Liber Primus Samuelis

Caput 5

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
PrécédentSuivant

V. 10 : miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 3
    • Potest autem per hoc, quod Azotii dicunt: Non maneat arca apud nos, eorum, qui de eisdem Gentibus et verbum fidei audierunt, et ad aeternam vitam minime praedestinati credere noluerunt, perversitas designari. Circumducere ergo arcam Dei satrapis fuit, sanctis praedicatoribus ejus verbum veritatis subtrahere, atque illis, qui digni erant, mysteria fidei revelare. Circumducta ergo est arca: quia fidei nostrae sacramenta ab aliorum notitia sublata sunt, atque aliis revelata. Unde et cum circumduceretur, interfectio magna nimis per singulas civitates fieri perhibetur: quia ubicunque verbum ducebant fidei, gratia multiplicabatur conversionis. Et quia ubicunque praedicabant, inter eos qui credebant erant qui praedestinati ad aeternam vitam non erant, sequitur: Miserunt arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae, dicentes: Miserunt ad nos arcam Dei, ut interficiat nos et populum nostrum. Miserunt ergo et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum, qui dixerunt: Dimittite arcam Domini in locum suum ( S1, 5, 10 et S1, 5, 11).