Liber Primus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 6 : adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 31. :

    Civibus Azoti putrescunt omnibus ani.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 193. 194. 195. 196. :

    Archam qui Domini captam duxere dolores

    In loca coguntur posteriora pati:

    Sic qui iussa Dei suscepit et ultima uite

    Diligit ad penam cogitur inde trahi.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 3
    • Sacerdotes quippe Dagon se esse insinuant, qui super limen non calcant. Quibus in verbis caute inspiciendum est, quia non dixit, limen, sed super limen, ut caput et manus Dagon calcanda esse doceantur, quae super limen abscissa esse referuntur. Idcirco autem sacerdotes super limen non calcant, quia abscissas ejus manus et caput pede conterere vitant. Sacerdotes namque Dagon usque in hodiernum diem remanent: quia qui per immunda desideria antiquo hosti sacrificent, adhuc sunt. Qui profecto super templi limen calcare refugiunt: quia nec immundis suggestionibus, nec malis operibus resistunt. Dagon itaque sacerdotes sunt, quia etsi manufactis se idolis non humiliant, concupiscentiarum tamen simulacris per nefaria opera se incurvant. Sequitur: Aggravata est manus Domini super Azotios ( S1, 5, 6).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 5
    • Aggravata est autem manus Domini super Azotos, et demolitus est eos, et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines ejus; ( S1, 5, 6) et quatuor reliquas civitates. Hic etiam figura praetenditur. Quod autem percussi sunt in posteriora hi qui arcam Dei captivaverunt, hac poenasignificari videtur,quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriorem vitamdilexerint, ex ipsis et pro ipsis, justissime justo judicio Dei in posterioracruciabuntur, quae, sicut ait Apostolus, existimari debent sicut stercora (voir: Ph, 3) . Qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut in posteriora respicientes veteri sevanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam testamenti captivam juxtaidola sua posuerunt. Et illa quidem vetera etiam nolentibus cadunt: quia « omnis caro fenum, et » claritas « hominis, ut flos feni. Aruit fenum, flos cecidit. » Arca autem Domini manet in aeternum. ( Es, 40) Secretum scilicet testamentum regnumque coelorum, ubi est aeternum Deiverbum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • (voir: S1, 5, 2 et S1, 5, seq) Sed quid est, quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis Dei sui, intraverunt templum, et invenerunt Deum suum prostratum, atque confractum, caput vero ejus, duasque manus abscissas? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in (gentibus) gentes, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis, opus idololatriae amputabatur. Et in capite ejus superbia diaboli abscissa (significabatur) significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut certum scilicet, praefinitumque suae idololatriae finem ( agnoscere ) agnoscerent: limes enim fines itineris significat. Etiam illud ad magnam pertinet significationem, in ipsa ruina Dagon Dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, (voir: S1, 5, 5) fractis ejus omnibus membris: dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus : quoniam pones eos dorsum ( Ps, 20, 13). Ubi enim sunt idola? perierunt. Et si aliqua remanent, ab aliquibus absconduntur, et fugerunt. Quod autem percussi sunt in posteriora ( Ps, 77, 66 et S1, 5, 6) ii, qui arcam Dei captivaverunt, hoc poenae signum videtur: quia, si qui susceperint (susceperunt: dilexerunt) testamentum, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur, quae sicut Apostolus ait, existimare debuerant sicut stercora: ( Ph, 3, 8) qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta idola sua posuerunt. Et (illa) alia quidem vetera etiam nolentibus cadunt: quia omnis caro fenum, et claritas hominis, ut flos feni, aruit fenum, et flos decidit ( Es, 40, 6): arca autem Domini manet in aeternum ( Es, 40, 8): secretum scilicet testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum verbum Dei ( Es, 40, 8).