V. 7 :
videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel
apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Quia vero per spiritalem significationem duas mortes agnovimus: unam
videlicet qua peccatores justitiae peccando moriuntur, alteram qua justi
a peccatis in quibus vixerant poenitendo se erigunt; unam quae ad humana
corda, diabolo suadente, ingreditur, alteram quam omnipotentis Dei
virtus operatur: necesse est ergo ut utramque mortem in hoc loco
spiritualiter attendamus. Mors quidem, qua peccatores a
peccatis poenitendo resurgunt, designatur, quia dicit:
Aggravata est super Azotios manus
Domini. Illa autem mors qua Gentiles se
immunditiae et iniquitati servos exhibuerunt, designatur, cum morderi a
muribus, et interfici, dicuntur. Mus quippe immundum est
animal, et per Legem edi prohibitum
(voir:
Lv, 11, 29)
. Quid ergo per mures, nisi daemonia
designantur? Et quid est morderi a muribus, nisi peccati
poena lacerari? Sed mordebantur a muribus, cum ad purgandum
ventrem egrediebantur. Quid est ergo purgare ventrem, nisi
expletione peccati, miserae famae fetorem proferre? Qui ergo
ad purgandum ventrem egreditur, murium morsu perimitur: quia qui
peccando ad aliorum notitiam per exemplum pravitatis extenditur, ad
aeternam quoque mortem gravi daemonum obligatione retinetur.
In secretiori enim parte natium percussi perhibentur: quia peccator
quisque ex ea parte vulnus accipit animae quam incurvat ad peccati
delectationem. Cum ergo manus Domini super Azotum aggravatur,
a muribus percussus asseritur: quia praedicantibus aeternae vitae
doctoribus, dum ab infidelitate Gentiles conversi sunt, qua peccatorum
morte, suasione daemonum, obligati essent, cognoverunt.
Morderi igitur Azotiis post aggravatam manum Domini, est post verae
fidei cognitionem, daemonibus non subjici, sed quibus se peccati
fetoribus poenae mortis obtulerant, per fidei illuminationem
intueri. Quasi enim tunc morsi sunt, quando peccatorum suorum
morsus agnoverunt. Sequitur:
Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt:
Non maneat arca Dei apud nos, quoniam dura est manus ejus
super nos, et super Dagon deum nostrum
(
S1, 5, 7).
Commentaires
Gregorius I (540-604)