Liber Primus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 9 : illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales eorum

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 193. 194. 195. 196. :

    Archam qui Domini captam duxere dolores

    In loca coguntur posteriora pati:

    Sic qui iussa Dei suscepit et ultima uite

    Diligit ad penam cogitur inde trahi.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 3
    • Quia satrapas Philisthinorum congregaverunt dicitur, quare autem congregaverunt non dicitur. Sed quia respondisse satrapae dicuntur, et circumducendae arcae consilium tribuisse, quia ad tribuendum pro eadem arca consilium vocati essent aperte cognoscitur. Qui ergo sunt satrapae Philisthinorum, nisi electi praedicatores Gentilium? Satrapae quidem principes dicuntur. De quibus profecto principibus per Psalmistam dicitur: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham ( Ps, 46, 10). Populorum namque appellatione Gentes designantur. Qui ergo populorum nomen et principum posuit, nimirum eos, de quibus loquitur, Philisthinorum satrapas designavit. Qui certe populorum principes cum Abraham Deo convenerunt, quando ad salutem convertendarum Gentium, hoc praedicatores sonuerunt verbo, quod omnipotens Deus interno eis aspirabat desiderio. Quasi enim in auditorum Gentilium cordibus mira erat convenientia Dei et principum, cum simul et a sanctis praedicatoribus rationem rectae praedicationis acciperent, atque a Domino fructum bonae voluntatis. Et quia adversarii esse cognoscuntur, qui dixerant: non maneat arca Dei apud nos: quomodo principes mittentes congregant? Sed mittere, et principes congregare, est sanctorum praedicatorum mentes ad praedicationis instantiam provocare: quia illic erat attentius praedicandum, ubi Gentilium corda in errore profundius mergebantur. Hinc est quod egregius doctor nobiliorem de indomitis hostibus se elegisse victoriam gloriatur, dicens: Ab Jerusalem usque Illyricum per circuitum replevi Evangelium Christi: sic autem hoc praedicavi Evangelium, non ubi de eo annuntiatum fuerat, ne super alienum fundamentum aedificarem (Rm. XV, 19, 20). Provocati ergo sunt principes non desiderio, sed errore infidelium, cum inde Deo lucrum majus facere arbitrati sunt, unde caligo errorum per flatum superbiae sublimius ferebatur. Quare et sanctae praedicationis instantia designatur, cum subditur: Responderuntque Gethaei: Circumducatur arca Dei. Illi dicunt: Non maneat arca Dei apud nos; et isti dicunt: Circumducatur. Quid est enim arcam Dei circumducere, nisi verae fidei mysteria publice praedicare? Manet enim arca apud eos, qui verae fidei sacramenta, quae audiunt, per amorem amplectuntur. Qui autem Non maneat apud nos arca dicunt, praedicationem fidei a se averti concupiscunt. Satrapae ergo e contrario dicunt: Circumducatur arca Dei; quia illis attentius divina praedicabant, quos ad odium veritatis gravis error accenderat. Et quia per sanctorum praedicatorum ministeria etiam talium magna lucra regnis coelestibus illata sunt, sequitur: Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnae nimis, et percutiebat viros uniuscujusque urbis a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum ( S1, 5, 9).