V. 13 :
filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Quasi aperta ostensione clementiae dicat: Sic audi voces eorum, ut
tamen ipsi prius de jure regis, quem petunt, audiant quod expavescant;
et velut tunc male coepta deserant, cum, quam sit res onerosa,
cognoscitur, quam petebant. Sequitur:
Dixit itaque omnia verba Domini ad populum,
qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui
imperaturus est vobis. Filios vestros tollet
et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et
praecursores quadrigarum suarum: et constituet sibi
tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et
messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum:
filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et
focarias, et panificas. Agros quoque vestros,
et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis
suis. Sed et segetes vestras, et vinearum
reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis
suis. Servos etiam vestros, et ancillas,
juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere
suo. Greges quoque vestros addecimabit,
vosque eritis ei servi
(
S1, 8, 10,
S1, 8, 11,
S1, 8, 12,
S1, 8, 13,
S1, 8, 14,
S1, 8, 15,
S1, 8, 16 et
S1, 8, 17).
Liber 4, Caput 2
Sequitur:
Filias quoque vestras faciet unguentarias, et focarias,
et panificas
(
S1, 8, 13). Filiarum nomine infirmorum mentes intra
sanctam Ecclesiam positae designantur. Quae regis
unguentariae fiunt: quia dum carnales praepositos in celsitudine gloriae
transeuntis aspiciunt, eos delinire adulationibus conantur.
Horum profecto unguentorum usum Psalmista reprobans, ait:
Oleum peccatoris non impinguet caput meum
(
Ps, 140, 5) [mauvais référencement: Ps, 113, 5] Filiae ergo unguentariae fiunt: quia dum carnalibus
praepositis infirmi displicere metuunt, eorum feritatem, cui timendo
subjacent, blandimento demulcent. Et notandum, quia filii
prius dicuntur a rege tolli, et sic equites, et centuriones, sive
armorum fabri fieri: filiae vero, non tolli, sed simpliciter
unguentariae et panificae fieri. Tolli etenim violentiae
est. Filii ergo tolluntur, quia robusti difficile
evertuntur. Dum igitur filiae non tolli, sed unguentariae
fieri perhibentur, quid est aliud, nisi quia qui infirmi in bono sunt,
per exempla pravorum facile dissipantur? Quae etiam focariae,
et panificae regis fiunt: quia qui tyrannis adulando serviunt, dum
favendo placent, velut cibos exhibent. Focariae etenim sunt,
quae focis coquunt quae reges comedunt. Focariae ergo sunt,
quae per obsequia favoris carnali praeposito accendunt tumorem cordis:
ut eo audacius favores excipiant, quo velut delicatiores sibi cibos
ignis excitatae devotionis parant. Quae etiam panificae
fiunt: quia dum reprobam vitam laudant, carnalem mentem tyranni ad
exercendam pravitatem roborant.
Commentaires
Gregorius I (540-604)