V. 11 :
et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet
in
curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Quasi aperta ostensione clementiae dicat: Sic audi voces eorum, ut
tamen ipsi prius de jure regis, quem petunt, audiant quod expavescant;
et velut tunc male coepta deserant, cum, quam sit res onerosa,
cognoscitur, quam petebant. Sequitur:
Dixit itaque omnia verba Domini ad populum,
qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui
imperaturus est vobis. Filios vestros tollet
et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et
praecursores quadrigarum suarum: et constituet sibi
tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et
messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum:
filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et
focarias, et panificas. Agros quoque vestros,
et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis
suis. Sed et segetes vestras, et vinearum
reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis
suis. Servos etiam vestros, et ancillas,
juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere
suo. Greges quoque vestros addecimabit,
vosque eritis ei servi
(
S1, 8, 10,
S1, 8, 11,
S1, 8, 12,
S1, 8, 13,
S1, 8, 14,
S1, 8, 15,
S1, 8, 16 et
S1, 8, 17).
Liber 4, Caput 2
Quia igitur ea, quae in jure regio continentur, vitanda potius, quam
imitanda praedicuntur, eo subtilius consideranda sunt, quo vitari
nequeunt, si nesciantur. Ait ergo:
Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis
(
S1, 8, 11). Filii electorum ii sunt, qui eorum virtutes
imitantur. Currus etiam, carnalium praelatorum sunt fastus
mundanae elationis. Nam dum caeteris se sublimiores esse
gloriantur, quasi curribus vecti, per alta gradiuntur. In
curribus ergo fidelium filii ponuntur, quando pastores reprobos per
appetitum mundanae gloriae sequuntur: cum relictis spiritualibus
studiis, carnalis vitae commoda expetunt: et deposita illa sublimi
intentione coelestium, alta saeculi assequi conantur. Bene
itaque non in curru, sed in curribus ponendi Israelitarum filii
dicuntur: quia ex omni, quod praecellit in carnalium praelatorum
culmine, proficiunt in elatione: et quasi tot sublimibus curribus in
alta se elevant, quot alta conspiciunt, quibus aliis se superiores
putant. Bonorum ergo filios rex in curribus ponit, quando
carnalis rector electorum imitatores exemplo suae pravitatis ad
elationis vitia pertrahit; ut coelestia postponant, terrena appetant, et
in hoc solo gaudeant, si ex eo quod temporaliter altum volvitur,
caeteris praeferantur.
Liber 4, Caput 2
Et quia contra minores non solum erecti, sed etiam fortes sunt,
sequitur:
Et faciet sibi equites
(
S1, 8, 11). Velut enim in equis saeviunt, qui et
sublimes sunt dignitate, et potentia truces. Equites quoque
sunt, quia dum feroces cordis sui motus contra impotentes dirigunt, ad
omne, quod per tyrannidem exercere appetunt, veloces sunt.
Anhelant quippe impetu, spumant rabie, et quos cursu tyrannidis
impetunt, elidunt. Sed dum in pastoribus reprobis alii
mundanae elationis fastus aemulantur, alii eorum exemplo, quos valent,
opprimunt: nonnulli etiam sunt, qui ad exercenda mala, quae per seipsos
bonis inferre nequeunt, nequiores se alios introducunt. Unde
et sequitur:
Et praecursores quadrigarum suarum
(
S1, 8, 11).
Commentaires
Gregorius I (540-604)