Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 5 : In Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus: in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset; et quadraginta annis regnavit.In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus. In Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Judam, ( S2, 5, 4 et S2, 5, 5) et caetera. (voir: Hebr, sl) Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? Quod ab Hebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quia David sex mensibus Absalon filium suum fugerit: merito eosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporis laboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo, devictis Amalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, et his qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit, praefigurabat quod Dominus noster triginta annorum venit ad baptismum, et incipiebat Evangelium regni praedicare, cujus regnum, regnum sempiternum, et potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex quater denis constat, plenitudinem temporum et rerum perfectionem significat.