V. 13 :
Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 5
Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon jacebat pronus in
terra ante arcam Domini,
(
S1, 5, 3) et reliqua. Jam superius diximus quod arca duo significat
Testamenta. Philisthiim vero in hoc loco gentiles
praefigurantur. Sed dum arcam ad templum suum deferunt, Dagon illorum deus
corruit, atque duaepalmae et caput absciduntur. Quid est enim hoc, quod dum
arca juxta Dagon constituitur, mox in terramprosternitur, nisi statim ut testamenta
Dei ad gentes pervenerunt, confestim idolaquae deceptum possidebant orbem destructa
sunt, omnisque error simulacrorum corruit,praesentiam Dei ferre non
sustinens. Sed notandum est,quia hi qui arcam constituunt juxta Dagon, ut
arca Dei subditailli fuisset, figuram gesserunt sapientium hujus mundi, qui testamenta
Dei subderevoluerunt sub suorum scientia. Illi vero qui Dagon restituerunt
in locum suum, figuram gesserunt eorum quidefensores fuerunt idololatriae
cultus. Nam in manibus Dagon praecisis opus idololatriae amputatum, in
capite vero ejussuperbia diaboli abscisa significabatur, a quo initium peccati
fuit. Quod vero in limine inveniuntur, gestum est, ut scilicet praefinitum
suaeidololatriae finem agnoscerent. Limen enim finem itineris significat,
id est consummationem idoli. Seu limen significat fidem, per quam
idololatriae cultus destructus est. Etiam illud pertinet admagnam
significationem, in ipsa ruina Dagon sui, atquefractura illius, solum invenerunt
fractis ejus omnibus membris dorsum. Dorsum quippe fugam, significat, id
est abolitionem idolorum. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum
dant. Unde et de hostibus scriptum est:
Qui pones eos dorsum.
(
Ps, 20, 13) [mauvais référencement: Ps, 26] Ubi enim sunt idola? perierunt, et si aliqua sunt remanentia ab
aliquibusabscondunt, fugiunt. Nam sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 5
Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a
lapide adjutorii in Azotum,
(
S1, 5, 1) et reliqua.
(voir:
Hier, sl)
Lapis adjutorii dicitur locus ille in quo posuit Samuel lapidem
unum inter Masphat et inter Sem, sicut in sequentibus demonstratur.
Azotus, quae et Astro dicitur, est usque hodie nobile
municipium Palestinae provinciae, et una de quinque civitatibus
Allophylorum, decreta quidem tribui Judae, non retenta tamen ab ea, quia
nequaquam veteres potuit accolas expellere. Interpretatur
autem ignis patris mei, vel incendium. Et bene
incendium patris locus ille dicitur, ubi idolum Dagon
consistebat: quia adventus arcae Dei in Azotum, incendium erat diaboli,
patris omnium iniquorum. Dagon interpretatur piscis
tristitiae, significans hostem antiquum, qui in mare istius
mundi positus, devorat piscatores. Quem liber Job
Leviathan et Behemoth
(voir:
Jb, 3 et
Jb, 30)
nuncupat.
(voir:
Isid, sl)
Sed quid est quod dum posuissent arcam Domini Philisthiim in
templum Dagonis dei sui, introierunt templum, et invenerunt Dagonem
prostratum, atque confractum caput ejus, duaeque manus abscisae sunt?
Statim ut testamentum Domini pervenit in gentibus, confestim idola, quae
deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum
corruit, praesentiam Domini ferre non sustinens. Nam in
manibus Dagon praescisis opus idololatriae amputatur, et in capite ejus
superbia diaboli abscisa significatur, a quo initium peccati fuit.
Quod vero in limine, ut certum scilicet praefinitumque sui
idololatria finem agnosceret. Limes enim finem itineris
significat. Etiam et illud ad magnam pertinet
significationem, in ipsa ruina Dagon dei sui atque fractura, quod dorsum
illius solum inveniretur, fractis ejus omnibus membris.
Dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim
fugiunt, persequentibus dant dorsum. Unde et scriptum est de hostibus:
Quoniam pones eos dorsum.
(
Ps, 20, 13) [mauvais référencement: Ps, 20] Ubi sunt enim idola? Perierunt, et si aliqua remanentia ab
aliquibus absconduntur, fugiunt. Quod autem percussi sunt in
posterioribus hi qui arcam Dei captivaverunt, haec poena signum videtur,
quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriora dilexerint, et
ipsis justissime cruciabuntur, qui, sicut Apostolus
(voir:
Ph, 3)
, aestimare debent eadem sicuti stercora. Qui enim sic
assumunt divinum Testamentum ut posteriora respicientes, veteri se
vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam testamenti
captivam juxta idola sua posuerunt. Et illa quidem vetera
etiam nolentibus cadunt: quia
omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni.
Aruit fenum, flos ejus decidit,
(
Es, 40) arca Domini manet in aeternum, secretum scilicet testamentum
regni coelorum, ubi est verbum Dei.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 6
Igitur posteaquam haec in figura mutationis veteris Testamenti a
prophetaillo praenuntiata sunt ad Heli, offendente Dominum Israel,
instruxerunt aciemPhilistaei contra eos; tollunt autem Israelitae arcam
ad stationem suam, captaest ab hostibus arca, ipsique non solum victi
sunt, et in fugam versi, immoetiam magna strages facta est
occisorum.
Nonnulla tamen futurorum significat res gesta haec: in prophetia enim
arcailla ab alienigenis capta, indicabat testamentum Dei transiturum
adgentes.
Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini,
cecidit de sella, et mortuus est.
Transeunte arca Domini ad gentes, periit atque interiit
sacerdotiumJudaeorum.
Duo quoque filii Heli corruerunt, unius uxor viduata, et mox in partu
mortuaest, propter eamdem perturbationem.
Quod evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium
Judaeorum,carnalem interiisse Synagogam, illi carnaliter adhaerentem;
prostratoque Helide sella, pontifices Judaeorum sedem habuere vacuam, et
gloriam sacerdotii,regnique exstinctam.
Sed quid est quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo
Dagonisdei sui, intraverunt templum, et invenerunt deum suum prostratum
atqueconfractum, caput ejus duaeque manus abscissae? Statim enim ut
testamentumDomini pervenit in gentes, confestim idola quae deceptum
possidebant orbemdestructa sunt, omnisque error simulacrorum corruit,
praesentiam Dei ferre nonsustinens; nam in manibus praecisis Dagon,
potest idololatriae finis agnosci:limen enim finem itineris
significat.
Etiam et illud, ad magnam pertinet significationem in ipsa ruina Dagon
deisui atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt, fractis
omnibus ejusmembris; dorsum quippe fugam significat: quicumque enim
fugiunt, persequentibusdorsum dant: unde scriptum est de hostibus,
Quoniam pones eos dorsum
(
Ps, 20, 13); ubi enim idola perierunt, et si aliqua remanentia
abaliquibus absconduntur, fugerunt.
Quod autem percussi sunt in posteriora ii qui arcam Dei captivaverunt,
hacpoena significatum videtur: quia si qui susceperint testamentum Dei,
etposteriora vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur, quae,
sicutApostolus, existimare debent sicut stercora: qui enim sic assumunt
testamentumdivinum, ut in posteriora respicientes veteri se vanitate non
exuant, similessunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta
idola sua posuerunt;et illa quidem veraciter etiam nolentibus cadunt,
quia omnis caro fenum, et claritas omnis, ut flos feni, aruit fenum, et
flos decidit
(voir:
Es, 40)
.
Arca autem Domini manet in aeternum: secretum scilicet
testamentumregni coelorum, ubi manet Dei verbum.
Auctor incertus (Beda ?)
Liber 1, Caput 3
Igitur posteaquam haec in figura mutationis Veteris Testamenti a propheta
illo praenuntiata sunt ad Heli, offenso Domino ab Israel instruxerunt aciem
Philisthaei contra eos: tollunt autem Israelitae arcam ad stationem suam, et
capta est ab hostibus arca. Ipsi quoque non solum victi sunt, et in fugam
versi, imo etiam magna strages facta est occisorum.
Nonnihil tamen futurorum hoc significat res gesta.
Prophetice enim arca illa ab alienigenis capta, indicabat testamentum Dei
transiturum ad gentes.
Quando enim nuntiatum est Heli sacerdoti captam fuisse arcam Domini,
cecidit de sella, et mortuus est: transeunte arca Domini ad gentes, periit
atque interiit sacerdotium Judaeorum.
Duo quoque filii Heli corruerunt, quorum unius uxor viduata, et mox in
partu mortua est, propter eamdem perturbationem.
Quo evidenti signo praefiguratum est, post exstinctum sacerdotium Judaeorum,
carnalem interiisse synagogam, illi carnaliter adhaerentem; prostratoque
Heli de sella pontificis, Judaeorum sedem habere vacuam, et gloriam
sacerdotii regnique exstinctam.
Sed quid est quod dum posuissent Philisthiim arcam Domini in templo
Dagonis dei sui, intraverunt templum, et invenerunt deum suum prostratum
atque confractum; caput quoque ejus ac duae manus abscisae erant?
Statim enim ut Testamentum Domini pervenit in gentibus, confestim idola, quae
deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque error simulacrorum
corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens.
Nam in manibus Dagon praecisis opus idololatriae amputatur, et in capite ejus
superbia diaboli abcissa significabatur, a quo initium peccati fuit.
Quod vero in limine, ut certum scilicet praefinitumque suae idololatriae
finem agnosceret.
Limes enim finem itineris significat; etiam et illud ad magnam pertinet
significationem, in ipsa ruina Dagon dei sui atque fractura, quod dorsum illius
solum invenerunt, fractis omnibus membris.
Dorsum quippe fugam significat.
Quicunque enim fugiunt persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de
hostibus,
Quoniam pones eos dorsum
(
Ps, 20, 13).
Ubi sunt idola? Perierunt; et si aliqua remanentia ab aliquibus absconduntur,
fugerunt.
Quod autem percussi sunt in posteriora hi qui arcam Dei captivaverunt, haec
poena signum videtur, quia si qui susceperint testamentum Dei, et posteriora
vitae dilexerint, ex ipsis justissime cruciabuntur: quam, sicut Apostolus
dicit, existimare debent
sicut stercora
(
Ph, 3, 8).
Qui enim assumunt testamentum divinum, ut in posteriora respicientes, veteri
se vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis qui arcam testamenti
captivam juxta idola sua posuerunt: et illa quidem vetera etiam nolentibus
cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Aruit fenum,
flos decidit: arca autem Domini manet in aeternum, secretum testamentum regni
coelorum: ubi est aeternum verbum Dei
(voir:
1P, 1, 24 et
1P, 1, 25)
.
Vaccae autem illae allophylorum arcam Dei gestantes, figuram sanctorum
renuntiantium saeculo designaverunt, qui nullum delicti jugum traxerunt.
Nam sicut illae pignorum affectibus a recto itinere minime digressae sunt,
ita sancti mundo renuntiantes parentelae obtentu, non debent a bono praepediri
proposito: sicut et Moyses ait, Qui dicunt patri suo et matri, Nescio vos, et
fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos: hi custodierunt
testamentum Dei, et praecepta ejus servaverunt. Judicia tua, Jacob, et legem
tuam, o Israel
(voir:
Dt, 33, 9 et
Dt, 33, 10)
.
Ille enim scire Deum famularius appetit, qui pro amore pietatis ejus nescire
desiderat quodcunque carnaliter scivit.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 5, 2 et
S1, 5, seq)
Sed quid est, quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis Dei sui,
intraverunt templum, et invenerunt Deum suum prostratum, atque confractum, caput vero
ejus,
duasque manus abscissas? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in (gentibus)
gentes, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque
error
simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis,
opus idololatriae amputabatur. Et in capite ejus superbia diaboli abscissa
(significabatur) significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut
certum scilicet, praefinitumque suae idololatriae finem ( agnoscere ) agnoscerent:
limes enim fines itineris significat. Etiam illud ad magnam pertinet significationem,
in ipsa
ruina Dagon Dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt,
(voir:
S1, 5, 5)
fractis ejus omnibus membris: dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt,
persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus :
quoniam pones eos dorsum
(
Ps, 20, 13). Ubi enim sunt idola? perierunt. Et si aliqua remanent, ab aliquibus absconduntur,
et
fugerunt. Quod autem
percussi sunt in posteriora
(
Ps, 77, 66 et
S1, 5, 6) ii, qui arcam Dei captivaverunt, hoc poenae signum videtur: quia, si qui susceperint
(susceperunt: dilexerunt) testamentum, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis
justissime cruciabuntur, quae sicut Apostolus ait, existimare debuerant
sicut stercora:
(
Ph, 3, 8) qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut posteriora respicientes, veteri se
vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta
idola
sua posuerunt. Et (illa) alia quidem vetera etiam nolentibus cadunt:
quia omnis caro fenum, et claritas hominis, ut flos feni, aruit fenum, et flos
decidit
(
Es, 40, 6): arca autem Domini
manet in aeternum
(
Es, 40, 8): secretum scilicet testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum
verbum Dei
(
Es, 40, 8).
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Auctor incertus (Beda ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis