V. 1 :
factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 39. 40. : A Samuele Ioel, nec non fuit ortus Abia, Quos populus quaeritur vendere iudicia.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Sanctorum virorum facta praecedentium saepe electorum sequentium
solatia sunt. Mira etenim dispensatione divini consilii, et
altissimae conversationis arce sic sublimati sunt, ut fortia agerent
sibi, recta subditis providerent; sic sibi quandoque derelicti, ut ea
quae recta intentione disponerent, secundum Dei providentiam recta non
essent; quatenus illorum infirmitas, electorum sequentium firmitas
fieret: quia etsi ut homines in disponendis sanctae Ecclesiae negotiis
falli possunt, ipsae tamen ecclesiasticae dispositiones deserendae non
sunt. Ecce etenim dicitur:
Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit
filios suos judices Israel, fuitque nomen filii sui
primogeniti, Johel, et nomen secundi, Abia, judicum in
Bersabee. Et non ambulaverunt filii sui in
viis ejus
(
S1, 8, 1,
S1, 8, 2 et
S1, 8, 3).
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 8
Factum est autem, cum senuisset Samuel, posuit filios suos
judices Israel. Fuitque nomen filii ejus
primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in
Bersabee. Et non ambulaverunt filii illius in
viis ejus, sed declinaverunt post avaritiam,
(
S1, 8, 1,
S1, 8, 2 et
S1, 8, 3) etc. De hoc Josephus ita refert: « Igitur illo tempore
inter Israelitas et reliquos Chananaeos propheta Samuel ita decrevit, ut
deposito populo Chananaeorum, Judaeisque reddita civitate, in ea eos
convenire praecepit, et diversis artibus ad invicem operam dare.
Ipse vero secundo in anno circumiens civitates judicabat, et
multo tempore sub aequitate omnia expLevit. Deinde senectute gravatus,
et agere solemnia praepeditus, filiis suis tribuit principatum, quorum
senior quidem dicebatur Joel, junior autem Abia. Praeposuit
autem alium quidem in Bethlehem civitate, ut illic sederet et judicaret;
alium vero in Bersabea. Sed ut boni quidem et moderati ex
malis, ita et pravi producuntur ex bonis. Nam et patris sui
studium non recordantes, et viam contrariam ambulantes, et muneribus
turpibusque lucris justitiam comprimebant, et judicia non vera, sed
secundum praemia proferebant, ad epulas et pretiosa convivia
declinantes. Primum quidem, quae erant inimica Deo gerebant;
secundo etiam patri reddebantur adversi, qui multo studio ac providentia
gesserat ut etiam plebs sciret servare justitiam. Populus
itaque, dum contumeliam priori conversationi prophetae filii fecerunt,
graviter hoc ferens, ad patrem denuo remeavit, qui in Ramatha civitate
commorabatur, eique injustitias filiorum omnes exposuit. Et
quia cum senex esset, et tempore jam defectus, rebus praeesse non
poterat: supplicabant eum atque rogabant, ut aliquem eorum regem
eligeret, qui et contra principatum gentis haberet, et Palaestinos
affligeret qui eis erant prioris injustitiae debitores. » Joel
interpretatur incipiens, vel fuit Dei. Abia
interpretatur pater Dominus, vel pater fuit. Recte
ergo qui non in inchoata justitia permanserunt, et paternitatem Domini
servare neglexerunt, fuit Dei vel pater fuit,
nominantur, ut significetur paternitate Dei eos esse indignos qui,
justitia relicta, in iniquitatem corruerunt. Sed quia filii
Samuel (sicut superius dictum est) declinaverunt post avaritiam, et
acceperunt munera, et tam iniqui judices exstiterunt, ut populus
nequaquam eos ferens, regem sibi in similitudinem caeterarum gentium
postularet, his petitionibus Deus irritatus ad dolentem prophetam ita
locutus est:
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)