V. 66 :
Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 5, 2 et
S1, 5, seq)
Sed quid est, quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis Dei sui,
intraverunt templum, et invenerunt Deum suum prostratum, atque confractum, caput vero
ejus,
duasque manus abscissas? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in (gentibus)
gentes, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque
error
simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis,
opus idololatriae amputabatur. Et in capite ejus superbia diaboli abscissa
(significabatur) significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut
certum scilicet, praefinitumque suae idololatriae finem ( agnoscere ) agnoscerent:
limes enim fines itineris significat. Etiam illud ad magnam pertinet significationem,
in ipsa
ruina Dagon Dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt,
(voir:
S1, 5, 5)
fractis ejus omnibus membris: dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt,
persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus :
quoniam pones eos dorsum
(
Ps, 20, 13). Ubi enim sunt idola? perierunt. Et si aliqua remanent, ab aliquibus absconduntur,
et
fugerunt. Quod autem
percussi sunt in posteriora
(
Ps, 77, 66 et
S1, 5, 6) ii, qui arcam Dei captivaverunt, hoc poenae signum videtur: quia, si qui susceperint
(susceperunt: dilexerunt) testamentum, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis
justissime cruciabuntur, quae sicut Apostolus ait, existimare debuerant
sicut stercora:
(
Ph, 3, 8) qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut posteriora respicientes, veteri se
vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta
idola
sua posuerunt. Et (illa) alia quidem vetera etiam nolentibus cadunt:
quia omnis caro fenum, et claritas hominis, ut flos feni, aruit fenum, et flos
decidit
(
Es, 40, 6): arca autem Domini
manet in aeternum
(
Es, 40, 8): secretum scilicet testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum
verbum Dei
(
Es, 40, 8).
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis