V. 9 :
nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui
regnaturus est super eos
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 41. 42. : Ut det eis regem poscunt populi Samuelem, Quod Dominus reprobat, cum fieri iubeat.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Districto siquidem judicio permittit mala fieri, sed misericorditer
providet de his malis, quae per judicium irrogat, quae bona facere
disponat. Nam quae major culpa, quam illa, qua omnes
morimur? Et quae major bonitas, quam illa, per quam a morte
liberamur? Et quidem, nisi Adam peccaret, Redemptorem nostrum
carnem suscipere nostram non oporteret.
Non enim venit vocare justos, sed peccatores ad
poenitentiam
(
Mc, 2, 17)
. Si ergo pro peccatoribus venit, si peccata deessent,
eum venire non oporteret. Si peccata, ad quae delenda venisse
creditur, per justitiam Dei permissa esse sentiuntur: dum pro
peccatoribus Deus homo nasciturus erat, ex illo malo, quo morituri
erant, bonum, quod malum illud vinceret, omnipotens Deus sese facturum
providerat. Cujus profecto boni magnitudo, quis fidelis non
videat quam mirabiliter excellat? Magna quippe sunt mala,
quae per primae culpae meritum patimur, sed quis electus nollet pejora
perpeti, quam tantum Redemptorem non habere? Eligatur ergo
rex; sed reprobandus: eligatur velut indignatione, non voluntate Dei:
subsequatur ergo rex juxta cor Dei; ut ex judicii ejus districtione
vindictae malum procedat in reprobos; et bonum, quod ex malo facturus
erat, per largitatem divinae gratiae redundet in pios, dum illi in malo,
quod cupiunt, cadere permittuntur. Sed unde se illi
praecipitant, agitur, ut alii nequaquam cadant. Sed quia his
verbis judicium divinae districtionis asseritur, videamus jam, quanta
dispensatione utitur, ne id male deliberantes agant, unde
puniatur. Nam sequitur:
Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos, et
praedic eis jus regis, qui regna turus est super eos
(
S1, 8, 9).
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 8
Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi.
Non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super
eos. Juxta omnia opera sua quae fecerunt a die
qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc, sicut
dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt
etiam tibi: nunc ergo audi vocem eorum: verumtamen
contestare eos, et praedic eis jus regis qui regnaturus est
super eos
(
S1, 8, 7,
S1, 8, 8 et
S1, 8, 9), etc. Saul ergo, qui, offenso Deo, constitutus est
super Israelitas rex, typum tenet populi Judaeorum. Nam sicut
ipse in regale culmen sublevatus juxta convenientes mores eorum qui
petierunt super se esse regem et mansuetudinem Domini spernebant, durus
ac rigidus ac superbus effectus est, ita ut eos servili onere magis
premeret, quam libertati donaret: sic et populus Judaicus, licet unctus
in sacerdotibus et regibus foret, tamen quia filius ancillae erat, quae
in servitutem generabat, nunquam libertatem perfectam per ipsam
unctionem consequi potuit: maxime quia illum ad se venientem, qui vere
rex erat, et mansuetus ad eos venerat, recipere noluerunt, per cujus
dominationem liberi, si mallent, fieri potuissent.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)