Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 18 : et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 2
    • Sequitur: Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi ( S1, 8, 17). Quasi dicat: Dum pastor vobis carnalis praeponitur, non solum vestris, sed etiam vobismetipsis virtutum praedae inferuntur. Greges et enim electorum, sunt turbae virtutum spiritualium. Qui vero et ipsae spirituales virtutes exemplo pravorum dissipantur, rex decimas tollit gregis, quando is qui carnaliter praeeminet, in sanctorum cordibus aliquas virtutes perimit. Decimas tollit: quia dum mentis integritatem dissipat, virtutum numerum imperfectum derelinquit. Denario quippe numero perfectio designatur. Unde et cum lapsae humanitatis nostrae damna Dominus aperta comparatione ostenderet, mulierem, quae de decem drachmis unam perdiderat, in medium ducit (voir: Lc, 15, 4 et Lc, 15, seq) ; ut per hoc, quod denarius numerus periisse ostenditur, superna illa societas, quae novenario numero remansit in angelis, sine reparatione conditionis nostrae imperfecta esse doceatur. Et quia decimae per annos singulos exiguntur, apte qui decimas offerre non desinunt, servi esse regis perhibentur. Eis quippe per annos singulos serviunt, quorum exemplo saepe pejores fiunt. Possunt et per hoc, quod post datas decimas servitus ista asseritur, mali profectus ostendi. Nam qui paulatim deficiunt, quotidie agunt, unde ad iniquitatis profunda deducantur. Dicit ergo: Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi ( S1, 8, 17). Quasi dicat: Malorum exemplo paulatim decidetis, sed cadendo agitis, ut ab eorum imitatione nunquam recedatis. Scriptum quippe est: A quo quis vincitur, ejus servus efficitur ( 2P, 2, 19). Quia enim per imitationem pastoris reprobi in peccati servitutem incidunt, etiam ab ejus jugo, quando volunt, solvi non possunt. Unde et subditur: Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ( S1, 8, 18): quia petistis vobis regem.
  • Liber 4, Caput 4
    • Ut videlicet sic ejus juri se subditos sciant, ut ejus mandata praeterire non audeant. Hanc profecto regiam dominationem volebat Dominus statuere, cum dicebat: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in caelis ( Mt, 16, 19). Hanc etiam potestatem exigebat a subditis, qui dicebat: Si quis evangelizaverit vobis aliud, quam ego evangelizavi vobis, anathema sit ( Ga, 1, 8) . Hinc item Dominus discipulos mittens in praedicationem, dicit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit ( Lc, 10, 16) . Hinc de Judaeae praedicatoribus eisdem discipulis Dominus dicit: Quaecunque dixerint vobis, facite ( Mt, 23, 3) . Servi ergo regum nostrorum sumus, quando sic praelatorum nostrorum imperio subdimur, ut praeter eorum auctoritatem agere nulla praesumamus. Quia ergo eis praesunt, qui in virtute obedientiae suas virtutes roborant, in fine regii juris dicitur: Vosque eritis ei servi ( S1, 8, 17): ut fideles subditi, tunc etiam se subditos praedicatorum praecepto debere esse cognoscant, quando per virtutum profectum, ad perfectionis culmina perducuntur. Quod etiam eisdem verbis ipsa Veritas discipulos edocens, ait: Cum feceritis haec omnia, dicite: Servi inutiles sumus ( Lc, 17, 10) . Verumtamen, quia carnalibus ista loquebatur, adjunxit, dicens Et clamabitis in die illa a facie regis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ( S1, 8, 18), quia petistis vobis regem.
  • Liber 4, Caput 4
    • Superius propheta futura prospiciens, ait: Clamabitis ad Dominum, et non exaudiet, quia petistis vobis regem. Nunc vero Dominus dicit: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem ( S1, 8, 22) [mauvais référencement: S1, 8, 18] . Quid per hoc nobis ostenditur, nisi quod saepe bonis rectoribus sanctae Ecclesiae divinitus inspiratur, ut coelestis vitae studiis eos subdant, qui sub disciplina ejusdem professionis postea devoti non sunt? Qui profecto postea a facie regis clamaturi sunt, et tamen divino praecepto regem recipiunt: quia divinitus inspirantur ad servitutem Dei devote accedere, quos in augmento mercedis aeternae pastorum sollicitudo magni laboris, sub ejusdem servitutis vinculo debeat cohibere. Ad Dominum nempe clamare dicuntur, a facie regis sui: sed quid a Domino missus propheta respondeat, ipsi reges audiant, ut quid agere debeant, inter ipsos clamores sciant. Non , inquit, exaudiet vos ( S1, 8, 18). Ergo nec ipsi exaudire debent. Qui enim in sanctis monasteriis sunt tepidi, medendi sunt, quasi aegri; non sunt ejiciendi, ut mortui. Nam si a Domino missi sunt, inter spiritualium unguentorum fomenta resipiscent. Dicat ergo Dominus: Constitue super eos regem ( S1, 8, 22): quia profecto nonnulli ad servitutem Dei veniunt devoti, qui et refrigescere permittuntur, sed pastorum studio, quorum se praecepto subdiderant divina inspiratione, ad amorem coelestis patriae recalescunt. Sed jam qualis pastor ad haec sit idoneus, exponit, dicens: Erat vir de Benjamin, nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini fortis robore. Et erat illi filius vocabulo Saul, electus et bonus, et non erat vir de Israel melior illo, ab humero et sursum eminebat super omnem populum ( S1, 9, 1 et S1, 9, 2).