V. 17 :
greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 4, Caput 1
Quasi aperta ostensione clementiae dicat: Sic audi voces eorum, ut
tamen ipsi prius de jure regis, quem petunt, audiant quod expavescant;
et velut tunc male coepta deserant, cum, quam sit res onerosa,
cognoscitur, quam petebant. Sequitur:
Dixit itaque omnia verba Domini ad populum,
qui petierat a se regem, et ait: Hoc erit jus regis, qui
imperaturus est vobis. Filios vestros tollet
et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et
praecursores quadrigarum suarum: et constituet sibi
tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et
messores segetum, et fabros armorum, et curruum suorum:
filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et
focarias, et panificas. Agros quoque vestros,
et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis
suis. Sed et segetes vestras, et vinearum
reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis
suis. Servos etiam vestros, et ancillas,
juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere
suo. Greges quoque vestros addecimabit,
vosque eritis ei servi
(
S1, 8, 10,
S1, 8, 11,
S1, 8, 12,
S1, 8, 13,
S1, 8, 14,
S1, 8, 15,
S1, 8, 16 et
S1, 8, 17).
Liber 4, Caput 2
Sequitur:
Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei
servi
(
S1, 8, 17). Quasi dicat: Dum pastor vobis carnalis
praeponitur, non solum vestris, sed etiam vobismetipsis virtutum praedae
inferuntur. Greges et enim electorum, sunt turbae virtutum
spiritualium. Qui vero et ipsae spirituales virtutes exemplo
pravorum dissipantur, rex decimas tollit gregis, quando is qui
carnaliter praeeminet, in sanctorum cordibus aliquas virtutes
perimit. Decimas tollit: quia dum mentis integritatem
dissipat, virtutum numerum imperfectum derelinquit. Denario
quippe numero perfectio designatur. Unde et cum lapsae
humanitatis nostrae damna Dominus aperta comparatione ostenderet,
mulierem, quae de decem drachmis unam perdiderat, in medium ducit
(voir:
Lc, 15, 4 et
Lc, 15, seq)
; ut per hoc, quod denarius numerus periisse ostenditur,
superna illa societas, quae novenario numero remansit in angelis, sine
reparatione conditionis nostrae imperfecta esse doceatur. Et
quia decimae per annos singulos exiguntur, apte qui decimas offerre non
desinunt, servi esse regis perhibentur. Eis quippe per annos
singulos serviunt, quorum exemplo saepe pejores fiunt.
Possunt et per hoc, quod post datas decimas servitus ista asseritur,
mali profectus ostendi. Nam qui paulatim deficiunt, quotidie
agunt, unde ad iniquitatis profunda deducantur. Dicit ergo:
Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei
servi
(
S1, 8, 17). Quasi dicat: Malorum exemplo paulatim
decidetis, sed cadendo agitis, ut ab eorum imitatione nunquam
recedatis. Scriptum quippe est:
A quo quis vincitur, ejus servus efficitur
(
2P, 2, 19). Quia enim per imitationem pastoris reprobi
in peccati servitutem incidunt, etiam ab ejus jugo, quando volunt, solvi
non possunt. Unde et subditur:
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem
elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die
illa
(
S1, 8, 18): quia petistis vobis regem.
Liber 4, Caput 4
Possunt servorum et ancillarum nomine, motus cordis et affectiones
intelligi. Nam quando nobis reproba suggerunt, servi sunt:
quando affectiones mentis pravorum motuum suggestionibus substerni
appetunt, ancillae. Tunc quidem necesse est, ut per rigorem
propositi utrisque dominemur. Servos nostros et ancillas
praedicatores tollunt, cum motus cordium nostrorum, et affectiones
instruunt, qualiter ad Dei servitium dirigantur. In opere
regis ponunt, quando jam idem Dei omnipotentis servitium, quod eorum
magisterio didicimus, exercemus. Quare et in asinis quid
aptius, quam lascivi motus animae figurantur? In opere autem
regis ponuntur, quando illa mens, quae pravis cogitationibus moveri ad
lasciviam solebat, praedicatione doctoris proficit, et affectus suos in
appetitu imitandae castitatis ponit. Possunt servorum et
ancillarum et asinorum nomine designari, qui saecularibus hominibus
corporalia obsequia fortiter impendunt. Sed in opere regis
ponuntur; quia conversi ad Dei omnipotentis servitium, spiritualia tanto
devotius pro aeterna retributione tolerant, quanto clarius agnoscunt,
quia magna sine fructu tolerabant. Greges etiam rex
addecimare dicitur: quia quisquis omnipotenti Deo placere appetit,
oportet, ut mundus sit per innocentiam, et studio boni operis
intentus. Per illud quidem arbor est bona, per istud etiam
fructus facit. Quia vero multis utimur, ut servare
innocentiam, et bona opera exhibere valeamus, ipsae cogitationum
innocentium turbae greges nostri sunt. Quid ergo est, quod
addecimantur, nisi quia cogitationum subtilitas facile non
videtur? Nam saepe bona nos cogitare putamus, quae subtiliter
discussa, bona non sunt. Addecimari ergo greges debent, ut
illud solum regii juris sit, quod denario numero continetur.
Quod in nobis tunc bene agitur, cum praedicatorum nostrorum magisterio
discimus, perfecti esse non solum exhibitione operis, sed etiam in
exquisitione cogitationis. Ad extremum vero dicitur:
Vosque eritis ei servi
(
S1, 8, 17).
Liber 4, Caput 4
Ut videlicet sic ejus juri se subditos sciant, ut ejus mandata
praeterire non audeant. Hanc profecto regiam dominationem
volebat Dominus statuere, cum dicebat:
Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum in
caelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in
caelis
(
Mt, 16, 19). Hanc etiam potestatem exigebat a subditis,
qui dicebat:
Si quis evangelizaverit vobis aliud, quam ego
evangelizavi vobis, anathema sit
(
Ga, 1, 8)
. Hinc item Dominus discipulos mittens in
praedicationem, dicit:
Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me
spernit
(
Lc, 10, 16)
. Hinc de Judaeae praedicatoribus eisdem discipulis
Dominus dicit:
Quaecunque dixerint vobis, facite
(
Mt, 23, 3)
. Servi ergo regum nostrorum sumus, quando sic
praelatorum nostrorum imperio subdimur, ut praeter eorum auctoritatem
agere nulla praesumamus. Quia ergo eis praesunt, qui in
virtute obedientiae suas virtutes roborant, in fine regii juris dicitur:
Vosque eritis ei servi
(
S1, 8, 17): ut fideles subditi, tunc etiam se subditos
praedicatorum praecepto debere esse cognoscant, quando per virtutum
profectum, ad perfectionis culmina perducuntur. Quod etiam
eisdem verbis ipsa Veritas discipulos edocens, ait:
Cum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles
sumus
(
Lc, 17, 10)
. Verumtamen, quia carnalibus ista loquebatur,
adjunxit, dicens
Et clamabitis in die illa a facie regis, et non exaudiet
vos Dominus in die illa
(
S1, 8, 18), quia petistis vobis regem.
Commentaires
Gregorius I (540-604)