Liber Secundus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
PrécédentSuivant

V. 3 : Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israel.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 5
    • Filius triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit. ( S2, 5, 4) In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Hierusalemautem regnavit triginta tribus annis, super omnem Israel et Judam. Quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses annumerentur? quod abHebraeis duobus solvitur modis. Dicunt enim quod David sex mensibus Absalom filium suum fugerit; merito igitureosdem sex menses a summa regni illius esse exclusos. Dicunt etiam aliter, quod sex mensibus in Hebron David quadam infirmitate corporislaboraverit, et idcirco eosdem sex menses non supputari in regno ejus. Ex eo namqueque tempore illum regnasse dicunt in Hebron, ex quo devictisAmalecitis, de spoliis eorum misit dona senioribus Juda, his qui erant in Hebron, ethis qui erant in Bethel, et reliquis qui erant in his locis, in quibus commoratusfuerat David ipse et viri ejus. Mystice autem quod David triginta annorum regnare coepit, praefigurabat quodDominus noster triginta annorum venit ad baptismum, et incipiebat Evangelium regnipraedicare, cujus regnum sempiternum, et potestas ejus alteri non dabitur. Quadragenarius enim numerus, qui ex quaterdenis constat, plenitudinem temporum etrerum perfectionem significat. Unxeruntque David super omnem Israel regem, ( S2, 5, 3) et reliqua. David bis esse unctus dicitur, similiter et Dominus Jesus Christus prius in populoJudaeorum,post haec in populo gentium principatum sumpsit. David cum triginta esset annorum, regno potitus est, et Dominus Jesus Christuseadem aetate, in Jordane fluvio a Joanne baptizatus, discipulos habere coepit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 5
    • Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus, ( S2, 5, 1) etc. Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat, nisi conventum omnium gentium ad Christum, quae illi quasi blandiendo dicunt: Ecce nos os tuum et caro tua sumus ( S2, 5, 1), cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in Virginis utero suscepit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se appetunt, eique servire omni tempore desiderant. Unde Psalmista dicit: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universae fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. ( Ps, 21, 28 et Ps, 21, 29) [mauvais référencement: Ps, 21] Venerunt quoque et senes de Israel ad regem in Hebron ( S2, 5, 3), cum prophetae et apostoli una fide, et pari devotione ad mediatorem nostrum concurrunt. De quibus scriptum est. Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham. ( Ps, 46, 10) [mauvais référencement: Ps, 46] Et alibi: In conspectu senum suorum gloriabitur. ( Es, 24, 23) [mauvais référencement: Ps, 106]