Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 22 : dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 2
    • Hoc profecto Samuel audivit, quod populus locutus est, sed ipsum populus non audivit. Populo enim reprobo loqui et non audire, fuit verba contra Dei voluntatem promere, sed poenam pravae locutionis minime praevidere. Samuel autem populi verba audivit: quia spirituales viri, dum superbae locutionis voces audiunt, futurum in eis divinae ultionis meritum recognoscunt. Dicat ergo: Audivit Samuel omnia verba populi ( S1, 8, 21), quia sancti, ac spirituales viri, quidquid carnales superbe foris insonant, quale sit in divino judicio intus pensant. Sed quia, dum carnalium subditorum damnabilem vitam reperiunt, pro delendis eorum criminibus intercedunt: Sequitur: Et locutus est ea in auribus Domini ( S1, 8, 21). In eorum auribus loquimur, apud quos magnae familiaritatis gratiam habemus. Sancti autem viri, quia omnipotenti Deo in magni amoris vinculo conjuncti sunt, ei in auribus loquuntur: quia divinae propitiationis ejus auditum tanto fiducialius exposcunt, quanto apud ejus misericordiam, impetrandi locum sublimius acceperunt. Peccata vero populi loquuntur pro humilitate confessionis, sed in auribus loquuntur Domini: quia cum magno affectu precis januam pulsant Dominicae propitiationis. Sed fortasse in auribus Domini loqui dicitur: quia dum sancti viri pro peccatoribus obsecrant, preces quas pro eis Deo offerunt, hominibus non revelant. Unde et in Evangelio Dominus prohibet discipulos, dicens: Cum oratis, nolite fieri sicut hypocritae tristes, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus ( Mt, 6, 5) . Verba ergo, sive opera populi loquuntur, cum delicta locutionis et operis orationibus delenda Domino exponunt. Ea vero in auribus Domini loquuntur, ut dum hominum testimonia orantes fugiunt, ab eo, qui occulta respicit, celerius audiantur. Dum ergo in auribus Domini Samuel loqui perhibetur, modum profecto insinuat, quo quis auditum mereatur divinae dignationis. Nam pervenire ad Deum oratio nequaquam potest, quae ex intentione promitur, ut ab hominibus agnoscatur. Unde et qui in auribus Domini locutus asseritur, responsa ejus etiam percepisse perhibetur. Nam sequitur: Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi, et constitue super eum regem ( S1, 8, 22).
  • Liber 4, Caput 2
    • Qua in re notandum, quia Samuel verba populi, quibus regem petierat, in auribus Domini locutus est: et Dominus se abjectum asserit in eo, quod populus regem petit. Dum igitur oranti respondet, et regem facere orantem jubet, quid aliud insinuat, nisi quia devota electi viri oratio nunquam est infructuosa? Nam si populi correctionem non obtinuit, eruditionis suae bonum obtinuit, cum abjectum populum pro mala petitione cognosceret, sed et nihilominus sciret, quid facere projectis ipse debuisset. Audiri ergo propheta potuit, et non audiri: quia orando qualis esse deberet, novit, sed a populo reproba postulanti, duritiam cordis non abstulit. Sed hoc obtinere ille potuit, qui in auribus Domini locutus est: quia sancti viri eo ipso, quo devote pro peccatoribus Dominum obsecrant, divinae propitiationis auxilio muniuntur, ut eorum criminibus nequaquam polluantur, quorum sordes delere precibus nequeunt. Quid vero est, quod Dominus ait: Audi voces eorum ( S1, 8, 22), cum superius dictum sit: Audivit Samuel omnia verba populi ( S1, 8, 21). Sed verba populi audierat, ut sciret quae dicebantur, non ut quae petebantur, concederet. Dum ergo ei a Domino dicitur: Audi vocem populi, et constitue super eum regem, favere voluntati populi prophetam jussit. Et ecce, ut palam cernitur, propheta orans non auditur: populus Deum abjiciens, regemque petens, auditus est. Quid hoc esse dixerimus, nisi quia miro et tremendo divinae incomprehensibilitatis judicio sancti viri pro reprobis orantes exaudiri nequeunt: in adimplendis vero suis pravitatibus, audiri ipsi reprobi delinquentes possunt: ut illis libera iniquitas aeternae vindictae meritum augeat, et istis ex affectu compassionis merces perpetuae retributionis accrescat? Et statim eum ordinem, quo ad ejusdem regis constitutionem ventum sit, ostendere incipiens, ait: (Vers. 22.) Et ait Samuel ad universos filios Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.
  • Liber 4, Caput 4
    • Audire vocem populi, est quae sanctae conversationis habitum petentes, exterius dicant agnoscere. Nam velut solam accedentium vocem audimus, cum scimus quae exterius asserunt: sed quales inter sponsionis assertiones futuri sint, non videmus. Loqui ergo ea in auribus Domini debemus, ut ipse sponsionis verba suscipiat: qui dum verba audit, corda discutit, et ex textu profectionis, usuras exquirit robusti operis. Hoc namque novitiorum nostrorum mentes audiant, et expavescant: quia videlicet quod nobis dicunt, in auribus Domini loquimur. Nam quod coram nobis promittunt, Deo offerimus, ut ipse jam de manibus nostris teneat, quod exquirat. Quae profecto libertas rectoris, est obligatio subditi: quia tanto districtiori sententiae subditur, quanto apertius scire potest: quia de eo, quod respondet, omnipotenti Deo reddere rationem debet. Cum ergo ea quae novitii promittunt, Deo offerimus, quasi chirographum, quod nobis faciunt, illi damus. Et quia latenter hoc agitur, in auribus Domini Samuel ea, quae populus dixerat, locutus fuisse perhibetur. In auribus quippe amicorum loquimur, quando ea quae dicimus, extraneis celamus. Sequitur: Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem ( S1, 8, 22) [mauvais référencement: S1, 8, 21] .
  • Liber 4, Caput 4
    • Superius propheta futura prospiciens, ait: Clamabitis ad Dominum, et non exaudiet, quia petistis vobis regem. Nunc vero Dominus dicit: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem ( S1, 8, 22) [mauvais référencement: S1, 8, 18] . Quid per hoc nobis ostenditur, nisi quod saepe bonis rectoribus sanctae Ecclesiae divinitus inspiratur, ut coelestis vitae studiis eos subdant, qui sub disciplina ejusdem professionis postea devoti non sunt? Qui profecto postea a facie regis clamaturi sunt, et tamen divino praecepto regem recipiunt: quia divinitus inspirantur ad servitutem Dei devote accedere, quos in augmento mercedis aeternae pastorum sollicitudo magni laboris, sub ejusdem servitutis vinculo debeat cohibere. Ad Dominum nempe clamare dicuntur, a facie regis sui: sed quid a Domino missus propheta respondeat, ipsi reges audiant, ut quid agere debeant, inter ipsos clamores sciant. Non , inquit, exaudiet vos ( S1, 8, 18). Ergo nec ipsi exaudire debent. Qui enim in sanctis monasteriis sunt tepidi, medendi sunt, quasi aegri; non sunt ejiciendi, ut mortui. Nam si a Domino missi sunt, inter spiritualium unguentorum fomenta resipiscent. Dicat ergo Dominus: Constitue super eos regem ( S1, 8, 22): quia profecto nonnulli ad servitutem Dei veniunt devoti, qui et refrigescere permittuntur, sed pastorum studio, quorum se praecepto subdiderant divina inspiratione, ad amorem coelestis patriae recalescunt. Sed jam qualis pastor ad haec sit idoneus, exponit, dicens: Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini fortis robore. Et erat illi filius vocabulo Saul, electus et bonus, et non erat vir de Israel melior illo, ab humero et sursum eminebat super omnem populum ( S1, 9, 1 et S1, 9, 2).