V. 10 :
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae
vehementer elevati sunt.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Quia satrapas Philisthinorum congregaverunt dicitur, quare autem
congregaverunt non dicitur. Sed quia respondisse satrapae
dicuntur, et circumducendae arcae consilium tribuisse, quia ad
tribuendum pro eadem arca consilium vocati essent aperte
cognoscitur. Qui ergo sunt satrapae Philisthinorum, nisi
electi praedicatores Gentilium? Satrapae quidem principes
dicuntur. De quibus profecto principibus per Psalmistam
dicitur:
Principes populorum congregati sunt cum Deo
Abraham
(
Ps, 46, 10). Populorum namque appellatione Gentes
designantur. Qui ergo populorum nomen et principum posuit,
nimirum eos, de quibus loquitur, Philisthinorum satrapas
designavit. Qui certe populorum principes cum Abraham Deo
convenerunt, quando ad salutem convertendarum Gentium, hoc praedicatores
sonuerunt verbo, quod omnipotens Deus interno eis aspirabat
desiderio. Quasi enim in auditorum Gentilium cordibus mira
erat convenientia Dei et principum, cum simul et a sanctis
praedicatoribus rationem rectae praedicationis acciperent, atque a
Domino fructum bonae voluntatis. Et quia adversarii esse
cognoscuntur, qui dixerant: non maneat arca Dei apud
nos: quomodo principes mittentes congregant?
Sed mittere, et principes congregare, est sanctorum praedicatorum mentes
ad praedicationis instantiam provocare: quia illic erat attentius
praedicandum, ubi Gentilium corda in errore profundius
mergebantur. Hinc est quod egregius doctor nobiliorem de
indomitis hostibus se elegisse victoriam gloriatur, dicens: Ab
Jerusalem usque Illyricum per circuitum replevi Evangelium
Christi: sic autem hoc praedicavi Evangelium, non ubi de eo
annuntiatum fuerat, ne super alienum fundamentum aedificarem
(Rm. XV, 19, 20). Provocati ergo sunt
principes non desiderio, sed errore infidelium, cum inde Deo lucrum
majus facere arbitrati sunt, unde caligo errorum per flatum superbiae
sublimius ferebatur. Quare et sanctae praedicationis
instantia designatur, cum subditur: Responderuntque Gethaei:
Circumducatur arca Dei. Illi dicunt:
Non maneat arca Dei apud nos; et isti
dicunt: Circumducatur. Quid est enim
arcam Dei circumducere, nisi verae fidei mysteria publice
praedicare? Manet enim arca apud eos, qui verae fidei
sacramenta, quae audiunt, per amorem amplectuntur. Qui autem
Non maneat apud nos arca dicunt,
praedicationem fidei a se averti concupiscunt. Satrapae ergo
e contrario dicunt: Circumducatur arca Dei; quia
illis attentius divina praedicabant, quos ad odium veritatis gravis
error accenderat. Et quia per sanctorum praedicatorum
ministeria etiam talium magna lucra regnis coelestibus illata sunt,
sequitur:
Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per
singulas civitates interfectionis magnae nimis, et
percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad
majorem, et computrescebant prominentes extales
eorum
(
S1, 5, 9).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 2, Caput 5
Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos
os tuum et caro tua sumus,
(
S2, 5, 1) et reliqua. Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat,
nisi conventumomniumgentium ad Christum? Quae illi quasi blandiendo dicunt: Ecce nos
os tuum et carotua sumus, cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in virginis
uterosuscipit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se appetunt,
eiqueservire omni tempore desiderant. Unde Psalmista dicit:
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quoniam Domini est
regnum, et ipse dominabitur gentium.
(
Ps, 21, 28) [mauvais référencement: Ps, 21] Venerunt quoque et senes de Israel ad regem in Hebron, cum prophetae
etapostoli, una fide, et pari devotione, ad Mediatorem nostrum concurrunt.
De quibus scriptum est:
Principes populi concurrunt in unum cum Deo Abraham.
(
Ps, 46, 10) [mauvais référencement: Ps, 46] Et alibi:
In conspectu senumsuorum gloriabitur.
(
Es, 24)
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 2, Caput 5
Et venerunt universae tribus Israel ad David in Hebron,
dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus,
(
S2, 5, 1) etc. Quid conventus iste tribuum Israel ad David significat, nisi
conventum omnium gentium ad Christum, quae illi quasi blandiendo dicunt:
Ecce nos os tuum et caro tua sumus
(
S2, 5, 1), cum in illo incarnationem, quam ex nostra natura in Virginis
utero suscepit, diligunt atque venerantur, ejusque ditioni subdere se
appetunt, eique servire omni tempore desiderant. Unde
Psalmista dicit:
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universae fines
terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae
gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse
dominabitur gentium.
(
Ps, 21, 28 et
Ps, 21, 29) [mauvais référencement: Ps, 21]
Venerunt quoque et senes de Israel ad regem in Hebron
(
S2, 5, 3), cum prophetae et apostoli una fide, et pari devotione ad
mediatorem nostrum concurrunt. De quibus scriptum est.
Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham.
(
Ps, 46, 10) [mauvais référencement: Ps, 46] Et alibi:
In conspectu senum suorum gloriabitur.
(
Es, 24, 23) [mauvais référencement: Ps, 106]
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)