V. 5 :
porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant
sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto
usque in hodiernum diem
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Id est, in templo, ubi arca Dei posita fuerat. Quid est ergo
Dagon in locum suum restituere, nisi juxta jam cognitam spiritualium
sacramentorum veritatem, idololatriae statum subtili consideratione
perquirere? Et quia quo subtilius idololatriae error
aspicitur, verius condemnatur, subjunctum est:
Rursusque diluculo surgentes, invenerunt Dagon jacentem
super faciem suam coram arca Domini
(
S1, 5, 4). Diluculo iterum surgunt: quia ad amorem
auditae bonitatis jam certitudine deliberationis se erigunt.
Primus itaque dies probationis est, sequens cognitionis, tertius vero
deliberatae jam certitudinis, et oblatae professionis. Qui
profecto dies, quia illuminatis conversorum mentibus, in splendore
perfectae et consummatae fidei illuxit, sequitur:
Caput autem Dagon, et duae palmae
manuum ejus abscissae erant super
limen. Porro Dagon truncus remanserat
in loco suo
(
S1, 5, 4 et
S1, 5, 5) [mauvais référencement: S1, 5, 4]
.
Liber 3, Caput 3
Quid enim Dagon, id est idololatriae caput, est aliud, nisi ipsum
initium omnis iniquitatis diabolus? Et quae sunt palmae
manuum ejus, nisi universa opera idololatriae? Caput itaque
Dagon amisit: quia per idolorum culturam regnare maligni spiritus in
corde Gentilium desinunt. Palmae etiam manuum ejus abscissae
sunt, quia idolis vanis sacrificia nusquam offeruntur. Et
quia a cunctis fidelibus ejus deformitas ubique conspicitur, truncus
Dagon in loco suo remansisse memoratur. Caput vero et manus
abscissae, et super limen positae memorantur: quia profecto quisquis ad
veram fidem ingreditur, principia diabolicae suasionis repellere, atque
universis ejusdem Satanae operibus renuntiare praecipitur.
Posita ergo haec sunt in limine, ut ab introeuntibus conculcentur: quia
vere fidelis esse non poterit, qui et pravis maligni spiritus consiliis
adversari, atque iniquis operibus, non proponit. Nam qui
Dagon caput atterere, et manus vitat, etsi fidelium numero contineri
videtur, idololatra quodam modo esse convincitur. In
oblectatione etenim daemonum non solum exteriora sacrificia, sed etiam
iniqua desideria ab eorum cultoribus offeruntur. Qui ergo in
verae fidei cognitione receptus est, et ab immundis desideriis et pravis
operibus non remotus, quia Dagon collidere caput et manus despicit,
maligno spiritui, quem in oblatione caerimoniarum despicit, per internae
concupiscentiae, et exterioris vitae immunditiam, oblationem
facit. Quare et subditur:
Propter hoc non calcant sacerdotes Dagon super limen
usque in hodiernum diem
(
S1, 5, 5).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quid significat, quod arca Dei translata a Philistaeis, et in templo Dagon posita,
altera
die ante arcam Dei invenitur Dagon.
Tertia die caput, et palmae ejus duae abscissae erant super limen,
(
S1, 5, 4) et ipse
truncus remanserat.
(
S1, 5, 5) Et reliqua. (Si clarius id vis expressum, sic corrige:
ante arcam Dei jacens invenitur Dagon:
et postea
tertia die.
)
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 5, 2 et
S1, 5, seq)
Sed quid est, quod dum posuissent Philistiim arcam Domini in templo Dagonis Dei sui,
intraverunt templum, et invenerunt Deum suum prostratum, atque confractum, caput vero
ejus,
duasque manus abscissas? Statim enim ut testamentum Domini pervenit in (gentibus)
gentes, confestim idola, quae deceptum possidebant orbem, destructa sunt, omnisque
error
simulacrorum corruit, praesentiam Dei ferre non sustinens. Nam in manibus Dagon praecisis,
opus idololatriae amputabatur. Et in capite ejus superbia diaboli abscissa
(significabatur) significatur, a quo initium peccati fuit. Quod vero in limine, ut
certum scilicet, praefinitumque suae idololatriae finem ( agnoscere ) agnoscerent:
limes enim fines itineris significat. Etiam illud ad magnam pertinet significationem,
in ipsa
ruina Dagon Dei sui, atque fractura, quod dorsum illius solum invenerunt,
(voir:
S1, 5, 5)
fractis ejus omnibus membris: dorsum quippe fugam significat. Quicunque enim fugiunt,
persequentibus dorsum dant. Unde et scriptum est de hostibus :
quoniam pones eos dorsum
(
Ps, 20, 13). Ubi enim sunt idola? perierunt. Et si aliqua remanent, ab aliquibus absconduntur,
et
fugerunt. Quod autem
percussi sunt in posteriora
(
Ps, 77, 66 et
S1, 5, 6) ii, qui arcam Dei captivaverunt, hoc poenae signum videtur: quia, si qui susceperint
(susceperunt: dilexerunt) testamentum, et posteriora vitae dilexerint, ex ipsis
justissime cruciabuntur, quae sicut Apostolus ait, existimare debuerant
sicut stercora:
(
Ph, 3, 8) qui enim sic assumunt testamentum divinum, ut posteriora respicientes, veteri se
vanitate non exuant, similes sunt hostibus illis, qui arcam testamenti captivam juxta
idola
sua posuerunt. Et (illa) alia quidem vetera etiam nolentibus cadunt:
quia omnis caro fenum, et claritas hominis, ut flos feni, aruit fenum, et flos
decidit
(
Es, 40, 6): arca autem Domini
manet in aeternum
(
Es, 40, 8): secretum scilicet testamentum, regnum coelorum, ubi est aeternum
verbum Dei
(
Es, 40, 8).
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis