Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 9 : Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David: et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 33. 34. :

    Ierusalem capiens, Iebusaeos inde fugavit,

    Atque caput regni David eam statuit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Jebusaeum habitatorem terrae. Dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos, dicentes: non egredietur David huc. Cepit autem arcem Sion, haec est civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et claudos et caecos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio. Caecus et claudus non intrabunt in templum. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David. Et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus, ( S2, 5, 6, S2, 5, 7, S2, 5, 8 et S2, 5, 9) et reliqua. Ait enim: Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos, ( S2, 5, 6) etc. Ac si dicatur ab eis: Non ingredietur huc David, donec nos hinc auferat, quosinermes et imbecilles sicut caecos et claudos esse arbitratur, et quos belloaggressurus, sicut claudos et caecos se triumphaturum putat.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Jerusalem ad Jebusaeum habitatorem terrae. Dictumque est ad David ab eis: Non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos, dicentes: Non egredietur David huc. Cepit autem David arcem Sion. Haec est autem civitas David. Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas et abstulisset claudos et caecos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Caecus et claudus non intrabunt in templum. Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David. Et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo, ( S2, 5, 6, S2, 5, 7, S2, 5, 8, S2, 5, 9 et S2, 5, 10) etc. Haec Josephus ille narrat: « Exsurgens David cum omnibus venit in Jerosolymam Jubusaeis habitantibus civitatem, qui erant ex genere Chananaeorum, et claudentibus ei portas, et caecos aspectu, et claudos omnesque leprosos ad derisionem regis constituentibus super murum, et dicentibus: quia prohiberent eum caeci ingredi civitatem. Quae tamen agebant despicientes eum proxima munitione murorum. Iratus rex Jerosolymam obsidere coepit, et multo studio et labore conari, ut eam caperet, quatenus in ipso principatus initio suam fortitudinem demonstraret. Interminatus itaque et ipsis et aliis, si qui forte haberent adversus eum resistendi conatum, inferiorem civitatem magna virtute cepit. Cumque adhuc arcem obtinere non posset, coepit honores et munera promittendo rex pronus ad opus bellicum milites provocare, ut quicunque per subjectos colles in arcem conscenderet, eamque caperet, principatum militiae totius populi possideret. Cunctis itaque conscendere festinantibus, et nullo labore pro muneris promissi retributione tardantibus, Sarviae filius Joab praevenit universos, et ascendens in cacumine clamavit ad regem, exigens militiae principatum. Expulsis itaque rex de summa arce Jebusaeis, et reaedificans civitatem, eam Jerosolymam nuncupavit, et omni tempore in ea sui habitavit imperii. » Mystice autem David Jebusaeum habitatorem terrae de Jerusalem ejiciens significat Redemptorem nostrum contrarias potestates de cordibus fidelium expellere, sic ibidem suam mansionem constituere. Jebusaeus enim interpretatur calcatus; Jerusalem, visio pacis: non solum enim Dominus noster per mysterium crucis omnem principatum diaboli destruendo sibimet tropaeum gloriae acquisivit, imo fidelibus suis super omnem virtutem diaboli potestatem tribuit. Unde in Evangelio discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super scorpiones, et super omnem virtutem inimici. ( Lc, 10, 19) [mauvais référencement: Lc, 10] Bene ergo dictum est quod David, ejectis caecis et claudis, qui odiebant animam David, ceperit arcem Sion, suamque civitatem eam vocaverit, quia cum Salvator noster malignos spiritus cum turba vitiorum de anima qualibet expulerit, sibique eam per illuminationem sapientiae usurpaverit, merito arx Sion, id est, speculationis, et visio pacis ipsa tunc vocabitur, atque de ea tunc recte per Psalmistam dicetur: « Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. »

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • Dictum David ab eis, id est a Jebusaeis. Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos. ( S2, 5, 6) Caecos, et claudos super muros suos posuerunt, ut dicerent advenienti. Non ingredieris huc ( S2, 5, 6) ad contemptum, scilicet illius quasi tales ad violentiam ejus repellendam sufficerent. Ideoque dixerunt ei: Non ingredieris huc ( S2, 5, 6) nisi istos videlicet caecos et claudos, qui ad resistendum tibi propositi sunt, abstuleris. Proposuerat enim David in die illa praemium, ( S2, 5, 8) illi scilicet, qui percussisset Jebusaeum; et tetigisset domatum fistulas. ( S2, 5, 8) Id est fistulas canalium, prominentes per summitatem muri a domatibus, id est tectis domorum ad educendam aquam stillicidiorum. Illi ergo, qui primus usque ad canalia desuper prominentia ascendens urbem ingrederetur, praemium proposuerat David, quod tamen praemium hic non determinat, sed in libro Paralipomenon exponit, scilicet quod ducem exercitus faceret. Unde Joab primus ascendens, princeps militiae factus est. A mello, et intrinsecus. ( S2, 5, 9) Mello locus erat in civitate a quo incipiens aedificare per circuitum, et intrinsecus aedificavit.