymam, Jebusaeis habitantibus civitatem (qui erant ex genere Chananaeorum), etclaudentibus eis portas et caecos aspectu et claudos, omnesque leprosos, ad derisionemregis constituentibus super murum dicentibus, quia prohiberenteum caeci ingredi incivitatem, quae tamen agebant despicientes eum pro maxima munitione murorum. Iratus rex Hierosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari ut eamcaperet, quatenus in ipso principatus initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et ipsis et alii (si qui forte haberent adversus eumresistendi conamen) inferiorem civitatem, magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem obtinere non posset, coepit, honores et munera promittendo, rexpronus ad opus belli commilitones provocare, ut quicunque per subtus colles in arcemconscenderet, eamque caperet, principatum militiae totius populi possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris retributionetardantibus, Sarviae filius Joab praevenit universos.Et ascendens in cacumine, clamavit ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatemHierosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. Sed quia in hoc volumine, hic primum Hierusalem civitas Jebusaeorum legitur, quaein Genesi Salem (ut tradunt Hebraei) et in volumine Judicum Jebus legitur, et inmultis scripturis, maxime in Novo Testamento, Hierosolymam appellatur, requirendum estquare Hierusalem legatur. Sed dicamus quid in dictis doctorum invenimus. Judaei, inquiunt, asserunt Sem filium Noe (quem dicunt Melchisedech) primum ipsamcivitatem inhabitasse, dictamque in temporis Salem, quam postea tenuerunt Jebusaei, equibus et sortita est vocabulum Jebus. Sicque duobusnominibus copulatis Jebus et Salem, vocata est Hierusalem, quaepostea a Salomone Hierosolyma quasi Hierosalomonis, hoc est aedes Salomonis dictaest. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupatur. Unde per tropum qui a grammaticis tmesis appellatur, disjunctim a poeta in poemateponitur. Hiero, quem genuit Solymis Davidica proles, hoc est Hierosolymis. Qui postea ab Aelio Hadriano vocata est Aelia. Sed nobis videtur quod binis nominibus vocata sit sicut nonnullae civitates quodin libro Judicum ostenditur, ubi legitur: Qui pergebat in montem Ephraim, venitque,inquit Scriptura, contra Jebus quae alio nomine dicebatur Hierusalem. De cujus nomine, plenius in libello quem nuper in Genesim edidimus,disputavimus. His enim praelibatis, ad allegoricam significationemstylum vertamus. David arcem Sion cepit, ablatis prius caecis et claudis odientibus animamDavid. Sic nimirum Dominus Jesus Christus post reprobationem Scribarum atquePharisaeorum, qui vere caeci et claudi sunt appellati, odientes animam ejusdem DominiJesu Christi, id est vitam ejus auferre conantes, principatum in Ecclesia, quam exgentibus acquisivit, obtinuit. Domatum vero fistulae falsam scientiam hujus mundi, seu haereticorum dogmatafigurasse non dubium est. Quae omnia Dominus Jesus Christus, per praedicatores suos, velut per Joabpercussit atque destruxit, et destruere in Ecclesia sua non desinit. Jebusaeus vero, qui interpretatur conculcans, populum significatgentium,qui priusquam crederet, divina praecepta parvipendens conculcabat. Dicamus et aliter: In hoc quod David Jebusaeum habitatorem terrae de Hierusalemejecit, et suam civitatem fecit, significabatur Dominum venturum verum David, quicontrarias potestates de cordibus fidelium expelleret, et sic in eis suam mansionemconstitueret. Unde per prophetam dicit: Et inhabitabo et inambulabo in illis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. ( Lv, 26 et 2Co, 6) Jebusaeus enim, juxta hanc intelligentiam, non immerito potest interpretaricalcatus. Etenim David etiam Joab qui arcem cepit, principem et ducem constituit, quiaDominus redemptor noster, non solum per mysterium crucis omnem principatum diabolidestruxit, et sibimet victoriam gloriaeacquisivit; verum etiam fidelibus suis, superomnem diaboli potestatem virtutem tribuit, sicut ipse in Evangelio discipulis suisait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones, et omnem virtutem inimici. ( Lc, 10, 19) [mauvais référencement: Lc, 10] Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui odiebant animamDavid, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, quia Salvator nostermalignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam perilluminationem sapientiae usurpaverit, merito arx Sion, id est speculatio et visiopacis, ipsa vocabitur. Atque de ea recte per Psalmistam dicitur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit cornua, arcum, scutum,gladium, et bellum. » ( Ps, 75)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Jerusalem ad Jebusaeum habitatorem terrae. Dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos, dicentes: Non egredietur David huc. Cepit autem David arcem Sion. Haec est autem civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas et abstulisset claudos et caecos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David. Et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo, ( S2, 5, 6, S2, 5, 7, S2, 5, 8, S2, 5, 9 et S2, 5, 10) etc. Haec Josephus ille narrat: « Exsurgens David cum omnibus venit in Jerosolymam Jubusaeis habitantibus civitatem, qui erant ex genere Chananaeorum, et claudentibus ei portas, et caecos aspectu, et claudos omnesque leprosos ad derisionem regis constituentibus super murum, et dicentibus: quia prohiberent eum caeci ingredi civitatem. Quae tamen agebant despicientes eum proxima munitione murorum. Iratus rex Jerosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari, ut eam caperet, quatenus in ipso principatus initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et ipsis et aliis, si qui forte haberent adversus eum resistendi conatum, inferiorem civitatem magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem obtinere non posset, coepit honores et munera promittendo rex pronus ad opus bellicum milites provocare, ut quicunque per subjectos colles in arcem conscenderet, eamque caperet, principatum militiae totius populi possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris promissi retributione tardantibus, Sarviae filius Joab praevenit universos, et ascendens in cacumine clamavit ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatem, eam Jerosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. » Mystice autem David Jebusaeum habitatorem terrae de Jerusalem ejiciens significat Redemptorem nostrum contrarias potestates de cordibus fidelium expellere, sic ibidem suam mansionem constituere. Jebusaeus enim interpretatur calcatus; Jerusalem, visio pacis: non solum enim Dominus noster per mysterium crucis omnem principatum diaboli destruendo sibimet tropaeum gloriae acquisivit, imo fidelibus suis super omnem virtutem diaboli potestatem tribuit. Unde in Evangelio discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super scorpiones, et super omnem virtutem inimici. ( Lc, 10, 19) [mauvais référencement: Lc, 10] Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui odiebant animam David, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, quia cum Salvator noster malignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam per illuminationem sapientiae usurpaverit, merito arx Sion, id est, speculationis, et visio pacis ipsa tunc vocabitur, atque de ea tunc recte per Psalmistam dicetur: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. »