V. 3 :
cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon iacebat pronus in terram
ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 27. 28. 29. 30. : Hostis in Azoto iuxta Dagon locat arcam; Mane iacet Dagon, sicut adoret eam: Erigitur Dagon;
iacet hic diluculo truncus, Caesa super limen sunt caput atque
manus.
Petrus Riga
liber 1 , v. 170. 171. 172. 173. 174. 175. 176. 177. 178. : ubi Philistei posuerunt archam Domini in templo Dagon
In templo Dagon archam posuere maligni,
Quem pronum terre luce sequente notant;
Tunc illum tollunt, in prima sede reponunt,
Quem pronum rursus mane iacere stupent;
Ipsum prostratum terre caput et male fractum
Abscisasque manus eius utrasque uident:
Nam postquam Domini testamentum uetus istas
Transiit ad gentes, idola uana ruunt.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Philisthiim autem tulerunt arcam, et
asportaverunt a Lapide Adjutorii in Azotum.
Tulerunt Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in
templum Dagon, et surrexerunt Azotii altera die, et
invenerunt Dagon jacentem ante arcam, pronum in
terra
(
S1, 5, 1,
S1, 5, 2 et
S1, 5, 3).
Liber 3, Caput 3
Tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum
(
S1, 5, 3).
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 5
Cumque surrexissent diluculo Azoti altera die, ecce Dagon jacebat pronus in
terra ante arcam Domini,
(
S1, 5, 3) et reliqua. Jam superius diximus quod arca duo significat
Testamenta. Philisthiim vero in hoc loco gentiles
praefigurantur. Sed dum arcam ad templum suum deferunt, Dagon illorum deus
corruit, atque duaepalmae et caput absciduntur. Quid est enim hoc, quod dum
arca juxta Dagon constituitur, mox in terramprosternitur, nisi statim ut testamenta
Dei ad gentes pervenerunt, confestim idolaquae deceptum possidebant orbem destructa
sunt, omnisque error simulacrorum corruit,praesentiam Dei ferre non
sustinens. Sed notandum est,quia hi qui arcam constituunt juxta Dagon, ut
arca Dei subditailli fuisset, figuram gesserunt sapientium hujus mundi, qui testamenta
Dei subderevoluerunt sub suorum scientia. Illi vero qui Dagon restituerunt
in locum suum, figuram gesserunt eorum quidefensores fuerunt idololatriae
cultus. Nam in manibus Dagon praecisis opus idololatriae amputatum, in
capite vero ejussuperbia diaboli abscisa significabatur, a quo initium peccati
fuit. Quod vero in limine inveniuntur, gestum est, ut scilicet praefinitum
suaeidololatriae finem agnoscerent. Limen enim finem itineris significat,
id est consummationem idoli. Seu limen significat fidem, per quam
idololatriae cultus destructus est. Etiam illud pertinet admagnam
significationem, in ipsa ruina Dagon sui, atquefractura illius, solum invenerunt
fractis ejus omnibus membris dorsum. Dorsum quippe fugam, significat, id
est abolitionem idolorum. Quicunque enim fugiunt, persequentibus dorsum
dant. Unde et de hostibus scriptum est:
Qui pones eos dorsum.
(
Ps, 20, 13) [mauvais référencement: Ps, 26] Ubi enim sunt idola? perierunt, et si aliqua sunt remanentia ab
aliquibusabscondunt, fugiunt. Nam sequitur:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)