Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 12 : et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Quasi aperta ostensione clementiae dicat: Sic audi voces eorum, ut tamen ipsi prius de jure regis, quem petunt, audiant quod expavescant; et velut tunc male coepta deserant, cum, quam sit res onerosa, cognoscitur, quam petebant. Sequitur: Dixit itaque omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis. Filios vestros tollet et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et praecursores quadrigarum suarum: et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum: filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Servos etiam vestros, et ancillas, juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi ( S1, 8, 10, S1, 8, 11, S1, 8, 12, S1, 8, 13, S1, 8, 14, S1, 8, 15, S1, 8, 16 et S1, 8, 17).
  • Liber 4, Caput 2
    • Sequitur: Et constituet sibi tribunos, et centuriones ( S1, 8, 12). Tribuni et centuriones fiunt, cum in tantum mali profectum veniunt, ut ad exsequenda tyranni imperia, impiis satellitibus principantur, cum mundanarum virium acies ordinant, quas ad innocentium bella producant. Tribuni quidem sunt, qui per plures sibi fautores recte viventibus insidiantur. Centuriones vero sunt, qui nulla nocendi genera praetermittunt. Ex eo enim perfectionem iniquitatis obtinent, quo multa, et ingentia mala, quae possunt, inferre semper student. A centenario quippe numero centurio dicitur. Et quia centenarius numerus perfectionem significat, in mala parte perficitur, quando ad summam nequitiae ab impiis pervenitur. Qui nimirum calliditate suaves sunt terrore violenti. Suaviter quidem blandiuntur aliis, ut eorum auxilio terrere alios ferociter possint. Bene itaque subditur; Et aratores agrorum suorum, et messores segetum ( S1, 8, 12).
  • Liber 4, Caput 2
    • Carnalis praepositi agri, mentes sunt subditorum: aratores vero horum agrorum sunt, qui arte saecularis ingenii eis suadent acta pravitatis. Velut enim agrorum soliditatem loquendo aperiunt, qui per reproba consilia simplicium corda corrumpunt. Et segetes metunt, quando semine pravi consilii decepta corda minorum fructum reddunt malae operationis. Quae profecto opera segetum appellatione designantur: quia perversitas reprobi subditi, dum a carnalibus rectoribus gaudenter excipitur, eorum quasi electus est cibus mentis. In qua certe perversitate, quia paulatim proficiunt, sequitur: Et fabros armorum, et curruum suorum ( S1, 8, 12). Quae sunt arma et currus tyrannorum, nisi illa omnia nocendi instrumenta, quae ad evertenda corda minorum praeparantur? Sed quia curru pervenitur, quo armis feriatur, armorum et curruum regis fabri fiunt, quando nequissima cordium suorum machinatione inveniunt, et mala, quae agant, et eadem mala inventa qualiter inferant. Arma quippe fabricare; est nocendi genera reproba mente colligere. Et currus fabricare est ad eadem mala inferenda artem, qua accedere possint, invenire.
  • Liber 4, Caput 4
    • Quid est, quod Israelitarum filii ponendi in regis curribus dicuntur? Sed praelatorum sanctae Ecclesiae currus eorum devota sunt desideria. Nam dum superna gaudia ferventer appetunt, velut in curribus per alta feruntur. Hinc est quod Elias in curru igneo in coelum sublevatus asseritur (voir: R4, 2, 1) : quia profecto ad superna gaudia sustolli non poterit, qui ea per alta et ferventia desideria non inquirit. Cum ergo boni auditores per exempla praedicatorum terrena contemnere, et amare aeterna incipiunt, Israelitarum profecto filii in regum curribus ponuntur. Et notandum, quia et tolli dicuntur, et in curribus poni: quia prius debent a carnalibus desideriis abstrahi, ut bene valeant superni amoris ignibus inflammari. Quae nimirum terrena desideria, quia non facile deseruntur, tolli filii perhibentur. Nam per magnam violentiam fieri oportet, ut terrena desideria electus auditor penitus deserat, et in coelestibus sublimiter se sustollat. De hac quippe violentia Dominus ait: Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud ( Mt, 11, 12) . De hac Paulus ait: Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit ( 2Ti, 2, 5) . Quod etiam his verbis latenter ostenditur, quia filii qui tolluntur, non in sedibus, sed in curribus poni perhibentur. Curru quidem antiqui pugnare consueverunt. Sed et qui curru ducitur, sublimis ac terribilis contra hostem fertur. Electi etenim viri tanto sublimiores atque terribiliores sunt occultis hostibus, quanto interni amoris celsitudine altius profecerunt. Sublimes quippe sunt, quia usque ad eorum intentionem malignorum spirituum suggestio non pertingit. Terribiles etiam sunt, quia reprobare eorum consilia tanto facilius possunt, quanto per intimi affectus vigorem in superni gaudii contemplatione consistunt. Hoc quidem quoties his dicitur, qui adhuc carnales sunt, piarum minarum illis bonitas exhibetur. Quod tale est, ac si dicat: Quia virtutis personam petitis, sub ejus disciplina vacare vitae otio non potestis. Quare et equites regis et persecutores regalium quadrigarum, tribuni et centuriones fieri perhibentur. Omnia quidem haec militiae terrenae sunt. Dum ergo equites, et persecutores quadrigarum, tribuni, et centuriones fieri praedicuntur, ad omne belli exercitium summoventur. Equites quippe sunt, quando in virtute spiritus carnis suae voluptatis fluxa restringuntur, et cunctis illecebrosis motibus magna potestate dominantur. Velut enim equo sublimis invehitur, qui per bonum castitatis carni suae praepositus, liber, et velox, et effugere hostem, cum dedignatur, poterit, et invadere, cum dignatur. Per hoc quidem quod bene praesidere didicit, tanta virtutis incrementa accepit, ut velut irruentis equitis impetum sustinere hostis non possit. Et quia in virtutis suae robore exempla electorum Patrum sequuntur, persecutores sunt regalium quadrigarum. Quadrigae etenim regis sunt, bona exempla electi praedicatoris. In eis quippe et pugnans et triumphans ostenditur: quia dum sancta opera praedicatoris aspicimus, hunc profecto sublimem videmus et in agone certaminis, et in virtute triumphi. Sed carnalibus desideriis oppressi videre hunc in quadrigis suis possunt, persequi ejus quadrigas non possunt. Velut pedites quippe in plano sunt pigri ad cursum, debiles ad conflictum. Ut ergo regales quadrigas persequi valeant, prius equites fiant, terrena desideria conterant, carni suae praesideant, pudicitiae armatura candescant. Tunc quidem post electos Patres in spirituali conflictu currere tanto decentius possumus, quanto per id quod nobis laudabiliter praesumus, occultorum hostium agmina potenter ferimus. Quod si, velut plures habent codices, non persecutores, sed praecursores legimus, a bono intellectu non vacat. Regalium quidem quadrigarum praecursor est, qui laudat verbo exempla justorum. Qui nimirum eques esse debet: quia reprobus laudator est, qui altam vitam atque doctrinam sanctorum praedicat, quam sublimi proposito imitari nequaquam curat. Sed qui aliorum vitam, atque doctrinam proponere aliis ad imitationem novit, jam quidem spiritalis militiae esse magister incipit. Bene ergo subjunctum est: Et constituet sibi tribunos, et centuriones ( S1, 8, 12).