Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 24 : Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 37. 38. :

    A Domino doctus David non obviat hosti,

    Gyrat, et a tergo perniciem dat ei.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine flentium. ( S2, 5, 24) Hoc est, ut ferunt:Cum audieris a potestatibus angelicis, eorum idola, inquibus omniseorum fortitudo est, conteri et conculcari. Tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ( S2, 5, 24) et reliqua. Ergo quia nostram interpretationem veram credo, sicut in praefatione nosterinterpres in tribus linguis peritus galeatum ponit exemplum, de arboribus simpliciterintelligit Allophylorum. Sed quia historiam didascalo consentiente propalavimus, deinceps compendiososermone strictim tangere aggredimur, quid allegorice significet. In hoc enim quod ait: Cum audieritis sonitum gradientis in cacumine pyrorum. ( S2, 5, 24),etc. Adventum Domini significat super celsitudinem prophetarum et apostolorum, virtutedivinitatis suae supergradientem, sicut in Canticis canticorum scriptum est: Ecce iste veniet saliens in montibus, transilienscolles. ( Ct, 2) Pyrorum autem cacumina arborum significant summitates. Quid per arbores, nisi sublimes patres intelliguntur? In quorum cacuminibus dumsonitus auditur, id est, dum in sublimitate vitae sonus (flante Spiritu sancto)praedicationis intonuit, David noster virtute suae divinitatis, qua celsitudinemsanctorum transcendit, Philisthaeos, id est immundos spiritus, superavit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et cum audieris sonitum gradientis in acumine flentium, ( S2, 5, 24) etc. Hoc est, cum audieris a potestatibus angelicis eorum idola, in quibus omnis eorum fortitudo est, conteri et conculcari. Tunc inibis praelium, quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. In eorum namque idolis Dominus judicia fecit, sicut et in diis Aegyptiorum.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine flentium ( S2, 5, 24): hoc est, cum audieris a potestatibus angelicis eorum idola (in quibus omnis fortitudo eorum est) conteri et conculcari, tunc inibis praelium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philistiim. In eorum namque idolis Dominus judicia fecit, sicut et in diis Aegyptiorum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Cum quadam vice venissent Philistiim contra David in valle Raphaim, et ipse consuluit Dominum. Cui respondit Dominus: Gira post tergum pirorum, et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc inibis praelium, ( S2, 5, 22, S2, 5, 23 et S2, 5, 24) [mauvais référencement: S2, 5, 32] usque dum dicit: et percussit Philistiim de Gabaa usque dum venias Iazer ( S2, 5, 25) [mauvais référencement: S2, 5, 32] etc.