V. 4 :
rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in
terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant
super limen
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 27. 28. 29. 30. : Hostis in Azoto iuxta Dagon locat arcam; Mane iacet Dagon, sicut adoret eam: Erigitur Dagon;
iacet hic diluculo truncus, Caesa super limen sunt caput atque
manus.
Petrus Riga
liber 1 , v. 170. 171. 172. 173. 174. 175. 176. 177. 178. : ubi Philistei posuerunt archam Domini in templo Dagon
In templo Dagon archam posuere maligni,
Quem pronum terre luce sequente notant;
Tunc illum tollunt, in prima sede reponunt,
Quem pronum rursus mane iacere stupent;
Ipsum prostratum terre caput et male fractum
Abscisasque manus eius utrasque uident:
Nam postquam Domini testamentum uetus istas
Transiit ad gentes, idola uana ruunt.
liber 1 , v. 179. 180. : Quod uani cultus opus ipsum sit resecatum,
Abscisis manibus quisque notare potest.
liber 1 , v. 181. 182. 183. 184. : Per caput abscisum destructa superbia primi
Demonis exprimitur, que fit origo mali;
Finem significat opus hoc in limine factum,
Namque solet limes terminus esse uie.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 3
Id est, in templo, ubi arca Dei posita fuerat. Quid est ergo
Dagon in locum suum restituere, nisi juxta jam cognitam spiritualium
sacramentorum veritatem, idololatriae statum subtili consideratione
perquirere? Et quia quo subtilius idololatriae error
aspicitur, verius condemnatur, subjunctum est:
Rursusque diluculo surgentes, invenerunt Dagon jacentem
super faciem suam coram arca Domini
(
S1, 5, 4). Diluculo iterum surgunt: quia ad amorem
auditae bonitatis jam certitudine deliberationis se erigunt.
Primus itaque dies probationis est, sequens cognitionis, tertius vero
deliberatae jam certitudinis, et oblatae professionis. Qui
profecto dies, quia illuminatis conversorum mentibus, in splendore
perfectae et consummatae fidei illuxit, sequitur:
Caput autem Dagon, et duae palmae
manuum ejus abscissae erant super
limen. Porro Dagon truncus remanserat
in loco suo
(
S1, 5, 4 et
S1, 5, 5) [mauvais référencement: S1, 5, 4]
.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Proemium, Caput 3
Quid significat, quod arca Dei translata a Philistaeis, et in templo Dagon posita,
altera
die ante arcam Dei invenitur Dagon.
Tertia die caput, et palmae ejus duae abscissae erant super limen,
(
S1, 5, 4) et ipse
truncus remanserat.
(
S1, 5, 5) Et reliqua. (Si clarius id vis expressum, sic corrige:
ante arcam Dei jacens invenitur Dagon:
et postea
tertia die.
)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Theutmirus; Claudius Taurinensis