Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 16 : et Iaphia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 5
    • Natique sunt David et alii filii et filiae, et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem: Samua et Sobab, et Nathan et Salomon et Ibaar et Elisua et Nepheg et Japhia et Elisama et Elida et Eliphelet. ( S2, 5, 13, S2, 5, 14, S2, 5, 15 et S2, 5, 16) Verum quia haec nomina subjunximus, ratum duximus interpretationes Judaeorumponere, ut superiori intellectui spiritales intelligentiae (juxta prudentiam prudentislectoris) conveniant. Si enim aliquid spiritaliter sermo historicus innuere noluisset, nequaquam adderecurasset qui essent filii, qui nati essent David in Hierusalem. Nam si idem David significat salvatorem, ergo non immerito filii ejus credentes significant, ex utraque Ecclesia, Judaeorum scilicet etnationum.Unde et in Paralipomenon libro quatuor fuisse ex Bethsabee uxoris Uriae Hethaei:Samua videlicet et Sobab, Nathan et Salomon, quae typum gessit Ecclesiae gentium,sicut in sequentibus, Christo duce, latius dicturi sumus. Porro Samua interpretatur audacia: Sobab, convertens: Ibaar, elegit: Elisua, Dei mei salus: Nepheg, applicans ori:Japhia, illuminat vel ostendit: Elisama, Deus meus audiens:Elida, Deus meus scit: Eliphelet, Deus meus salvans: quaeinterpretationes aptae, ut diximus, fidelibus congruunt, qui divina praecepta libenteraudiunt, et ad operationem fidei convertuntur. His igitur tactis, ad ea quae sequuntur sermonem convertamus.