Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 23 : Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthaeos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 37. 38. :

    A Domino doctus David non obviat hosti,

    Gyrat, et a tergo perniciem dat ei.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et addiderunt iterum Philisthiim ut ascenderent et pugnarent contra David. Consuluit autem David Dominum. Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum, ( S2, 5, 22 et S2, 5, 23) et reliqua. Quanquam nonnulli, ut in cujusdam volumine legi, contendant non habere in Hebraicaveritate, « ex adverso pyrorum, » sed « flentium, » hoc est, ut tradunt, ex adversoidolorum suorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant: quae (ut inquiunt,prout ex traditione Hebraeorum didicerunt) idcirco flentium vocantur, quia fletu dignasunt: et eos, qui ea colunt, ad fletum miseriarum perducunt. Unde et subjungunt:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Consuluit autem David Dominum. Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum illorum, et venies ad eos ex adverso pirorum. ( S2, 5, 23) (voir: Hebr, sl) In Hebraeo non pirorum, sed flentium legitur. Ex adverso itaque flentium eum venire jubet, hoc est, ex adverso idolorum suorum, ubi scilicet idola eorum erant, in quibus confidebant. Quae idola idcirco flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et eos qui ea colunt, ad fletum miseriarum perducunt. Flentium itaque eorum idola ob blasphemiam hic sermo divinus vocat, sicut alibi vocatur idolum Moab, contaminatio Moab.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 5
    • Consuluit autem David Dominum. Qui respondit: Non ascendas, sed gyra post tergum illorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum ( S2, 5, 23). In Hebraeo non pyrorum ( S2, 5, 23), sed flentium legitur. Ex adverso itaque flentium eum venire jubet, hoc est, ex adverso idolorum suorum, ubi scilicet idola eorum erant in quibus confidebant. Quae idola idcirco flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et eos qui ea colunt, ad fletum miseriarum perducunt. Flentium itaque eorum idola ob blasphemiam hic sermo divinus vocat: sicut alibi vocatur idolum Moab, contaminatio Moab.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cum quadam vice venissent Philistiim contra David in valle Raphaim, et ipse consuluit Dominum. Cui respondit Dominus: Gira post tergum pirorum, et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc inibis praelium, ( S2, 5, 22, S2, 5, 23 et S2, 5, 24) [mauvais référencement: S2, 5, 32] usque dum dicit: et percussit Philistiim de Gabaa usque dum venias Iazer ( S2, 5, 25) [mauvais référencement: S2, 5, 32] etc.